Adv Probabilitatem
Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Adv Probabilitatem
Traité de l'Usure
Sur l'Impression
Table des ouvrages
Table - A
Table - B
Table - C
Table - D
Table - E
Table - F
Table - G
Table - H
Table - I
Table - J
Table - K
Table - L
Table - M
Table - N
Table - O
Table - P
Table - Q
Table - R
Table - S
Table - T
Table - U
Table - V
Table - W
Table - X
Table - Z
Table chronologique

 

DISSERTATIUNCULAE IV

ÀDVERSUS PROBABILITATEM

 

I. DE  DUBIO  IN  NEGOTIO SALUTIS. - II.  DE  OPINIONE  MINUS  PROBABILI, AC SIMUL MINUS TUT A. - III. DE CONSCIENTIA. - IV. DE PRUDENTIA (a).

 

DISSERTATIUNCULA PRIMA. DE DUBIO IN NEGOTIO SALUTIS.

 

1. Non longam hîc aut operosam disputationem aggredimur ; sed rationem facile et expeditè decidendi quaerimus. Eam autem inventam esse constabit, si ostenderimus ad eam decisionem certas jam regulas positas esse à Patribus, ab ipsà Ecclesià, à conciliis etiam œcumenicis. Id autem antequàm conficiamus, hanc divisionem praesupponimus.

2. Dubium in quocuraque negotio, vel nullà ratione prœponderante vincitur, vel vincitur prœponderante ratione probabili tantùm, vel vincitur certâ et demonstrativâ ratione. Quas autem in quocumque statu regulas jam constitutas habeamus, sequentes quaestiunculae ostendent.

 

QUAESTIUNCULA PRIMA. Quœ regula data sit ab Ecclesid in dubio, nullà prœponderante ratione.

 

3. Conclusio. In hoc statu data est regula ut sequamur tutius. Hœc regula assidue in Jure repetita, his prœsertim locis.

Cap. Veniens : extr. de Presbytero non baptizato, sive lib. III Décrétal., tit. XLIII, cap. m. « Nos in hoc dubitabili casu quod tutius est sequentes.....»

 

(a) L'assemblée de 1700 porta ses délibérations sur le probabilisme et sur le prêt à intérêt : voilà pourquoi nous donnons ici les Dissertations et le Traité qui vont suivre.

 

2

 

A. Cap. Juvenis : de Sponsalibus, sive lib. I, Décrétal., tit. I, cap. III. « Quia igitur in his quae dubia sunt quod certius existimamus tenere debemus.....»

Cap. Ad audientiam : de Homic., sive v Décret., tit. XII, cap. XII. « Vestrae discretioni duximus respondendum, quòd cùm in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem.....»

5. Eodem libro et titulo : Significasti, II, sive ejusd. tit., cap. XVIII. « ln hoc dubio tanquam homicida debet haberi sacerdos; et si forte homicida non sit, à sacerdotali officio abstinere debet, cùm in hoc casu cessare sit tutius, quàm temerè celebrare, pro eo quòd in altero nullum, in reliquo verò magnum periculum timeatur. »

6. Eod. tit., cap. Petitio tua, sive ejusdem tituli cap. XXIV. « Mandamus quatenùs si de interfectione cujusquam tua conscientia te remordet, à ministerio al taris abstineas reverenter, cùm sit consultius in hujusmodi dubio abstinere quàm temerè celebrare. »

7. Cap. lllud : de Clericor. excom. « Licèt autem in hoc non videatur omninô culpabilis extitisse ; quia tamen iti dubiis via est tutior eligenda, etsi de latâ in eum sententiâ dubitaret, debuerat tamen potiùs se abstinere quàm Sacramenta ecclesiastica pertractare. »

8. Clementina : Exivi de paradiso : de Verb. signif., sive Clementin., lib. V, tit. XI, § Item quia : « Nos itaque, quia in sinceris horum conscientiis delectamur, attendentes quòd in his quae animae salutem respiciunt, ad vitandos graves remorsus conscientiae, pars securior est tenenda.....»

9. En graves remorsus ; hoc est profectò magnâ gravique de causa, propter verum animarum periculum. Est enim aliquando credulitas levis et temeraria : cap. Inquisitioni : de Sent, excomm. sive V Décrétal, tit. XXXIX, cap. XLIV et cap. Per tuas : II de Simon, sive V Décrétal., tit. III, cap. XXXV, quam facile deponere possis. Hîc autem agnoscitur credulitas gravis, quaeque adeo graves conscientiae remorsus ex gravi animarum periculo pariât; quos nisi ratione viceris, non eris securus, nec sincerœ conscientiae, ut vides in textu, n. 8.

 

3

 

10. Unde subdit eadem Clem., § Demum : « Nos volentes ipsos clarè ac securè procedere in omnibus factis suis.....» En clarè et securè inter se conjuncta, quod idem est ac tutius quaerere, sibique metu salutis amittendae omninô cavere, sublato omni dubio atque animœ periculo.

11. Ex hoc igitur constat, in dubio, nullâ preponderante ratione, unicam superesse viam quam ineas, nempè tutiorem ac securiorem.

 

RESPONSIONES.

 

12. Ad hoc autem respondent varia, sed vana et cavillatoria. Primùm, hanc regulam restringendam esse ad casus pro quibus adhibetur ; sed hoc manifestè falsum, cùm Pontifices non hîc novam constituant regulam, sed universalem et anteà notam assumant, et adhibeant ad quoscumque obvios casus, ex ipso jure naturali ductam; et ad quemvis casum particularem seu juris seu facti facile applicandam, ut patebit consideranti textus.

13. Ab hâc cavillatione depulsi, confugere coguntur ad illud, ut ea regula sit consilii non prœcepti; sed est evidenter absurdum : nam hîc à Pontificibus requirebantur non consilia, sed ratio interpretandorum et exequendorum quorumvis praeceptorum : tùm agitur de rébus ad negotium salutis et animœ periculum pertinentibus ; non ergô de consilio tantùm : denique tota ratio judicandi pendet ex illo Ecclesiastici : « Qui amat periculum, in illo peribit (1),» quod non est consilii sed praecepti; alioqui ad consilium quoque pertineret illud Evangelicum : « Quôd si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum.....; » et illud : « Quam dabit homo commutationem pro anima suâ (2). »

14. Huc pertinet locus notabilis et notissimus sancti Augus-tini : « Graviter peccaret in rébus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quòd certis incerta praeponeret (3); » ac posteà : « "Vera ergô falsis, aut incertis certa praepone (4).» Quae primùm sunt generalia, et ad omnem casum tùm juris tùm facti pertinent : deinde procul absunt à consilii ratione, cùm ad peccatum grave pertinere dicantur.

 

1 Eccli., III, 27. — 2 Matth., V, 29, et XVI, 26. — 3 Aug., de Bapt.. cont. Donat., lib. I, cap. III, n. 4. — 4 Ibid., cap. V, n. 6.

 

4

 

15. Respondent denique non bene appellari incerta aut dubia, quae utrinque probabilia judicantur. Sed perfectò illudunt lectoribus, cùm nolent agnoscere ubi dubium nullà praeponderante ratione vincitur, rem omninô manere suspensam et incertam. Quantumvis enim probabilia utrinque rationum momenta fingantur, verè pro dubio relinquitur, de quo nihil affirmare, nihil negare posse te fatearis. Neque hic opus est disquisitione sollicita , sed statim terminis intellectis, nullo labore quod vero est animus intuetur ; ex quo liquet has responsiones merè esse cavillatorias. Jam ergô pergimus ad secundam quaestiunculam, facile et uno verbo resolvendam.

QUAESTIUNCULA  II. Quœ regula data sit ad vincendum dubium ratione probabili.

 

16. CONCLUSIO. Regula vincendi dubii ratione probabili, est ut sit probabilior.

Haec clarè definita est in concilio œcumenico Viennensi, ubi duabus contrariis sententiis de informante gratià in Baptismo infusa recensitis, subdit : « Nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi quae per Baptisma applicatur omnibus baptizatis, opinionem secundam (quae dicit tam parvulis quàm adultis conferri in Baptismo informantem gratiam et virtutes) tanquàm probabiliorem, et dictis sanctorum ac doctorum modernorum theologiœ magis consonam et concordem, sacro approbante concilio, duximus eligendam » En regulam quà vincitur dubium ratione probabili; sed eâ sanè lege, ut sit probabilior, ac dictis sanctorum magis consona : alioqui si desit illud magis, si illud probabilius , nonnisi temerè eligeretur dubio remanente, cùm nulla ratio prœponderaret. Hàc lege agit Ecclesia, nec sibi relinquit liberum, ut sententiam sive opinionem minus probabilem eligat, sed omninò probabiliorem eligendam ducit, eligendam decernit; tantaque vis inest probabilitati, sed majori tantùm, ut concilium œcumenicum hàc lege se agere omnibus

1 Clem. unica, de Summa Trinit. et fid. cath., sive Clem., lib. 1, tit. unie. Fidei Catholic.

 

5

 

palam faciat. Qui ergò minori probabilitati dat locum, concilii œcumenici regulam apertissimam spernit.

17. Nec equidem video quid responderi possit. Si enim dixerint agi de speculativis, non de practicis, primùm quidem clarum est utriusque dubii resolvendi parem esse rationem : tùm etiam patet hoc quoque concilii œcumenici decretum pertinere ad ali-quam praxim, nempè ad eligendam, atque adeô profitendam et praedicandam aliquam ex duabus sententiis, gravissimo animae futuro discrimine, si ab eâ quam conciliant eligendam duxerit, recedatur.

18. Hinc ergô emendandus error eorum qui dicunt, in œquilibrio rationum, intellectum determinari a voluntate pro libito. Audiendus enim Apostolus dicens : « Rationabile obsequium vestrum (1). » Non ergô ad libitum eligimus sententias et judicia formamus, sed ex praescripto et normà rationis; neque dicit concilium : « Nos autem hanc sententiam eligendam duximus ; sed, eligendam duximus ut probabiliorem magisque consonam.....»

Quare intelligit non ad libitum, sed ratione tantùm flecti intellectum.

19. Hinc quoque emendandi duo errores extremi : alter Joannis Synnichii, cujus haec verba sunt : « Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam (2). » Hoc enim est apertè sanctœ synodo repugnare, cùm illa eligat opinionem quae sit tantùm probabilis, modo sit probabilior. Nec minus ex eodem concilio condemnandi qui ad aliud extremum tendunt, nempè, ut omnis probabilis opinio, minus licet probabilis. magis probabili comparata, pari loco habeatur. Quae sententia non minus répugnât concilio, à quo non quaecumque probabilis, sed tantùm ea quae probabilior videatur, eligitur.

20. Danda itaque est opera, ut uterque prohibeatur error, et is quo negatur vinci dubium preponderante probabiliori ratione, et is quo minus probabilis aequo omnino jure cum magis probabili gaudere videatur.

21. Eôdem pertinet haec juris regula XLV : Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, vel quod plerumque fleri

 

 

1 Rom., XII, 1. — Synn., lib. 1, c. XXVII et LXXXVII, § 364, etc.

 

6

 

consuevit (1).» Latente enim vero, necesse est quaeratur saltem illud quod est vero simillimum. Quare et in contingentibus, quaeratur oportet etiam illud quod fieri consuevit; hoc enim constat esse verisimilius.

22. Stent ergô hae duae regulai : latente omni ex parte vero, quœratur tutius; id est, quod ab omni absit periculo : jam illucescente ac incipiente veritate, nec tamen plenè ortâ, quaeretur probabilius ac verisimilius.

23. Neque einim latente vero, ac nullà praeponderante ratione, dicit regula in dubiis, aequo rationum verisimilium sive probabilium pondère : « Age ut vis, sequere utrumlibet; » sed : « Sequere tutius; » nec item : « Age ut vis, dicitur, praevalente aliquâ ratione; » sed : « Sequere probabilius ac verisimilius. » Sic judicium tuum, etsi probabile tantùm, erit tamen aequissimum, dubio superato, juxta œcumenici concilii Viennensis auctoritatem, per eam sententiam quae et probabilior dictisque sanctorum magis consona videatur.

24. Quam enim sententiam optimam ac probabilem esse judicaveris, secundùm eam agere jus est : quamvis etiam liceat à jure decedere, ac perfectiora amplecti si lubet.

23. Hae autem regulae quàm inter se connexae sint, nemo non videt. Si enim nefas est, nullà praeponderante ratione declinare ab eo quod est tutius : quantô magis veritatem meliùs affulgentem, ac pro lege stantem simul, et securitati et probabilitati postponere?

 

DISSERTATIUNCULA II. DE OPINIONE MINUS PROBABILI AC SIMUL MINUS TUTA.

 

1. Duae sunt in materiâ probabilitatis quaestiones principales : prima, quid sentiendum, quidve agendum in sequalitate rationum pro lege et contra legem; altera, quid sentiendum, quidve agendum praeponderante ratione probabili. Hanc nunc speciatim pertractandam putamus. Observari sanè volumus, loqui nos, non de probabilitate ut in se considerari posset, sed de probabilitate

 

1 In IV, de Reg. jur., 45.

 

7

 

respectu ipsius operantis ; ità ut sequi possit eam opinionem, quam ipse ut minus probabilem et simul ut minus tutam agnoscat.

Quaerimus autem hîc, an et quà censura affici eam oporteat?

2. Ac primo quidem constitit, adversari eam certissimae regulae in œcumenicâ Viennensi synodo confirmatae, cui etiam antiquae juris regulae consentiant. Quod quia jam expeditum est, scriptiunculà : De dubio in negotio salutis, hoc loco praetermittimus.

3. Nunc autem id primùm addimus : eam opinionem, quae in salutis negotio pro minore etiam probabilitate pugnet, esse novam ac omnibus retro saeculis inauditam, postremo demum saeculo tradi cœpisse.

4. Id ut liquidò constet et extra omnem litem ponatur, utimur auctoritate gravissimà reverendissimi Patris Thyrsi Gonzalez1, quo nemo doctiùs et candidiùs hanc materiam illustravit; quem ego quoties testem appellavero, nonnisi honoris ac reverentiae causa nominatum velim.

5. Is ergò, ab ipsâ jam introductione praevià, post allegatam a benignam sententiam de usu licito opinionis probabilis minus tutœ in occursu probabilioris et tutioris, » haec subdit : « Cœpit haec opinio tradi ac typis vulgari, vergente ad finem saeculo proximè superiori (2) : » quibus verbis nihil clarius.

6. In processu vero operis hanc ubique novitatem inculcat : a Opinio ista Probabilistarum, quod liceat sequi opinionem probabilem, relictâ probabiliore et tutiore, cognita non fuit in Ecclesiâ Dei usque ad saeculum decimum sextum (3); » ac paulô post : « Ergô suavitas legis evangelicae non dependet à Probabilistarum benignitate : alioqui nobis cum magno Guigone Carthusianorum quondam generali exclamare liceret : « O Apostolorum tempora infelicissima! ô viros illos ignorantiae tenebris involutos, et omni miseratione dignissimos! qui ut ad vitam pertingerent, propter verba labiorum Dei tam duras vias custodiebant, et haec nostra compendia nesciebant. »

 

1 Citatur hîc Fundamentum Theologiœ moralis, i. e., de recto usu opinionum

probabilium ; auct. P. Thyrso Gonzalez.....juxta exemplar Romae, 1694, in-4°. — 2 Introd. ad diss. de recto usu opin. probab., n. 1 et 2. — 3 Diss. III, cp. III, § 8, n. 93, p. 77.

 

8

 

7. Posteà rursùs de nova Probabilistarum sententiâ loquens, inquit : « Omnes antiqui theologi ante sœculum praeteritum doctrinam contrariam tradiderunt (1). » Alibi, post allegatos Patres sanctosque doctores scholasticos, Thomam ac Bonaventuram, alios : « Reliquos scholasticos antiquos et auctores Summarum, ante annum 1577, nostram sententiam tradidisse (2). » En opinioni novae annum etiara suum natalem assignat, quo tempore scilicet, Bartholomaeo Medinâ auctore, primùm in lucem emersit, ut notum est. Non ergô traditio hanc sententiam peperit : certo ac noto auctore, certo ac noto tempore, ut caeterae exitiosae novitates, hanc ortam esse constat.

8. Qualis autem exinde adversùs tam novam sententiam exurgat praescriptio, doctus auctor non tacet : « Quare, inquit, ex eo quòd nulla mentio hujus doctrinœ, de licito usu opinionis minus tutae in occursu tutioris et operanti ipsi probabilioris, apud Patres reperiatur, neque à sanctis Scholasticis qui à Patribus suam doctrinam acceperunt, neque à theologo ullo qui ante praeteritum sœculum scripserit, sit tradita, confleitur manifeste illam esse novam, et in Ecclesiâ ignotam usque ad finem decimi sexti sœculi. Hinc autem elicitur illam esse falsam, quia incredibile est, Deum per tôt sœcula occultasse omnibus antiquis theologis doctrinam veram, adeô proficuam ad facilitandam cœli viam ; et permisisse, ut omnes prisci theologi qui hoc punctum attigerunt, per tot sœcula errassent (3). » Hœc pius juxtà ac doctus auctor adversùs novam doctrinam, pro suo in veritatem studio et zelo, scribit et admonet.

9. Nec semel monuisse contentus, totus in eo est, ut more Patrum contrariam sententiam ex hâc prœscriptione novitatis elidat. Namque allegato sancti Augustini loco, subdit : « Unde probabilismus non fuit cognitus à Patribus ut illum sequerentur, et ejus usum fidelibus commendarent, sed ut improbarent : modusque iste dirigendi conscientias apud multos ex Probabilistis : Probabile est hoc : graves auctores affirmant esse licitum : ergô securè possumus hoc facere, fuit incognitus Patribus. Quis autem

1 Diss. XII, Introd., § 1, n. 2, p. 345. - 2 Diss. XII, cap. 2, 3 9, in ipso titulo, p. 390. – 3 Ibid., § 1, n. 11, p. 366.

 

9

 

credat, quòd Deus occultaturus esset Ecclesise modum illum benignum dirigendi conscientias, si ille verus foret? quis sibi per-uadeat, nulli antiquorum Patrum et sanctorum doctorum, quos Deus voluit esse Ecclesiœ sanctœ lumen, in mentem venturum fuisse hune modum resolvendi dubia eonscientiœ, si ille verus et securus foret? Quare silentium Patrum et antiquorum doctorum hâc in parte est omni tuba vocalius, ad impugnandam probabilismi novitatem (1). » Haec vir sanctissimus, zelo, ut legenti patet, veritatis incensus.

10. Hœc verò eô firmiora sunt, quòd hîc agitur non de aliquâ peculiari novitate, sed de novitate in regula morum, aut quemadmodum doctus auctor loquitur, in modo regendi conscientias; quem modum à Christo ipso traditum Ecclesise, et ab eâ diligentissimè servatum oportuit; qui tamen, si Patribus, si sanctis omnibus, si denique apostolis, unde erat repetendus, ignotus est, meritô cum auctore post venerabilem Guigonem exclamandum esset : « O Apostolos tantarum rerum ignaros, qui nostra haec compendia nesciebant (2) ! »

11. Hujus autem novitatis error in eo est, quòd passim apud Probabilistas ex ipsà doctorum auctoritate rei probabilitas inferatur, eô quòd verisimile non sit, viros graves rationibus destitutos sic vel sic existimasse; unde tota ratio investigandœ veritatis eô tandem reducitur, ut omissà quaestione, quid verum quidve falsum sit, id unum quaeratur, quid ille, quid iste, quid deiude homines senserint ; quà via nulla est promptior ad hominum mandata et traditiones, Christo prohibente, inducendas.

12. Unde doctus Gonzalez, nec unquàm sine honore appellandus, hœc infert : « Constat autem modum illum dirigendi conscientias per probabilitatem opinionum, nullâ habita ratione de earum veritate, non fuisse in usu Ecclesiœ per duodecim vel tredecim saecula, quœ ante D. Thomam et theologos scholasticos prœcesserunt. Nam sanctus Thomas, sanctus Bonaventura et alii scholastici constanter docuerunt necessarium esse, quòd operans sibi persuadeat illam (opinionem quam sequitur) esse veram, et

 

1 Diss. XII, introd., § 5, n. 15, p. 354. — 2 Sup., n. 6.

 

10

 

legi aeternae conformem (1). » Nùnc autem quid veram, quid falsum sit pro indifferenti habetur, et curiosè tantùm, non necessariô quaeritur; cùm ex probabilismo id unum agatur, ut, quid is vel ille probabiliter dixerint, inquiri oporteat.

13. Haec igitur illa est probabilismi suspecta et periculosa no-vitas, quam auctor egregius insectatur. Nec ipsi Probabilistae suam originem, aut novitatem negant. Possumus commemorare omnium ordinum viros graves, qui probabilismi doctrinœ unum tantùm idque postremum sœculum attribuant, totique antiquitati unius postremi saeculi sententiam opponant.

14. Hinc autem illa vulgaris objectio facile corruit : ignoscendum sententiae quae tot habeat defensores : verum, si ab antiquo, si longo et firmo usu : sin autem recentiùs assumptâ auctoritate, falsum : alioqui tôt morum probra intacta relinquerentur, cùm eosdem fere habeant defensores quibus ipse probabilismus nititur.

15. Neque tantùm huic sententiae prava novitas inest, sed etiam manifestus error, et evidens animarum periculum, cùm eam securitatem conscientiœ promittat quae inanis ac falsa sit. « Quis enim, inquit Gonzalez, dedit hoc privilegium quatuor vel quinque auctoribus doctis et piis, ex iis qui faciunt opinionem probabilem, ut hoc ipso quòd illi probabiliter asseruerint aliquem contractum esse licitum, reddant illum licitum omnibus qui evidenter non cognoverint illos errasse, et affundant securitatem omnibus qui non fuerint assecuti omnimodam certitudinem de illorum deceptione (2)? » Quod quidem, inquit, nihil aliud esset, quàm aequiparare eos auctoribus canonicis qui omnimodâ infallibilitate gaudent.

16. Jam verò, quanto animae suae periculo errent illi qui operantur ex sententia quam ipsi quoque minus probabilem judicent, idem auctor sic explicat : « Qui operatur secundùm opinionem minus tutam, relictâ tutiore, quae sibi ab auctoritate et ratione apparet absolutè et simpliciter verisimilior, nequit coram supremo judice hune modum operandi defendere :..... quia nihil poterit respondere judici interroganti, cur secutus sit sententiam illam

 

1 Diss. XIII, cap. II, § 1, n. 10, p. 366. — 2 Diss. III, cap. III § 4, n. 61, p. 66.

 

11

 

sibi favorabilem, quandoquidem viderit oppositam esse absolutè et simpliciter verisimiliorem auctoritate et ratione (1). » Ergo, teste Gonzale, sententia minori probabilitati sibi notae favens, periculosa est in salutis negotio, nec ipsi operanti ullam securitatem nisi fallacem praestat. Ergo eliminanda est, ut verae securitati et animarum saluti consulatur.

17. Pergit idem auctor (2) : « Si enim respondeat (ille operans ex sententia sibi quoque visa minus probabili) : Domine, sectatus sum illam sententiam, quia duodecim auctores graves illam ut veram docuerunt, statim judex opponet : Serve nequam, haec tibi responsio non proderit. Quid enim referebat ad securitatem tuae conscientiae, scire quod duodecim auctores contractum illum defendebant ut licitum, si simul sciebas viginti graviores illum defendere ut illicitum, et auctoritas illorum majoris apud te erat momenti? Cur minorem auctoritatem majori prœtulisti? Nonne sciebas facilius esse quòd decipiantur duodecim quàm viginti doctores? »

18. Cùm ergo ex auctoritate doctorum sibi faventium nulla succurrat excusatio idonea adversùs Dei judicium, videamus quale ex ratione praesidium habeat. Sic enim urget auctor (3) : « Si autem respondeat : Domine, secutus sum opinionem illorum duodecim doctorum, quia nitebatur fundamento gravi et prudenti, utpote quo moti sunt tôt viri sapientes et probi; statim Deus reponet : Serve nequam, ex ore tuo te judico. Nam illud fundamentum ideo fuit grave et prudens respectu illorum doctorum, quia ipsis apparuit veri similius fundamento sententiae contrariae ; tibi autem è contra fundamentum sententiae contrariae apparuit absolutè , et simpliciter ut sensibiliter verisimilius : cur ergo contempsisti sententiam, qua? in tuà aestimatione nitebatur fundamento majori, ut sectareris sententiam, cujus fundamentum tibi apparuit minus verisimile ? Ergo non motus es ad sectandam sententiam tibi favorabilem à momentis rationis, nec à pondère auctoritatis ; quandoquidem tu ipse agnoscebas majus auctoritatis et rationis pondus in sententia stante pro meo praecepto et lege. Ergo in operando, non meam legem et voluntatem, sed

1 Diss. IV, cap. II, § 2, n. 14, p. 94. — 2 Ibid., n. 15. — 3 lbid., n. 16.

 

12

 

carnem et sanguinem consuluisti. Nonne tibi evidens erat, ex illis duabus sententiis alteram esse falsam , et alteram duntaxat esse veram? Cur ergo habens urgentissima fundamenta ad tibi persuadendum veram esse sententiam stantem pro meâ lege, sectatus es sententiam tibi favorabilem, quam esse falsam illa fundamenta tibi urgentissimè suadebant, et pro cujus veritate minora tibi fundamenta apparebant comparative ad fundamenta alterius? Quid ad haec respondere poterit homo ille? Obmutescet plané, omnisque iniquitas oppilabit os suum ».

19. Luce ergô est clarius diligentissimè pracavendam eam opinionem, quae minori probabilitati faveat : quippè quae animas inducat in laqueum, securitate falsô ostensâ, non autem prœstità, et inevitabilis damnationis judicio consecuto.

20. Cujus mali fons est, quòd cui sententia aliqua apparet probabilior, quandiu in eà est, non potest de contraria favorabile ferre judicium. Neque enim fieri potest ut assentiatur ei quam minus probaverit. Ergô alteram, vero licèt opinativo judicio, credit veram, sive veriorem, ità dictante conscientiâ, et tamen agit ultrô secundùm contrariant , licèt fieri passe sentiat, ut contra legem agat, saltem, ut aiunt, materialiter. Quod si contigerit, tùm vero, ait Gonzalez, « ille error non excusabit à peccato , quia reclamet conscientia , cui apparet verisimilius, illam operationem esse malam et proltibitam   »

21. Quare graviter errant qui contra sententiam sibi probabiliorem agunt. « Si enim eo praetextu faciat contractum reipsa prohibitum, haec non est solùm transgressio materialis, per se loquendo, sed formalis..... Si autem non sit reipsâ prohibitus, nihilominùs peccat, saltem per se loquendo ; quia voluntariè se exponit periculo violandi legem, exercens contractum, quando prudenter judicare potest esse prohibitum, et nequit judicare non esse prohibitum (2). » Sic undique errores, peccata, praecipitia pro minore probilitate certanti.

22. Nec solvi potest hœc viri optimi atque doctissimi ratiocinatio. Sic enim urget operantem contra sententiam sibi probatio-rem visam : « Non ex illorum sententia, sed ex tuà judicandum

 

1 Diss. IV, cap. II, § 10, n. 65, p. 121. — 2 Diss. XII, introd., § 1, n, 5, p. 347.

 

13

 

te esse sciebas , dicente Apostolo : Testimonium illis reddente conscientiâ ipsorum, non conscientiâ aliorum (1)  Quod magis urget idem Apostolus dicens : Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est; quia non ex fide : omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Tu autem discrevisti, et fecisti quod credebas esse peccatum ( judicio scilicet illo secundùm probabiliorem quam putabas sententiam lato) : juste ergô damnaberis, quia non fecisti ex fide tuà (2). »

23. Est enim profectô illa lux probatior, et verisimilior menti tuae affulgens; est, inquam, simul et veritatis ipsius, et conscientiae tuae testis, primaeque et œternae legis igniculus, à quo recedere nihil aliud melius intuentem , certum piaculum est.

24. Jam ergô , opinionis minori probabilitati faventis error hâc nota inuri debet; quod novus, quod inauditus, quòd animae saluti periculosus, ac noxius et conscientiae lumen extinguens.

25. Huc accedit alia nota ; quòd ille fons sit corruptelarum omnium, quae in moralem theologiam invectae sunt. Fac enim, cogites tôt opiniones noxias ; has simul cum minoris probabilitatis auctoritate, atque ex illâ natas, magistra experientia docebit; nec fleri potuit quin à veritate deflecterent, qui non verum falsumque, sed hominum de vero falsoque varia opinantium arbitria quaerebant.

26. Hae sunt igitur justœ, nec minus necessariœ censura, nisi velimus falsà securitate simplices animas mergi in interitum.

27. At enim Roma tacet : sanè ; sed ultrô admonuit, ne suum silentium approbationi verti sineremus (3). Absit interim ut vetet quominùs episcopi suo fungantur officio. Vidit aequo animo tot graves Gallicanorum episcoporum censuras contra probabilismum validè et expresse insurgentes. Vidit Senonensem, vidit Bituricensera , vidit Parisiensem, vidit Venciensem Romœ quoque lectam et excusam in Fagnani doctissimi atque optimi viri opere : vidit recentissimè Rotomagensem doctissimam ac fortistissimam (4). Quas quis reprehendit? quis bonus non laudavit?

 

1 Rom., XIV, 23. — 2 Diss. X, § 2, n. 16, p. 141. — 3 Propos. XXVII, inter damnat.  ab Alex. VII, 24 sept. 1665.— 4 De opin. prob., n. 287, 288; édit. Brux., 1667, p. 243.

 

14

 

Vidit summos viros, Lauream, Daguirreum, alios cardinales adversùs probabilismum prœeuntes : vidit Pallavicinum à pristinâ quam imbuerat sententià publice recedenfem ; quod idem fecerat Daguirreus, editis doctissimis retractationibus in eruditissimâ Collectione Conciliorum Hispaniœ (1). His addo antiquiorem Bellarminum in egregio opère, cui titulus : Admonitio ad episcopum Teanensem (2), quo omnes episcopos, sub nepotis sui nomine, de probabilismo vitando gravissimè commonitos voluit. Hos Roma suspexit. Nonnumquàm et ipsa se prœveniri amat, atque ecclesiarum confirmare judicia. Sed hœc hactenùs.

 

DISSERTATIUNCULA III.  DE CONSCIENTIA.

 

Ex cap. Inquisitioni tuee, de Sent, excomm., lib. V, Décrétal., tit. XXXIX, cap. XLIV.

 

Hoc decretum Innocentii III, consullissimi Pontificis , unum esse in toto jure longe accuratissimum ac lucidissimum theologi et jurisconsulti omnes facile confitentur. Hoc autem definiri quœstionem nostram pro sententià ipsi operanti tutiore simul ac probabiliore visa demonstrare aggredimur, hoc prœsupposito :

Conscientiam suî certam esse oportere, ac prosilientem ad actus quos malos esse sentit, procul dubio esse malam, theologi omnes uno ore decernunt : attestante Paulo : « Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientià bonâ, » certô utique bonà, « et fide non fictà (2). »

Quôd verò sit mala prosiliens ad actus quos ipsa non quidem certô, sed tamen probabiliùs malos esse credat, sic demonstramus.

Contingit conscientiam prohiberi ab agendo, vel ex eo quòd sciât pro certo se malè agere, vel ex eo quòd non sciât pro certo, sed credat. Primo casu, quo pro certo sciât se malè agere, prohibetur ab actu ut apertè illicito , puta à reddendo debito conjugali,

 

1 Refert. Thyrs. Gonz., De rect. usu opin prob., dissert. XIII. cap. II, § 11 et 13, n. 76, 92, p. 393, 405. — 2 Apud. eumd. Gonz., ibid., n. 90, p. 402. — 3 I Timoth., I, 5.

 

15

 

de quo hic agebatur, propter impedimentum alteri conjugum pro vero et certo notum. Hœc igitur Innocentii III prima est distinctio, nihil habens difficultatis.

Secunda verò talis est : « In secundo casu, quo quis non sciât sed credat ( subesse impedimentum), iterùm distinguendum est, utrùm habeat hanc conscientiam ex credulitate levi et temerariâ, an probabili et discreta, licet non evidenti et manifesta : » quo ultimo casu, credulitatis scilicet probabilis et discretœ, decernit Pontifex, stante illâ credulitate, non posse ab ità credente prosiliri in actum, « ne in alterutro, vel contra legem conjugii, vel contra judicium conscientiae committat offensam. » Ergô quominùs agas prohibet, non modo credulitas evidens et manifesta, verùm etiam probabilis et discreta : quibus verbis rem pro nobis definitam putamus, et sic ostendimus.

Primùm enim, ipse casus quem tractât Pontifex, est is ipse de quo quœrimus. Supponit enim praevalere in operantis animo illam credulitatem, sive opinionem probabilem et discretam. Non autem prœvaleret, nisi ex praevalente quoque ratione probabili, ac per hoc probabiliore visa. Ergô is ipse casus est de quo quœrimus : hoc primùm.

Secundo autem , liquet pro nobis definitum esse perspicuis verbis. Est enim definitum prœvalente ralione probabiliori visa, et ex eâ faciente in animo operantis probabiliorem sententiam sive credulitatem, licet non evidentem atque manifestam, ipsum quoque operantem impediri ab agendo, nec nisi lœsâ conscientià prosilire posse in actum : ergô ligat conscientiam illa opinio sive credulitas, sive sententià discreta et probabilis, licet non evidens, atque actum prohibet : quod erat demonstrandum.

Confirmatur : ipsa credulitas levis et temeraria ligat conscientiam ac prohibet actum : ergô à fortiori probabilis et discreta credulitas. Major perspicua est ex illis decreti verbis, « et quidem ad sui Pastoris consilium conscientià levis et temerariœ credulitatis explosa, licite potest non solùm reddere, sed exigere debitum. » Ergô etsi in actum prosiliri potest, non tamen stante illà, quamvis temerariâ et levi, sed prias explosa.

Ampliùs confirmatur ex cap. Per tuas, II , de Simon., lib. V

 

16

 

Décret., tit. III, cap. 35 , ubi idem Innocentius sic decernit : « Nos igitur respondemus, ut idem in ordine sic suscepto securè ministret ; sed contra conscientiam ulterius non ascendat , ne aedificet ad gehennam ; licet ex eo quòd conscientiam nimis habuerit scrupulosam in difficultatem hujusmodi sit collapsus, quam utique non evadet, nisi deponat errorem. » Ergô prohibet actum error etiam nimis et improvidè scrupulosus, deponendusque est ne œdifices ad gehennam : quanta magis seutentià gravi et probabili atque discretà insidente, et in anitno operantis prœvalente ratione, ut dictum est ?

Quid autem sit œdifieare ad gehennam, idem Innocentius III Claris verbis docet, cap. Litteras, de Restit. spot., lib. II, tit. XIII, cap. 13 : « Omne, inquit, quod non est ex fide, peccatum est: et quidquid fit contra conscientiam , œdificat ad gehennam. » Ergò œdificare ad gehennam nihil est aliud quàm facere contra conscientiam; facere autem contra conscientiam est profectô illud ipsum de quo dicit Apostolus : « Quia non ex fide : Omne autem quod non est ex fide, peccatum est (1). »

Jam ergô si quœ vidimus capita Decretalium mente repetamus, profectô constabit secundùm Apostolum peccare contra fidem, id est, contra conscientiam, non tantùm eum qui agit contra credulitatem evidentem et manifestam,sed etiam eum qui agit contra credulitatem probabilem et discretam , licèt non evidentem ; imò etiam eum qui agit contra conscientiam errantem, eo quòd nimis scrupulosa sit, et scrupulo etiam levi persuaderi se sinat: denique peccare eum qui agit contra ac persuasum est illi, sive ex gravi sive ex levi ratione, nisi priùs eam quamcumque rationem seu persuasionem, sive ratione sive auctoritate prœvalente, deponat.

Hœc Patrum simplicitas, haïe apostolici dicti intelligentia erat pro regula morum. Nunc autem alia invenerunt, nempe haec : In probabilibus, etiam illis ubi de salute agitur, licere credere et judicare quidquid libet : Ad nutum voluntatis, non ad ratio-nem etiam prœvalentem flecti judicia : aliam esse opinandi ac judicandi, aliam agendi regulam; hoc est, opinari et judicare te

 

1 Rom., xiv, 23.

 

17

 

secundùm id quod apparet tibi verisimilius sive probabilius, agere verò secundùm id quod apparet tibi minus probabile ; quorum omnium nullum in Scripturis, nullum in Patribus, nullum injure vestigium reperias.

Neque unquàm ullus Pontifex dubia salutis et conscientiœ sic resolvit, ut liceret agere ad libitum, etiamsi aliqua melior agendi ratio appareret ; sed responderunt semper ex eâ ratione quai ipsis videretur probabilior, verior, melior, subtilior, certior, tutior, ut passim occurrit in eorum responsis. Alia omnis agendi ratio novellum inventum est, non modo contra jura, verùm etiam contra ipsum spiritum juris , contra ipsam aequi bonique rationem.

Neque docebantur homines ut agerent contra ac ipsis persuasum esset etiam ex probabili ac discretà ratione ; hoc enim est, ut ait Tertullianus (1), suam quoque conscientiam ludere ; sed simpliciter admittebant apostolicum illud : Omne quod non est ex fide , ex conscientiâ, ex persuasione, peccatum est, ut vel ex iis capitibus satis superque constat.

 

DISSERTATIUNCULA IV. DE  PRUDENTIA.

 

Ex reverendissimo Patre Thyrso Gonzalez, Tractatu de recto usu opinionum probabilium, Diss. III, cap. III, § 1, edit. 1694, p. 74.

Ulterius ostenditur, nullam aliam prudentiam reperiri posse in sectandâ sententià minus tutà, quando opposita apparet operanti manifeste verisimilior, nisi prudentiam carnis, quœ inimica est Deo.

85. Quia adversarii nostri saepè repetunt electionem sententiœ minus probabilis, prœtermissâ probabiliore et tutiore , esse quidem minus prudentem, caeteroquin absolutè prudentem esse; nunc ostendendum nobis est, nullam hîc prudentiam intervenire posse prœter prudentiam carnis, quœ teste Apostolo , Rom., VIII, mors est, et inimica est Deo : id autem probabimus discurrendo per varia prudentiœ genera.

 

1 Ad Nation., lib. I.

 

18

 

86. In primis si Aristotelem consulamus, eumque interrogemus quid sit prudentia, respondebit, VI Ethic, cap. V : « Esse habitum agendi verâ cum ratione, circa ea quae sunt bona ho-mini, atque mala. » Quasi diceret, prudentiam esse habitum, qui dictât cum verà ratione, quid homini bonum sit, ut illud prosequatur, quidque malum, ut illud fugiat, ut exponit D. Vasquez, tom. II,disp. LXV, cap. I. Quomodo autem, quœso, potest prudentia verà cum ratione dictare homini cognoscenti sententiam tutiorem esse manifeste verisimiliorem, quòd sit bonum et conforme appetitui recto virtutis , praetermissà hàc sententiâ, eligere oppositam minus tutam, quae apparet manifeste minus verisimilis? Certè hoc dictare non potest nisi prudentia carnis, quae magis aestimat bonum temporale quàm Dei amicitiam.

87. Deinde si ab Angelico Prœceptore quœramus quodnam sit prudentiae munus, respondebit  II-II, q. XLIX, art. 7 : « Ad prudentiam praecipuè pertinet rectè ordinare aliquem in finem, quod quidem rectè non fit, inquit, nisi, et finis bonus sit, et id, quod ordinatur ad finem, sit etiam bonum, et conveniens fini. » Itaque prudentia supponit appetitum rectum finis, id est intentionem finis honesti ; ejusque munus est ordinare media convenientia ad illius finis consecutionem. Et ideô Aristoteles, Ethic., cap. II, dixit : Quod bonitas intellectùs practici (id est veritas, cùm finis intellectùs sit veritas) est verum conforme appetitui recto. Ut autem exponit hune locum Angelicus Doctor I-II, q. LVIII, art. 3, ad. 2, Philosophus ibi loquitur de intellectu practico secundùm quod est consiliativus, et ratiocinativus eorum quae sunt ad finem; sic enim perficitur per prudentiam. In iis autem quae sunt ad finem, rectitudo rationis consistit in conformitate ad appetitum finis debiti.

88. Inquiro igitur, ex quâ intentione oriri valeat electio opinionis minus tulœ in occursu tutioris evidenter probabilioris ? et quem finem intendat, qui opinionem minus probabilem praefert opinioni evidenter probabiliori, cum manifesto periculo violandi legem Dei ? Certè electio haec ex charitate, quœ est primum mobile omnium virtutum, oriri non potest; nec item ex intentione alterius peculiaris virtutis ; cum non possit esse conforme appetitui

 

19

 

recto, seu intentioni honestae alicujus virtutis, se voluntariè exponere periculo imminent! transgrediendi legem Dei sicut quòd medicus ex duabus medicinis eligat illam, de quâ cognoscit verisimilius multô esse quòd sit nocumentum allatura, quàm quòd sit profutura, potiùs quàm oppositam magnâ cum verisimilitudine profuturam, nequit oriri ex appetitu recto, seu intentione sanandi infîrmum , sed ex alio fine peculiari, respectu cujus bona infirmi valetudo parvipenditur, imò contemnitur.

89. Quôd si ab eligente opinionem minus tutam , quando est evidenter illi minus probabilis, inquiramus quem finem intendat, dum ita elegit; certè respondere non poterit se eligere illam opinionem , quia intendit suam aeternam salutem , vel quia intendit alium immediatiorem finem alicujus virtutis; nemo enim ex intentione alicujus finis, eligit id de quo cognoscit verisimilius multô esse, quòd sit impediturum quàm quòd sit inducturum vel promoturum finis consecutionem.

90. Necesse est ergô ut respondeat, se quidem eligere opinionem minus tutam, licet videat esse multô minus probabilem opposità, quia id est conforme appetitui, seu desiderio alicujus boni temporalis, quod acquirere intendit, sive illa acquisitio sit prohibita sive non. Dùm enim eligit opinionem minus tutam habens majus fundamentum ad judicandum esse falsam, quàm ad judicandum esse veram , virtualiter dicit : « Sive haec opinio affirmans talem contractum esse licitum sitvera, sive sit falsa; vel potiùs, quamvis haec opinio sit falsa ; seu quamvis contractus sit illicitus , nihilominùs volo illum celebrare. » Hoc autem est magis aeslimare, lucrum temporale, quàm Dei amicitiam et animas salutem : Quœ est sapientia carnis, quœ est inimica Deo.

91. Nam qui habens majora fundamenta ad judicandum contractum esse illicitum quàm ad judicandum oppositum, illum nihilominùs celebrat, ità operatur, ut si inter operandum rogetur, an sciat dari legem prohibentem illum contractum, vel an sciât non dari, si verè respondeat, necessariò respondere debet, se existimare dari ejusmodi legem, vel saltem se dubitare an detur, et sibi verisimilius videri quod detur. Ergô homo ille operatur judicans dari legem prohibitivam contractus, vel saltem dubitans

 

20

 

cum vehementi fundamento, an detur. Atqui sub hoc dubio, vel judicio celebrat contractum , de quo dubitat an sit illicitus : ergô magis amat lucrum proventurum ex contractu, quàm propriam salutem, ut dicit D. Thomas , Quodlib. vIII, art. 13, de eo qui dubitans, an sit licitum habere simul multas praebendas , illas eligit habere. Asserit enim Angelicus Doctor quòd iste periculo se exponit, utpote magis amans beneficium temporale quàm propriam salutem. Ergô dilectio opinionis minus tutae in occursu tutioris quae operanti appareat manifesté magis verisimilis, est prudentia carnis, de quâ dicit Apostolus, Rom., VIII : Prudentia carnis mors est.

 

FINIS DISSERTERTATIUNCULARUM ADVERSUS PROBABILITATEM.

 

Accueil Suivante