Circa Dilectionem
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothčque

Accueil
Remonter
Remarques
Avertissement
I - Catéchisme - I
I - Catéchisme - II
II - Catéchisme - I
II - Catéchisme - II
Catéchisme Fźtes
Pričres ecclésiatisques
Pričres
Entendre la Messe
Oraisons dimanches
Collectes Saints
Office de l'Eglise
Psaumes Vźpres
Hymnes Ste Vierge
Hymnes Commun Sts
Vźpres des morts
7  Psaumes Pénitence
Litanies Saints
Litanies Nom de Jésus
Litanies Sainte Vierge
Exercice confession
Exercice communion
Pratiques de dévotion
Jubilé
Circa Dilectionem
Cerfroid
Exposition foi
Statuts et Ordonnances
Ordonnances 1698
Abbaye de Jouarre

 

DE DOCTRINA CONCILII TRIDENTINI CIRCA DILECTIONEM

 

IN SACRAMENTO PŒNITENTIĘ REQUISITAM.

 

Cum in ecclesiasticis et solemnibus collationibus nostris, per annos proxime elapsos, sępe multumque quęsitum sit de dilectione Dei, pręsertim ea quę ad sacramentum Pœnitentię requiratur : nos quidem, rogantibus Fratribus et Compresbyteris nostris, polliciti sumus futurum, ut quę de tanta re per diversos conventus viva voce responsa protulimus, eadem scripto traderemus, ad rei memoriam. Itaque otium nacti liberamus fidem nostram, et conscientiam gravi onere relevamus. Sane quęstionem totam, si opus fuerit, ex altissimis traditionis fontibus repetemus : hic autem, ne nostra in immensum tractatio excurrat, eo omne studium conferemus, ut sacrosancti Concilii Tridentini expressa decreta, quanta fieri poterit brevitate ac simplicitate sermonis, accurate exponantur. Sic autem procedimus.

 

I. — Quędam necessaria praemittuntur, super obligatione generali mandati de diligendo Deo.

 

Ac primum pręmonemus quędam, quę ad rei intelligentiam necessaria videantur, quęque apud omnes jam in confesso sint : nempe illud, divino de dilectione mandato directe imperari ipsum [404] per se diligendi actum. Sane non defuerunt, qui docerent imperari tantum, ut diligendi habitum, charitatis infusę et habitualis opera, per dispositiones ad id requisitas, comparare, sive potius impetrare studeamus. Sed id stare non potest ; cum, ut cętera omittamus, sufficiat istud, quod relato illo summo de charitate mandato : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, subdat ipse Dominus : Hoc fac, et vives[1] : quo directe et perspicue ipse actus, ipsum diligendi exercitium imperatur. Itaque ab Alexandro VIII hęc prolata censura est, quam ad verbum referimus, ut nuperrime Romę est typis edita Innocentii XII vere optimi ac maximi Pontificis jussu : « Sufficit ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretative. Hunc (finem ultimum scilicet) homo non tenetur amare, neque in principio, neque in decursu vitę mortalis. » Qua de re Pontifex sic censuit : « Hęc propositio est hęretica : die Jovis, 24 Aug., anno 1690. » Quod autem quidam, loco vocis Hunc, alii reposuerunt Hinc, eumdem sensum, eamdem censuram effert : neque de hac re litigare est animus.

In eam hęresim impingunt, qui negant, verbo Diliges respondere specialem dilectionis actum, qui a Deo imperetur. Sane extiterunt, qui dicerent, « pręceptum amoris Dei et proximi, non esse speciale, sed generale, cui per aliorum pręceptorum adimpletionem satisfit.[2] » Quam propositionem alii aliter exprimunt ; nempe sic : Ut mandato charitatis imperetur tantum illa dilectio, quam effectivam vocant, in omnium mandatorum executione contentam : non autem imperetur dilectio affectiva, sive specialis actus et affectus diligendi Dei propter suam excellentissimam dignitatem atque bonitatem. Hęc autem doctrina a sacra Facultate theologica Parisiensi, erroris, impietatis et repugnantię cum mandato maximo condemnata, nec defendi, nec tolerari potest. Nam dari aliquem specialem dilectionis actum, vel hęc Davidis probant : Diligam te, Domine[3] ; et in Oratione Dominica, illud : Sanctificetur nomen tuum[4] ; quo Dei glorificandi studium continetur ; et illud : Adveniat regnum tuum : quo Deus [405] non tam regnare nos facit, quam ipse in nobis regnat ; denique illud : Fiat voluntas tua, quę est humanę voluntatis cum divina, ut est inter cœlites, mira et perpetua consensio : atque is est ipsissimus dilectionis actus. Neque omittendum illud : Dimitte nobis... sicut dimittimus : qui est expressissimus fraternę dilectionis actus, cum Dei dilectione necessario conjunctus. Cum ergo detur specialis dilectionis actus, eum designari voce : Diliges, nemo pius diffitetur. Ac revera non potest Deus toto corde diligi, si nullus unquam specialis ac proprius actus dilectionis elicitur, nullaque ejus actus obligatio agnoscitur. Unde hęc propositio : « In rigore loquendo, non videtur quod homo teneatur unquam per totam vitam suam elicere actum amoris Dei, » a sacra Facultate Lovaniensi, » ut impia, et primam legem christianę vitę evertens,proscripta est[5] ; rite interrogantibus et approbantibus Episcopis : et clare inducit hęresim ab Alexandro VIII condemnatam, quam memoravimus.

Nec minus necessario damnatę propositiones istę. Prima : « Pręceptum amoris Dei per se tantum obligat in articulo mortis.[6] » Altera : « An peccet mortaliter, qui actum dilectionis Dei semel tantum in vita eliceret, condemnare non audemus.[7] » Denique : « Probabile est, ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare pręceptum charitatis erga Deum.[8] » Revera enim nulla causa subest, cur per quinquennium is actus supprimatur, potius quam semel editus, per totam postea vitam ; aut nec semel editus, omnino prętermittatur. E contra, si vel semel obligat, obligat centies, obligat millies, obligat nullo termino numeroque : neque anxie disputandum, quo pręcise tempore et loco, quod ex variis circumstantiis, inspirationibus ac tentationibus pendet ; sed eo enitendum est, ut tanta diligentia curemus tantę necessitatis actum elici, ut nullum sit in omittendo aut negligendo periculum.

Eo igitur nos adigunt tot damnatę a celeberrimis Academiis, imo vero a summis Pontificibus, propositiones : nec refert qua decreti formula ; cum in eam damnationem, et ipsa rei natura, et totius Ecclesię consensio nos inducat. [406]

Unde etiam merito reprobatur hęc propositio[9] : « Tunc solum obligat de Deo diligendo mandatum, quando tenemur justificari, et non habemus aliam viam qua justificari possimus : » quasi Deus se velit diligi tantum a peccatoribus, non autem a justis ; aut tanti pręcepti observantia ad justificationis gratiam impetrandam tantum, non autem ad conservandam augendamque pertineat : quo neglecto, ipsa incuria, gratiam justificationis amittant.

Hęc igitur erronea et hęretica procul a fidelium mentibus pro-pulsanda sunt. Quantum autem et quanto sub discrimine oporteat tantum actum frequentare, ipsa Dominica Oratio, quę quotidiana dicitur, satis docet ; quippe quę vero et pleno sensu sine actu dilectionis proferri non possit ; cum hęc ipsa vox : Pater noster, si recte, et ut a Christo pronuntiata est, dicitur, teste Apostolo, inducat spiritum non timoris, sed adoptionis et charitatis, in cordibus nostris clamantem : Abba, Pater.[10]

Sin autem objicitur illud ęque impium ac nugatorium de pręceptis positivis, non semper iis teneri nos, atque adeo nunquam, vel vix unquam : eo res recidit nobis, ut omnis intercidat fidei et spei exercendae obligatio ; imo Dei metuendi, cogitandi de Deo ac de salute sua aut fide ; ex quo vita christiana oblivioni Dei, atque inde consecutę omni injurię ac nequitię relinquatur. Quem in gurgitem jam demersi sunt qui hęc dicunt : « Homo nullo unquam suę vitę tempore tenetur elicere actum fidei et charitatis, ex vi pręceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium.[11] Fides non censetur cadere sub pręceptum speciale secundum se.. Satis est actum fidei semel in vita elicere.[12] »

 

II. — Partitio hujus opusculi.

 

His igitur generatim pręmissis de mandato diligendi Dei, jam quę sint ejus partes ad iustificandum impium, maxime in sacramento Pœnitentię, ex decretis Tridentinis explicare aggredimur. Quam disputationem ita partiemur : ut primum agamus de sacramentorum, quibus iustificamur, efficientia ; quo loco demonstrabimus ad illa non requiri eam dilectionem, quę cum [407] sacramentorum suscipiendorum voto semper justificet. Deinde tractabimus de incipiente dilectione, saltem ad iustificationis gratiam in sacramentis impetrandam omnino necessaria. Denique ex certis principiis difficultates resolvemus : atque is erit hujus tractationis, finis.

 

PRIMA PARS.

 

I. — De sacramentorum quibus iustificamur effectu sive efficientia. Tridentina decreta referuntur.

 

' Ac primum, sacrosancta Synodus de sacramentorum quibus -justificamur effectu sive efficientia, hęc tradidit : « Hanc dispositionem seu pręparationem justificato ipsa consequitur[13]. » Quę verba sancta Synodus subdit, post expositam pręcedente capite illam dispositionem seu pręparationem, quę in fide, atque inde profecto « divinę justitię timore, in spe propter Christum, atque in ipso incipientis dilectionis » motu reponatur : « ex quo peccatorum odium ac detestatio existat, per eam pœnitentiam, quam. ante Baptismum agi oportet : denique, in proposito suscipiendi Baptismi, inchoandi novam vitam et servandi divina mandata.[14] »

Non ergo hęc omnia justificationem includunt ; non fides, non. spes, non illa dilectio incipiens, non illud ex dilectione odium ac detestatio peccatorum ; non illa pœnitentia aut illud suscipiendi Baptismi propositum ac votum, quamvis cum novę vitę proposito et quadam etiam inchoatione conjunctum : non illa, inquam, omnia, optima licet et sancta, justificationem includunt, sed sunt ejusmodi ex quibus, teste sacrosancto Concilio, ipsa iustificatio consequatur.

Hac accedunt ex eodem capitulo verba sequentia : « Instrumentalis item causa (justificationis) est ipse Baptismus, quod est sacramentum fidei.[15] » Quibus verbis constat ipsum sacramentum, non acceptę justitię sigillum, ut hęretici volunt, sed ejus accipiendę atque adipiscendę causam et instrumentum esse.

Id autem luculentius ac firmius docet alterum capitulum ex sessionis vii proœmio repetitum, quod est ejusmodi : « Ad consummationem salutaris de justificatione doctrinę consentaneum [408] visum est de sanctissimis Ecclesię sacramentis agere, per quę omnis justitia vera vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur. » Ex quo constat, quędam sane sacramenta ea esse, per quę justitia jam antea per susceptum sacramentum accepta tantum augeatur, quę nos sacramenta vivorum sive justorum appellamus : sed alia etiam sacramenta ea esse, per quę justitia incipiat, vel amissa reparetur, sive recuperetur ; qualia omnino sunt Baptismi ac Pœnitentię sacramenta ; quę sane peccatoribus dentur et mortuis, sed per eadem sacramenta cum fide suscepta revicturis. Quo etiam pertinent ex eadem sessione septima, canones vi, vii et viii, ubi sub anathematis pœna prohibetur, ne quis dixerit eadem sacramenta « signa quędam esse ac notas jam acceptę justitię, non vero in iisdem gratiam contineri, dari et reipsa conferri : idque ex opere operato, quantum est ex parte Dei, si rite suscipiant nec obicem ponant. »

 

II. — Ea dogmata ad sacramentum Pœnitentię applicantur, ex sess. XIV, cap. IV.

 

Quę dogmata atque decreta, sive, ut vocant, principia generalia, ut sacramento Pœnitentię applicentur, eadem sacrosancta Synodus docet : « Etsi contritionem hanc, quam describit, aliquando charitate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc sacramentum actu suscipiatur ; ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni, sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. » Quo liquet, non id semper aut ex natura rei fieri, sed tantum aliquando contingere, ut illa contritio charitate perfecta sit : unde subdit, quamcumque aliam contritionem eum esse « motum, quo pœnitens adjutus viam sibi ad justitiam parat, quique ad Dei gratiam in sacramento Pœnitentię impetrandam disponit. » Cęterum contritionem eam quę statim Deo reconciliet, etiam ante susceptum actu sacramentum, eam esse tantum, c< quam aliquando charitate perfectam esse contingat : » atque adeo alios esse casus, eosque vulgatos atque communes, quibus absolutio sacerdotis hominem adhuc reperiat obligatum lethalibus culpis, neque. iustificatum supponat, sed faciat. [409]

Huc spectat etiam ejusdem sessionis canon ix : « Ne quis dixerit, absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judi-cialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata : » quod non satis pro sancti Concilii intentione fixum haberetur, si omnis absolutio actu suscepta hominem jam justum jamque Deo gratum ac reconciliatum reperiret, idque ex natura rei, sive ex institutione divina, fieri oportere, pro certo crederetur. Sic enim sacramenta, quibus justificari credimus, opus justificationis ac remissionis peccatorum jam perfectum supponerent : hominemque nullius alterius rei indigentem, quam ut ei jam remissa esse annuntiaretur ac declararetur. Ipsa quoque absolutionis formula, quod absit, mendax esset, si nunquam peccata solveret, sed soluta reperiret ; nec ministri Christi vere unquam exercerent concessam sibi ligandi ac solvendi, remittendi ac retinendi potestatem, si nunquam solverent atque omitterent ; sed semper soluta vincula, semper dimissa peccata supponerent. Et quemadmodum ad vere exercendam ligandi ac retinendi potestatem, intelligere debemus non supponi ligatos et actu judiciali sub nexu retentos, sed effici, ut vere ligati, vere et positive sub nexu retenti habeantur ; ita de potestate solvendi ac remittendi credendum est, nec supponi tantum jam soluta et dimissa, sed vere effici ut actu solvantur ac remittantur.

Quę omnia in hunc syllogismum concludi possunt : Qui specialis est sacramenti effectus, is ante sacramentum actu susceptum non necessario supponitur. ' sed per illud efficitur. Atqui in Baptismo et Pœnitentia, specialis sacramenti effectus est ipsa justificatio, seu remissio peccatorum. Ergo justificatio seu remissio peccatorum, in Baptismo et Pœnitentia actu susceptis, non necessario supponitur, sed per illud efficitur. Ergo ulterius, quod aliquando id fiat, non est necessarium, sed casuale et acciden-tarium, nempe cum contritionem charitate perfectam esse con-tingit, ut ex Tridentino[16] diximus. [410]

 

III. — Concilii Tridentini doctrinae summa, omniumque ejus doctrinę partium consensio : transitus ad secundam hujus disputationis partem.

 

Hęc ergo dogmata circa sacramentorum efficaciam sive efficientiam, nonnisi lęsa fide Tridentina necari possunt. Quare diligentissime cavit sanctissima et doctissima Synodus, ne quam tanta auctoritate ac perspicuitate asseruit virtutem ac vim ; eamdem, quod absit, evertere videretur. Itaque, cum clare definierit, uti prędiximus[17] et mox luculentius declarabimus, ad justificationem in sacramentis requiri, ut ad eam moveamur non solo timore pœnę, sed etiam dilectione justitię ; ne tamen putarent, eam dilectionem saltem cum voto sacramenti statim esse vivificam, sive reconciliatoriam ac justificantem, eam certis characteribus, a viva. et reconciliator ia sive justificante contritione discrevit ; quod hęc quidem sit, ut diximus,[18] charitate perfecta ; illa autem sit dilectio tantum incipiens, nec ad eum deducta finem, ut charitate perfecta sit : unde etiam fit, ut sit pręparatoria, non perficiens, aut justitiam inducens, sed ea quam ipsa justitia consequatur ; ut sit denique, non nova vita, quod est opus contritionis charitate perfectę, sed novę vitę propositum ejusdem-que inchoatio quędam. Quos incipientis dilectionis characteres nunc explicare aggredimur : atque hęc erit secunda pars nostrę disputationis, haud obscurioribus aut inferioribus sacrosancti Concilii firmata decretis, et pari utique fide retinenda.

 

SECUNDA PARS.

 

I. — De dispositionibus, maxime vero de incipiente dilectione Dei ad consequendam justificationem necessario requisita : ex sess. VI, cap. VI.

 

Placet igitur primum ex sessione vi, cap. vi, sequentia recitare : « Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia,... libere moventur in Deum, credentes vera esse quę divinitus revelata et promissa sunt ; atque illud imprimis, justificari impium per gratiam ejus ;... et dum peccatores se esse intelligentes, a divinę justitię timore, quo utiliter concutiuntur, ad [411] considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur ; fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tanquam omnis justitię fontem diligere incipiunt. » Quibus verbis, necessarię dispositiones tres distincte et ordine proponuntur : primum fides, eique conjunctus divinę justitię timor ; deinde spes per Christum ; tertio, ipsa dilectio, sed tantum incipiens. Quarum dispositionum si quis vel unam detraxerit, tanti Concilii integram perfectamque doctrinam truncasse judicetur.

 

II. — Quid sit diligere Deum ut omnis justitię fontem, eodem cap. VI, sess.VI.

 

Quid sit autem illud, quod Deum tanquam omnis justitię fontem diligere incipiant, facile intelliget, qui illam justitiam, quę Deus est, per se ac propter se diligendam ac nobis communicandam per Christum, nosque efficienter justificantem consideraverit, quemadmodum ait Paulus : Ut sit ipse justus, et justificans eum qui est ex fide Jesu Christi.[19] Diligitur ergo Deus ut fons justitię, cum diligitur ut justus atque justificans : quam justitiam nos esurire ac sitire oportet, dicente Domino : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,[20] atque inde pręparari ad justitiam capessendam, cum eam esurire et sitire pœnitentes incipimus : quod est pię et sanctę dilectionis initium, justificandis hominibus penitus necessarium : ne scilicet, quod ait idem Apostolus, ignorantes justitiam Dei, qua ipse justus est atque justificans : et suam, id est operum ac meritorum suorum, volentes constituere, justitię Dei non essent subjecti.[21] Qua voce jubemur verę justitię subjacere libera voluntate, et in eam consentire ; quod sine aliquo incipientis saltem dilectionis voluntario ac libero motu esse non poterat.

 

III. — Continuatio, ex eodem cap. VI, sess.VI.

 

Stante ergo illo fideique ac spei distincte superaddito, incipientis dilectionis sensu, quid inde consequatur sacra Synodus docet his verbis : » Ac propterea (eo scilicet quod Deum justitię fontem diligere incipiant) moveantur adversus peccata per odium [412] aliquod et detestationem, hoc est per eam pœnitentiam quam ante Baptismum agi oportet ; » ut inde exoriatur peccati odium et detestatio, quod auctor justitię Deus diligi ac placere incipiat : qua in re sita est illa pœnitentia, sine qua pręvia neminem justificari posse aut unquam justificari potuisse, constat.

Summa autem hujus rei est, quod homo peccator, post peccata commissa, hoc est, post tot dicta, facta, et concupita contra legem ęternam, in quo, post beatum Augustinum, omnes theologi rationem peccati constituunt : jam incipiat convertere se ad ipsam justitiam, quę Deus est ; hoc est, ad legem ęternam, quę est super omnia ac pręsidet rebus humanis ; nec tamen ei perfecte conjungi, qui est ipse justificationis effectus ; sed tamen ad eam assurgere eamque rebus omnibus velle anteponere : unde incipit quęri et reduci ille ordo, quem, eodem Augustino teste,[22] « lex ęterna observari jubet, perturbari vetat. »

 

IV. — Continuatio, ex eodem capite : ubi de proposito implendi mandata.

 

Subdit sancta Synodus : « Denique dum proponunt suscipere Baptismum, inchoare novam vitam et servare divina mandata : » quod confirmat sancta Synodus, etiam relato hoc Christi mandato : Euntes docete omnes gentes, etc., docentes eos servare omnia quęcumque mandavi vobis[23] : quo fiat etiam illud : Pręparate corda vestra Domino.[24]

Est igitur, teste Scriptura sacra, Synodo interprete, omnino necessarium quo ad justificationem homines pręparentur, ut corde gerant non inane, sed firmum ac verum propositum servandi omniamandata quęcumque Christus imposuit : quibus omnibus maxime comprehendi primum illud ac maximum omnium mandatorum, quo Dominum Deum- nostrum diligere toto corde, tota, mente, totis viribus, hoc est propter ipsum ac super omnia jubeamur, nemo sanus negaverit. Hujus ergo tanti pręcepti, nisi quis veram ac sinceram executionem et observationem firmo proposito intendat, nec servare mandata, omisso omnium maximo, nec justificari vult : ut profecto constet, justificationis [413] propositum nullum esse posse, nisi cum vera Dei summe ac super omnia diligendi voluntate conjunctum : quo sanctę dilectionis saltem aliquod initium continetur : nec frustra Synodus novę vitę inchoandœ propositum inesse oportere decernit, quod mox, suo loco, ex ejusdem Synodi sententia perpendemus. An autem, sine aliquo incœptę et inchoatę dilectionis initio, stare possit voluntas implendi divini de summa dilectione mandati, certissime credimus dubitare posse neminem

 

V. — Idem ex cap. VII ejusdem sessionis VI, et ex can. XI.

 

Hęc ex sexto capite sextę sessionis. Septimum vero sic incipit : a Hanc dispositionem seu pręparationem iustificatio ipsa consequitur ; quę non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratię et donorum, unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus. » Nemo ergo vereatur, ne pręmissę a Concilio tot ac tantę dispositiones ac pręparationes justificationem contineant ; cum eadem Synodus aperte praecaveat ne id sentiamus, ac moni-tos nos velit has esse pręparationes ac dispositiones tantum, quas ipsa justificatio consequatur.

Jam illa verba perpendant : « Iustificatio non est sola peccatorum remissio, sed et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratię et donorum, quibus homo efficitur ex injusto justus, et ex inimico amicus. » Quę si consideraverit, profecto intelligent, in ipso renovationis interioris actu inesse liberum actum, qui sit voluntaria susceptio gratię : addit » et donorum ; unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus : ut certum omnino sit, dum iustificamur atque interius renovamur, plane consentire nos in ipsam justitiam atque amicitiam ipsa justificatione reparatam ac redintegratam : quod nihil aliud esse possit, quam fructus et actus verę ac perfectę dilectionis, ex ipsa iustificationis gratia consecutę : cum pręsertim sancta Synodus illam ipsam justitiam in charitate collocet, « quę, inquit, diffunditur in cordibus eorum atque ipsis inhęret : » quod etiam clare ac sub anathematis pœna repetitum et inculcatum, ejusdem sessionis canone xi. [414]

 

VI. — Expenditur pręcedens doctrina Concilii exponentis incipientem dilectionem, quę in verum firmumque charitatis actum, in ipsa justificatione desinat.

 

Hanc doctrinam ex sancto Thoma depromptam esse, imo ex ejus verbis pene contextam, postea demonstrabimus. Nunc, ne distrahatur animus, mox relata verba Concilii notatu dignissima paulum pensitanda sunt. Nam respiciunt animam sub ipsa, gratię infusione, in ipso justificationis ac renovationis instanti constitutam ; actu enim suscipit gratiam, non modo peccata remittentem, sed etiam interius renovantem ac sanctificantem ; actu, inquam, hanc suscipit. Quid autem ? An mortuo modo ? Imo, inquit, voluntaria susceptione gratię, hoc est, libera et actuali consensione in illam ut actu inhęrentem. Hęc est enim Concilii mens, hoc est fidei catholicę ab hęreticorum perversa credulitate discrimen. Nec tacet Concilium. Est enim illa susceptio voluntaria gratię et donorum. Cujus autem gratię, quorumve donorum ? Horum certe quibus homo fit ex injusto justus, et ex inimico amicus. Hęc est ergo illa actualis et voluntaria consensio in amicitiam Dei, hoc est profecto in ipsam inter nos et Deum mutuam charitatem. Nihil enim est aliud ista amicitia, ex consensu theologorum, quam mutua charitas. Fit ergo consensio in ipsam inter nos et Deum mutuam charitatem. An sine ullo charitatis actu ? Quis hoc vel cogitare possit ? Addit vero Synodus esse consensionem in gratiam, ex qua homo fit de injusto justus. Quomodo autem justus ? Nempe, ut ex Synodo diximus,[25] diffusa intus charitate per Spiritum sanctum, atque animis inhęrente. Consensio autem libera et actualis in illam habitualem inhęrentemque charitatem, est ipse elicitus charitatis actus. Quare justificato non sine habituali et actuali simul charitate transigitur.

An igitur necesse est, ut omnes iustificati inhęrentem et habitualem charitatem distincte cogitent ; cum tot sint veri pœnitentes, qui ne has quidem voces intelligant ? Recte, si de vocibus, non autem de ipsis rebus ageretur. Non enim si tam multi sunt, qui nesciant prope inhęrere quid sit ; ideo ignorare oportet pœnitentes, fieri aliquid in eis operatione divina per Spiritum [415] sanctum, quo immutetur animus intus, fiatque vere sanctus ac justus, non imputata ab extrinseco Christi justitia, ut hęretici somniant, sed vere communicata et infusa, imo etiam stabili ac permanente, unde habitualis dicitur. Non ergo voces illę theologicę, sed ipsa summa rerum cogitanda est pœnitentibus, ut sciamus quę d Deo donata sunt nobis[26] : ne cęcam, infructuosam, tot-que acceptorum in ipsa. justificatione donorum ac beneficiorum immemorem agamus pœnitentiam.

Verum ulterius procedendum est. Neque enim statim ac nulla congrua dispositione pręvia, fit transitus ad ipsam charitatem habendam et exercendam ; imo vero necesse est, ipsum habitum aliquid antecedat per modum disponentis atque, transeuntis ; quę est ipsa dispositio a Synodo agnita dilectionis illius incipientis supra memoratę : sic sane, ut illud disponens atque incipiens, in verum, fixum, perfectumque actum desinat connaturali progressu, fiatque simul in nobis et exerceatur charitas, quam ultro et libere iustificati ac renovati suscipimus.

 

VII. — Libera electio et consensio in futuram justitiam atque charitatem, inhęrentem, a Synodo ssess.VI, cap. V et VI constituta, quid importet ?

 

Hęc sane vera sunt, et ex Concilii clara definitione certa. Verum profecto nobis hic id vel maxime cogitandum est, non quod justificationem comitetur aut consequatur, sed quod antecedat ac pręparet ; hoc est ipse consensus liber ac voluntarius in futuram justitiam et charitatem in cordibus diffundendam eisque inhęsuram. Quam autem sit libera illa consensio, jam quidem ex cap. vi sessionis vi retulimus, dicente Concilio, disponi ad justitiam, dum libere moventur in Deum. Verum id ex capitis v antecedentes adhuc clariore et expressiore doctrina repetendum. Verba autem sanctę Synodi hęc sunt : « Nempe, inquit, ipsius iustificationis exordium in adultis a Dei per Christum Jesum pręveniente gratia sumendum esse, hoc est ab ejus vocatione, qua, nullis eorum existentibus meritis, vocantur : ut qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem et adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratię [416] libere assentiendo et cooperando, disponantur : ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo libera sua voluntate possit. » Quod item ejusdem sessionis canone iv et ix confirmatum omnes norunt.

Sic quam libera fuit ac voluntaria susceptio gratię actu justificantis atque renovantis, tam liberam et voluntariam esse oportet conversionem hominis ad suam justificationem futuram, tam libero motuad justitiam, hoc est ex antedictis, ad amicitiam atque charitatem movere se, Deique vocationi libero assentiri et cooperari, necesse est. Hęc sancta Synodus claris verbis decernit. His autem actibus illud comprehenditur, ut pœnitentis animus vocanti ad gratiam, ad justitiam, ad amicitiam, ad ipsam charitatem, Deo se pręparet liberrimo motu, vera electione, et Spiritui sancto ad justitiam, hoc est, ad ipsam charitatem moventi et excitanti, se totum libere subdat. His etiam efficitur, animam pœnitentem eidem Spiritui sancto adducturo justitiam ac diffusuro intus in cordibus charitatem, ultro occurrere et assentiendo cooperari ; venturam charitatem arripere, inhęsurę aptare se ; imitantem et oblatam eligere, acceptare, complecti : quę sine aliqua jam incipientis sive transeuntis ac disponentis dilectionis motu non fiunt.

 

VIII. — Aliud ex sess.VI, cap. VII.

 

Huc accedit aliud ex ejusdem sessionis vi, cap. vii repetitum : nempe ut ii qui se ad justificationem pręparatos volunt, petant fidem, non illam mortuam et otiosam, quam Jacobus memorat,[27] sed vitam et actuosam, de qua dicit Paulus, in Christo Jesu neque circumcisionem aliquid valere, neque pręputium, sed fidem, quę 'per charitatem operatur.[28] Hoc enim attestatur idem Concilium Tridentinum, cum, his recitatis Apostoli verbis, subdit : « Hanc fidem ante Baptismi sacramentum, ex Apostolorum traditione, Catechumeni ab Ecclesia (docente et orante) petunt, cum petunt fidem vitam ęternam pręstantem : » petunt, inquam, [417] fidem eam quę per charitatem operatur vivam et salvificam : quam petere et expectare nonnisi ex quodam ejusdem initio possumus ; quod est illud a Synodo prędicatum, pię, post fidem ac spem, pręparatorię dilectionis initium.

 

IX. — Idem ex canone III sessionis VI.

 

Hęc igitur nobis ex sexta sessione deprompta sint, maxime ex capite sexto, cui respondet canon iii, his verbis : « Si quis dixerit sine pręveniente Spiritus sancti inspiratione atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere aut pœnitere posse sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, anathema sit. » Sane constat, ex perpetua sacri Concilii consuetudine, ita canones institutos, ut singuli ad singula quędam decreta referantur. Hunc ergo canonem ad caput hoc sextum referri oportere, et confitentur omnes, et ipsa verborum demonstrat series. Ecce enim hujus capitis decreto distincte et ordine memorantur, ut vidimus, primum fides, deinde spes, tertio ipsa dilectio, qua « incipimus diligere Deum, ut omnis justitię fontem : » ex qua denique « ea pœnitentia » consequatur, « quam ante Baptismum agi oportet. » Hęc ergo quatuor eodem ordine recensita canone iii, pro more Concilii in pauca contrahit, et solita brevitate complectitur ; decernitque, ut cuicumque « justificationis gratia conferatur, » eumdem « oporteat » credere, sperare, diligere : his tribus actibus in unum pœnitentię actum recollectis, neque unquam a se in ipsa justificationis pręparatione divulsis.

 

X. — Solvitur objectio referentium supradicta ad solum Baptismum, non autem ad Pœnitentię sacramentum.

 

Dicent, hęc tam plana, tam liquida, tam ex intimo Concilii spiritu prompta, de Baptismo quidem esse tradita nec pertinere ad Pœnitentiam, quasi ad hanc minora requirantur : sed hoc stare non potest. Primum enim, qua ratione id statuunt ? Nulla prorsus. Quid enim ? An quod ex parte Dei major sit Pœnitentię quam Baptismi virtus, ut propterea ad illam, quam ad hunc minor ex parte nostra dispositio requiratur ? Sed contra ; virtus Baptismi ex parte Dei major et uberior, quippe cum simul omnem [418] et culpę et pœnę reatum absorbeat : quod Pœnitentię non est concessum. Est sane Pœnitentia secundus Baptismus, ad quem minora requiri quam ad primum, nulla vel levis conjectura suadet. Unde sacra Synodus utriusque sacramenti differentiam bis assignans, sess. vi, cap. xiv, et adhuc expressius sess. xiv, cap. ii, de hoc discrimine ex obligatione incipientis dilectionis orto ne quidem cogitat. Clarum istud. Extant duo capita : alterum sub hoc titulo : De lapsis, et eorum reparatione, sess. vi, in quo utriusque sacramenti discrimen traditur ; alterum, sess. xiv, sub hoc titulo : De differentia sacramenti Pœnitentię et Baptismi. Utraque accurate relegantur : circa dispositiones nullum discrimen invenies : cum id eo loco vel maxime memorari oporteret. At si in alterutro sacramento majora requirerentur, pro Pœnitentia judicandum esset, in qua jam violato Baptismo major injuria, majore proinde studio reparanda.

Huc accedunt verba Christi pronuntiantis : Cui plura donantur, eum magis diligere.[29] In Pœnitentia autem plura dimittuntur, cum ipsum violati Baptismi facinus dimittenda augeat. Eo ergo major exoritur diligendi obligatio, nedum ex parte dilectionis aliquid imminutum esse intelligatur. Quanquam enim allegata Christi sententia ad consequentem dilectionem directe pertinet,. ęquo jure referenda est ad pręparatoriam ; cum petentis et expectantis remissionem, haud alia sit ratio, quam de impetrata gratia agentis.

Denique quid causę esset, cur a Pœnitentia potius quam a Baptismo dilectionem illam abesse oporteret ? An quia illa dilectio per sese justificationem inferret, vacuo postea sacramento, aut saltem suum effectum jam supponente ? Atqui de Baptismo idem dicendum esset, cui remissionis et justificationis effectus haud minus efficacibus verbis a Scriptura, Patribus Conciliisque, adeoque ab ipso Tridentino tribuatur. Quare hęc opinionum ludibria procul a Scholę gravitate et auctoritate amandari deceret ; ac revera certum, responsionem hanc, ne quid dicam gravius, haberi improbabilem ac temerariam, nullo quem sciam hujus auctore nominato. [419]

 

XI. — Cur sess. XIV non repetitur doctrina de incipiente dilectione, quę sess. VI traditur.

 

Quęrunt, quare igitur sancta Synodus, sess. xiv, de Pœnitentię sacramento tractans, dicta de Baptismo circa dilectionis initium, non iterat ? In promptu causa est, ideo factum quod semel dicta sufficiant : neque metuendum videbatur, ne de Baptismo dicta ad Pœnitentię sacramentum prono velut ac suo cursu deduci non possent. Quin ipsa Synodus, in proœmio sessionis xiv, id ultro praemonuit his verbis : « Quamvis in decreto de Justificatione multus fuerit de Pœnitentię sacramento, propter locorum cognationem, necessaria quadam ratione sermo interpositus ; tanta nihilominus circa illud, nostra hac ętate, diversorum errorum est multitudo, ut non parum publicę utilitatis retulerit, de eo exactiorem et pleniorem definitionem tradidisse. » Quibus verbis duo videmus : primum, illud ipsum de Justificatione decretum communis fundamenti loco esse positum ; deinde, propter multiplices errores, e re videri, ut de eo argumento plenior tractatio habeatur, ad errores scilicet detegendos, ut ipsa Synodus profitetur, communi, ut diximus, fundamento stante : quod etiam a nobis mox ordine perpendetur, ubi ad eum locum nostra disputatio devenerit.

Id interim observabimus, in utrisque decretis et sess. vi et xiv, ęquo jure postulari « vitę novę propositum et inchoationem.[30] » Id autem ita explicatur sess. vi, ut in illo proposito expresse intelligatur contineri voluntatem, qua quisque proponat « servare divina mandata, » quod licet sess. xiv praetermissum, tamen iii Pœnitentia valere nemo negaverit ; ut profecto clarum sit duo illa decreta non inter se opponenda, quod absit, sed alteri ex altero quęrendam lucem ; et sessionem vi pro sessionis xiv certo ac stabili fundamento habendam.

 

XII. — Doctrina sess. XIV proponitur, ac primum ex proœmio, et cap. I, II, III.

 

Jam absoluta sessione vi, veniamus ad sessionem xiv, ubi de sacramento Pœnitentię specialis tractatio instituitur. In hac [420] autem statim notavimus, ex ipso proœmio id quod ad sessionis vi, quę fundamenti loco ponitur, commendationem pertinet. Nunc autem in decretis observamus primum illud, ex cap. i : « Fuit quidem pœnitentia universis hominibus, qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequendam necessaria. » Quo ex loco claret pręire omnino in hoc quoque sacramento eam pœnitentiam quam ex sess. vi, ante Baptismum agi oportet, ut supra memoravimus ; cui quidem pœnitentię inesse necesse sit, illud credere, illud sperare, illud diligere, atque inde profectam peccati detestationem eam, in qua, ex eadem sessione vi, pręeuntis pœnitentię ratio collocetur.

Deinde, ex capite secundo, notamus « differentiam sacramenti Baptismi et Pœnitentię, » nulla mentione discriminis circa ante-dictas dispositiones, ut profecto easdem in utroque sacramento pariter retineri ac requiri necesse sit, quemadmodum supra memoravimus. Interim de utriusque sacramenti ęqua necessitate, ita est definitum : « Ut sit hoc Pœnitentię sacramentum lapsis post Baptismum ęque necessarium, ut nondum regeneratis ipse Baptismus : » hoc est necessarium non modo necessitate pręcepti, verum etiam necessitate medii.

Postea ex capite tertio : « Rem et effectum hujus sacramenti, quantum ad ejus vim et efficaciam attinet, reconciliationem esse cum Deo. » Quare hoc sacramentum merito definire possis, redin-tegratę gratię ac reconciliatę amicitię sacramentum, quod nemini, nisi optanti et volenti Dei amicitiam et cum eo gratiam, concedi posse liquet, ut supra diximus : unde etiam addidimus, huic sacramento demi efficaciam, si quid his detraxeris, neque in pœnitente Dei amicitiam, hoc est, charitatem ipsam efflagitante, aliquid agnoveris, unde Deum ipsius gratię et justificationis auctorem amare jam cœperit.

 

XIII. — Doctrina capitis IV ejusdem sessionis XIV.

 

Hactenus apparuit sessionem xiv sessioni vi veluti fundamento superstructam esse. Sed res erit clarior, si caput quartum, hoc est illud ipsum, quod vel maxime nobis objicitur, diligenter per-penderimus. Sic autem habet : « Contritio, quę primum locum [421] inter pœnitentis actus habet, animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cętero. » Ac paulo post : « Declarat sancta Synodus, hanc contritionem non solum cessationem a peccato, et vitę novę propositum et inchoationem, sed veteris etiam odium continere. » Quis autem negaverit novę vitę firmo validoque proposito contineri firmam de observando primo et maximo diligendi ex toto corde, hoc est, super omnia, Domini Dei nostri voluntatem ? De quo pręcepto dicit Dominus : « Hoc fac et vives[31] : » ne quis novam vitam absque charitate esse posse pręsumat. Unde sacra Synodus in novę vitę proposito, nihil minus quam Dei super omnia diligendi propositum potuit intelligere : neque tantum exigit vitę novę propositum ; sed etiam inchoationem ; eo quod amaturo Deum, idque jam firmiter apud se proponenti ac volenti, ipsum illud propositum nonnisi vitę novę inchoatio quędam atque initium sit : cum quo, teste Synodo, anteactę vitę turpis illius ac vere pieque amore destitutę, simul inordinato amore laborantis, odium coniungatur.

Sane observavimus hanc vitę novę inchoationem in sacramento Pœnitentię requisitam, pręcessisse in Baptismo, ex sessione vi, cap. vi, atque ita esse constitutam, ut conjuncta intelligatur cum proposito servandi omnia mandata divina, adeoque vel maxime illud primum. Quod sane propositum implendi omnia mandata, nisi alte ac firmiter animo constitutum atque infixum geras, nulla iustificatio est.

Ex his igitur verbis facile intelligimus, quam fuerit illud necessarium, fidei ac spei superadditum, secundum Synodum, dilectionis initium : cum absque illo, in Baptismo ac Pœnitentia ęquo jure requisitum observandi omnia mandata et omnia peccata detestandi propositum, nec intelligi possit.

Fixum ergo Armumque est, vere pœnitenti ac justificationem expectanti id inesse propositum, quo Dei amorem velit ; item amicitiam Dei quęrat et velit, eamque cuivis amicitię anteponat, ejusdem justitię se subdat Deumque ejus fontem diligere incipiat[32] : reconciliatam cum Deo gratiam plus omnibus bonis optet ; [422] Dei charitatem animo suo inhęsuram ultro advocet et accersat, eamque petat fidem quę per charitatem operatur. Quę si quis negaverit cum voluntate quadam Dei toto corde et super omnia diligendi esse conjuncta, ibique omnino inesse aliquid charitatis, atque actum aliquem qui m eam virtutem et ex sese tendat, et ad eam necessario reducatur, etsi nondum sit illa contritio, quam charitate perfectam, atque adeo justificantem esse contingat : ille se absurdum, atque a seipso dissentientem, et ab omni charitatis officio alienissimum se prębeat.

 

XIV. — Hic quęstionem totam omnino absolutam esse una interrogatiuncula.

 

Anteaquam ulterius progredimur, hic tantisper sistamus gradum, ut serio consideremus jam totam hanc absolutam esse quęstionem, nisi quodam litigandi studio teneamur. Rogo enim, an illud propositum vitę novę inchoandę, a sancta Synodo in sacramento Pœnitentię requisitum, non sit illud ipsum in Baptismo requisitum propositum, quod in sessione vi, capite vi, complectatur voluntatem omnia implendi divina mandata, juxta illud Dominicum : Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos ;...docentes servare omnia quęcumque mandavi vobis.[33] Rem plane putamus supra jam a nobis clare esse confectam, neque quemquam existimamus futurum, qui negare possit per illud propositum in Pœnitentia ęque ac in Baptismo requisitum, haberi ex-pressissimam implendi omnia Christi mandata, neque unquam adversus illa peccandi voluntatem. Hoc firmum, hoc fixum est. Tota ergo quęstio jam in eo versabitur, an inter mandata quę implere volumus, ac firma, voluntate proponimus, contineatur illud mandatum, quod est omnium primum ; quod si negaverint, credo bona, fide, ipsi sibi erubescent.

 

XV. — Quid sit illa distinctio impliciti et. expliciti, quam hic adhibent.

 

Nec tamen dissimulandum est quid reponant. Quęrunt enim et ipsi a nobis, an igitur nulla futura sit Pœnitentię, nulla Baptismi vis, quantum ad justificationem attinet, nisi de omnibus [423] singulatim pręceptis actu et expresse cogitetur ? Non ita, inquiunt, sed sufficit confuse et implicite velle servare mandata : ac si de aliquibus specialiter cogitandum, sane de iis tantum contra quę peccaveris.

Mirum autem illud, quia possibile non sit de singulis quibusque mandatis cogitari semper, ex eo inferre nec de illo primo distincte cogitandum, cum e contra sic potius argumentandum esset : Ex eo quod omnia et singula divina mandata simul cogitare, nec sępe possibile sit, nec necessarium, ideo requiri saltem ut illud pręceptum animo et voluntate complectamur, quo, teste Domino, ipsa pręceptorum summa consistat.

Quod autem fateris, ea saltem expresse cogitanda pręcepta adversus quę peccaveris, arripio ut meum, cum plane nemo peccet, nisi ex eo fonte, quod non dilexerit.

Dices : Peccatores omnes violare illud de dilectione mandatum implicite tantum, eo quod cętera mandata contempserint, quibus implendis illa continetur dilectio Dei, quam effectivam dicunt.

Contra : Illa, ut vocant, effectiva dilectio facit observari mandata propter ipsum Deum, tanquam propter finem ultimum, non interpretatae, sed proprie ; et id negare est hęreticum, ut ab initio, Alexandro VIII auctore, diximus.[34] Ergo in eo peccas vel maxime, quod mandata propter Deum implere nolueris, sive neglexeris. Quam sane injuriam resarcire non potes, nisi firmiter statuas propter ipsum Deum implere mandata : hoc est effectivam exercere dilectionem.

Jam attente considerantibus compertum erit nobis, ęque fide certam obligationem nostram ad specialem ac proprium dilectionis -actum. Nam pro explorato ac fide certo posuimus,[35] ita ut contra-rium hęreticum haberetur, vi mandati hujus : Diliges, omnino teneri nos ad illum specialem ac proprium dilectionis actum : ad id, inquam, teneri nos, nec semel in vita, nec per solidum saltem quinquennium, sed per annos, per dies, ita ut ejus usus sit frequentissimus, imo vero tam frequens, ut familiaris nobis ac velut quotidianus esse videatur : cum absque illo nec Orationem Dominicam, quę velut quotidiana esse debeat, vero suoque sensu [424] intelligere aut proferre possimus. Quo posito, si rem altius scrutemur atque intimos resecemus tantę veritatis sensus ; certum item erit nobis, inde exortam esse ipsam effectivę, sive mandata j>ropter Deum adimplentis dilectionis cessationem, quod affectivam suo loco et tempore ęque necessario servandam omiserimus. Hinc tota mali labes. Hinc peccandi principium ; ac recte Augustinus : « Per hanc dilectionem peccata solvuntur. Hęc si non teneatur, et grave peccatum est, et radix omnium peccatorum.[36] » Nec immerito ; ex hoc enim debent solvi peccata, ex cujus defectu orta sunt. Si enim, ut fieri oportebat, debitum affectum in Deum provocasses, neque omisisses tam necessarium sanctę dilectionis exercitium, profecto nec effectivę et mandata propter Deum adimplentis dilectionis officium intercidisset. Peccas ergo, quisquis es, contra ipsum debitę dilectionis affectum ; quod ut resar-cias, ipsam voluntatem, ipsum propositum specialis et proprię sive affectivę dilectionis exercendę excitari oportet.

Dices : Id nimię subtilitatis esse, neque vulgaribus hominibus venire in mentem. Contra : Nam has voces : affectivum, effectivam, aliasque similes vulgares homines nesciunt ; sed rem ipsam, hoc est, et pręcepta omnia implenda esse propter Deum, et ipsam quoque dilectionem singulari studio in Deum incitandam, idque divino de dilectione mandato cautum esse, tenere omnes, omnes doceri debent, nec omitti potest tanta res ab iis qui Deo placere volunt.

Ac revera, si quis attendat tot post pœnitentiam lapsus, facile deprehendet horum esse fontem, quod de Deo diligendo nec in frequentanda pœnitentia cogitent, frigidamque et exsuccam agant pœnitentiam. Hęc illa est pœnitentia, quam indifferenter, nulloque vero ac sincero affectu actam Synodus Nicęna improbavit,[37] fontem et altricem peccatorum, non verum ac firmum eorum remedium.

 

XVI. — Rursus de implicito et explicito.

 

Jam ut accuratius perpendamus distinctionem impliciti et expliciti, illa ipsa est, qua pręceptum charitatis absolute eluditur [425] ab iis quos inter hęreticos computari diximus.[38] Nempe aiunt ipsum diligere nihil aliud esse, quam impleri singula divina pręcepta ; quibus impletis, pręcepto charitatis ibidem implicite contento satisfacias, ac nihil necesse sit, ut de illo explicite cogites. Sic eludunt pręcepti vim, cujus erroris gratia ab Ecclesia merito condemnantur. Quare distinctionem illam suspectam ac. periculosam habere nos oportet, cum in illa distinctione errorem exitiosissimum, quique ad tollendam pręcepti maximi obligationem pertineat, latere constiterit.

Ut ergo is error in ipso Pœnitentię sacramento retegatur, rogo quid sit illud quod voluntate ac proposito implendi mandata, ipsum dilectionis mandatum comprehendi quidem, sed tantum implicite velis ? Rogo, inquam, quid sit illud implicitum ? Nempe, inquies, illud vocamus implicitum in aliquo actu contineri, cum, verbi gratia, rogati an volendo implere divina mandata, ea voluntate contineri intelligamus ipsum de Dei dilectione mandatum, statim respondemus omnino id velle nos. Sic enim interpretari solent illud implicitum. Aiunt omnes uno ore philosophi ac theologi, ideo nos in omni actu velle beatitudinem saltem implicite, quod roganti quid velimus in unoquoque actu, statim respondeamus nos velle esse beatos, idque a nobis maxime intendi. Esto, si velis, aliud exemplum familiarius ac magis obvium. In profectione Romana, etsi non semper nec omni, ut aiunt, passu, Romam actu expresso cogites, tamen certum omnino est ipsam Romam implicite velle te, cum rogatus quo pergas, nihil nisi Romam retuleris. Itaque quod implicite volumus, revera et summe volumus, tametsi non eam voluntatem reflexe et formaliter exprimamus. Ergo sic interpretandum, cum in Pœnitentia implicite volumus implere pręceptum de diligendo Deo, illud reipsa et summe velle nos, licet non exprimamus, aut ullum ea de re actum reflexum aut expressum elicere cogitemus ; quod recte intellectum fortasse sufficiat.

Quid quod si illud implere ita velis, ut rogatus an velis statim respondeas velle te, nihil est quod confessionis minister id rogare gravetur, aut quod pœnitentem se ipsum rogare pigeat. Cur enim [426]verearis idipsum clare confiteri, quod jam intus mente conceptum geras ? aut quis est Christianus, qui de Christo amando non se admoneri gaudeat ? Vel usque adeo alieno est animo a Christo, ut nec admonitus amare nitatur ? Et hunc christianum aut pœnitentem vocas ? Absit. Cur ergo hic taces, et ab amore suadendo cessas, quasi metuas ne citius amet quam oporteat, aut ne iustificetur ante susceptum actu sacramentum ? Quo vel uno argumento litigantium, ac in re gravissima tam vana respondentium, ora concludere ac velut opprimere possis.

 

XVII. — Rursus eadem de re.

 

Sed fortassis alio modo illud implicitum intelligas ; quo sensu nimirum dicuntur antiqui ante Christum justi, Deo misericordi ac remuneratori credentes, pariter credere in Christum, sed implicite tantum, cum ipsum nesciant. Huc ergo recidet omnis ratiocinatio, ut Christianus, isque pœnitens ac professus se recuperandae divinę amicitię studiosum, haud magis de Dei amicitia, cogitet, quam antiqui justi de Christo cogitabant, quem nondum noverant.

Verum id et per sese est absurdissimum, et quocumque te vertas, frustra eris. Semper enim occurret illud ex sessione vi, capite vi, ut credas, ut speres, ut diligere incipias : neque aliter quam a Synodo explicetur, distincte et expresse, distinctis et expressis actibus ; -neque magis dilectionem habebis implicitam, quam ipsam fidem ac spem. Illud etiam ex sessione vi, canone iii, certum erit, quemdam esse modum quo credere, sperare, diligere oporteat justificationis gratiam adepturos : quibus verbis distinctos actus, ut credendi ac sperandi ; ita diligendi esse necessarios, luce meridiana est clarius.

Neque illud minus clarum a quovis pœnitente diserte postulari, ut Dei amicitiam, reconciliatam gratiam, hoc est, ipsam in cordibus diffusam charitatem, denique fidem eam quę per charitatem operatur, optet ac velit : quę si quis implicita tantum esse contenderit, jam eo nobis redibit res, ut in pœnitentia nihil actuale, nihil vividum verumque habeatur, sed confusa omnia et interpretativa : quo etiam fiat, ut passim peccatores inani aut [427] etiam noxia, nec tollente aut eradicante, sed potius alente peccatum, pœnitentia perfungantur : quibus profecto credimus causam esse finitam.

 

XVIII. — De Attritionis natura ac vi quid sancta Synodus decreverit.

 

Ne tamen objiciant a nobis praetermissam Tridentinorum de-cretorum potissimam partem, quę est de attritione ; eam interam referimus, et ex antedictis jam esse explicatam ostendimus. Sic autem habet : « Illam vero contritionem imperfectam, quę Attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennę metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat, cum spe venię : declarat non solum non facere hominem hypocritam et magis peccatorem, verum etiam donum Dei esse, et Spiritus sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moventis, quo pœnitens adjutus, viam sibi ad justitiam parat.[39] » Quę plane valeant adversus Luthera-nos, qui pœnarum metum non modo ut inutilem rejicere solebant, sed etiam ut noxium et ex carnali sensu, non ex Spiritus sancti motu et impulsu venientem. Fixum ergo immotumque sit, ex pœnarum metu attritionem ortam, a Spiritu sancto movente et impellente esse, eadem adjuvari non gravari pœnitentes, eadem parari viam ad justitiam : neque quidquam amplius : quod et Synodus decernit, et omnes confitentur.

At enim vim faciunt maximam in sequentibus verbis : « Et quamvis sine sacramento Pœnitentię per se ad justificationem perducere nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento Pœnitentię impetrandam disponit. » Hic ergo sistimus : attritionem illam ad justitiam disponere profitemur sanctęque Synodi verbis atque sententiis, ut nihil detrahi, ita nihil addi volumus.

Fateamur ergo hoc timoris metu adjuvari nos : viam parari nobis ad ipsam justitiam, ad eamdem nos disponi : hoc firmum, hoc stabile. Addamus, si placet, eodem auctore Concilio, a pœnarum timore utiliter concuti pœnitentes, » ex sessione vi ; eodem timore « utiliter concussos esse Ninivitas, » ex sessione xiv ; atque ex cognatis locis selecta ac studiose repetita verba [428] pensemus, neque ultra prosilire conemur. Adstringunt enim nos toties inculcata, imo etiam selecta verba utilitatis, adjumenti, pręparationis ac dispositionis : ubi illud « sufficere, » quod erat obvium, si Patres Tridentini ita sensissent, non modo ubique tacetur, sed etiam studiose devitatur, ut ostendit ipse verborum tenor, et gesta Concilii mox referenda pandent.

Nec dicant illud disponere, esse vocabulum, quod sufficientia ? ęqui valeat : non enim vocem tam obviam, tam necessariam, Synodus refugisset, si suę intentioni respondere, suis verbis ęquipollere videretur.

Quin ipsa Synodus mentem suam et intentum, ut vocant, jam inde a proœmio sessionis xiv palam profitetur, nempe propter multiplices errores exactiorem et pleniorem definitionem tradi oportuisse, ut supra retulimus. Quos autem errores ? Illos Lutheranorum scilicet, qui malum, qui noxium, qui carnalem putarent esse pœnarum metum. Eum autem errorem Tridentini Patres, stabilita ejusdem timoris utilitate, pietate ex Spiritu sancto profecta, ipsaque pręterea tam utili, tam necessaria ad justitiam impetrandam pręparatione ac dispositione ita confutant, ut nihil aliud requiratur. Sin autem ad illud decurrunt, hic omissam dilectionem ac tantum expressam spem venię : jam respondimus, non proinde exclusa, sed potius supposita fuisse cętera ex sessione vi. An enim exclusam putant ibi requisitam servandi omnia pręcepta voluntatem, cujus hic nulla mentio est ? An vero ipsam fidem, quam Synodus non magis expressit ? Absit. Hęc ergo supposita ut aliunde certa et alibi definita. Spes autem venię exprimitur, quippe quę pertineat ad exprimendam timoris illius naturam, qui absque spe venię tristis omnino esset, et anxius nimis, ac desperationi quam timori propior.

 

XIX. — Quam intelligendę et explicandę Synodi sequamur regulam.

 

Synodi autem exponendę rationem ac regulam tradimus eam primum, quę hęreat proprietati ac simplicitati verborum : cui scilicet, parare, disponere, sit parare, disponere, non autem sufficere. Tum, quę Synodi mentem intentumque respiciat, ut modo fecimus. Tertio, quę Synodi dicta non disjungere et inter [429] se collidere, sed coaptare et conciliare intendat, quod huc usque pręstitimus. Quarto, quę ejusdem Synodi gestis per optimos relatores, Sede apostolica probante, digestis fidem adhibeat ; quod mox pręstabimus, teste doctissimo cardinale Pallavicino. Deni, que, quę exempla ab eadem Synodo proposita, quidve ex iis elici velit, diligenter attendat ; neque supponat, verbi gratia, Ninivitas solo « timore concussos, » aut per « pœnitentiam solis terroribus plenam, » nullo interveniente actu charitatis, « ad Jonę prędicationem misericordiam a Domino impetrasse : » quod eorum temporum ratio ne cogitari quidem sinit.

 

XX. — Sanctę Synodi gesta sessionis VI, ex Historia cardinalis Pallavicini : ubi etiam quęritur de amore justitię ad amorem amicitię, non autem ad amorem spei, ut vocant, et concupiscentię, referendo.

 

Hactenus ex tenore verborum : nunc ipsa Synodi gesta ex praedicti Cardinalis Historia relegamus. Neque necesse est, ut hujus auctoritatem commendemus, cum id abunde sufficiat quod Sedis apostolicę jussu hanc Historiam susceperit, ejusdem approbatione ediderit, visis perpensisque actis synodalibus munierit ; eo pręsertim consilio, ne falsa et aliena tantę Synodo supponerentur atque imputaretur : qui etiam futurus est hujus tractationis fructus.

Quo in argumento ita versari nos oportet, ut a Cardinalis sententia ipsa Synodi gesta diligentissime secernamus, cum illa sit, magni licet, sed tamen privati doctoris, hic ipse Concilii sensus.

Ergo ad sessionis vi cap. vi hoc dignum observatu refert : timore et fiducia constitutis, eo processum esse a. Patribus, ut hoc adderent, quod nempe, his positis, « incipiunt diligere Deum tanquam omnis justitię fontem, et propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem. » Cęterum narrat Cardinalis, « quod ad Dei dilectionem attinet, in prima formula nullam hujus actus mentionem factam : sed admonitos Patres a quatuor gravissimis auctoribus, ut adderetur etiam aliquis charitatis actus, idque ita approbatum et confectum fuisse.[40] » Ex quo plane constat, voces illas de diligendo Deo ut justitię fonte, « ad [400] quemdam charitatis actum apponendum, » ex Patrum instituto fuisse additas : adeo non refugerunt, quod nunc recentiores faciunt, quin in iustificationis dispositionibus aliquem actum charitatis agnoscerent, ut eum potius studiose apponendum curarent.

Quam sententiam a viginti tribus Patribus expresse approbatam, cum aliis non placeret, memorat Cardinalis acriter « a theologis fuisse defensam, qui hoc etiam scriptum reliquerint, non ibi actum de ipso habitu charitatis ; sed quia in illa parte ubi de pœnitentia, (disponente ad justificationem) agebatur, nulla erat amoris facta mentio, visum esse, cum actis fidei et spei addendum etiam dilectionis actum aliquem, cum pœnitentia, si tota timoris esset sine amore justitię, aut dolor de peccatis totus esset ex metu, et non ex Dei offensa, » infructuosa esset. Certum ergo est, studiose additum de amore justitię, qui ad actum charitatis pertineret, ac sine illo actu irritam ac sterilem pœnitentiam futuram fuisse : quo quid est clarius ?

Quin etiam Cardinalis id firmat ex actis in castello Sancti Angeli diligenter asservatis, in quibus hęc verba reperiuntur : « Similiter propositum est, an peccatorum detestatio in pręparatione spem pręcedat ? Et post accuratissimum rei examen, fuit conclusum : Quantumvis aliqua peccatorum detestatio spem pręcedat, nihilominus sequi postea eam peccatorum detestationem, quę ad justificationem disponat, de qua sessione vi, capite vi, eo quod sine aliqua spe ac dilectione fieri non possit.[41] »

His ergo clare liquet, in ipsa Tridentina Synodo nemini dubium fuisse, quin actus ille dilectionis in Deum ut omnis justitię fontem, ad aliquem charitatis actum per sese referretur, idque omnino constare ex intento Patrum et theologorum defensionibus, atque ex ipsius Concilii gestis.

Procul ergo facessant illa recentiorum theologorum objecta, dilectionem illam ad amorem concupiscentię seu spei ablegandam esse ; imo Tridentini Patres aliquem dilectionis actum, ab ipsa spe contradistinctum decernunt et agnoscunt. Ac revera theologi, cum de dilectione absolute loquuntur, nihil aliud quam illam in charitatis actu repositam intelligunt. Quin Patres Tridentini [431] nulla unquam amoris illius spei et concupiscentię mentione dilectionem agnoscunt, non eam quam cum spe confundant, sed eam quam spei addant ac distincte superponant.

Facessat etiam illud a quibusdam inventum de dilectione Dei, ut est fons justitię, non posse pertinere ad charitatem ; cum hęc spectet Deum ut in se perfectum, nullo respectu ad nos. Quod ita a theologis intelligi constat, ut nos ipsos propter Deum, non autem Deum propter nos diligamus, omniaque nostra ad eum, ut in se est absolute et propter se, referamus : non autem ut ab amandi causis sive motivis excludamus ea quę nos adjungunt Deo, Deumque nostrum faciunt. Nam nemo negaverit, ad Deum ex charitate diligendum pertinere illud Davidicum : Diligam te, Domine, fortitudo mea : Dominus firmamentum meum et refugium meum. Deus meus.[42] Quas voces ex intimo sensu mandati charitatis : Diliges Dominum Deum tuum,[43] depromptas esse constat : ac proinde ab amandi causis nonnisi per manifestum errorem secludi ea quę ad nos etiam spectent ; quasi etiam istud : Deum tuum, in ipso dilectionis mandato tam expresse, tam directe ab ipso initio positum, non referatur ad nos : quę tam absurda sunt ac toties confutata, ut jam nec memoratu digna sint.

Quin ex antedictis constat, Tridentinos Patres ad ipsum charitatis actum retulisse celebratissimum illum ex S. Augustino amorem justitię, quo nempe diligatur Deus ut ipsa justitia, attestante Propheta :Et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster[44] sive justitia nostra. Et iterum : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitię.[45] Esto forte de templo, propter inhabitantem Deum : quanto magis de ipso Deo dictum. Denique illud : Nomen meum Sol justitię[46] ; hoc est profecto fons luminis ; lumen ipsum idemque illuminans, justus atque justificans, ut supra ex Apostolo retulimus.

 

XXI. — Gesta sessionis XIV, cap. IV, ex eodem Cardinali.

   

De sessionis xiv actis, primum illud ex doctissimo Cardinale [432] referemus : inter articulos sive hęreticorum errores de quibus deliberandum esset, istum recenseri : « Contritionem quę disponitur per examen, per recollectionem aut per peccatorum detestationem, non disponere ad gratiam Dei, nec remittere peccata, sed potius facere hominem hypocritam et magis peccatorem, eam que contritionem esse dolorem coactum, non liberum.[47] » Hic igitur diligentissime observandus est ipse hęreticorum error, quem Synodus damnare voluit, ut scopo quo tendebat cognito, totam ejus mentem facile assequamur.

Id autem altera observatione firmamus ex ipsis Cardinalis verbis ; nempe ita memorat : « Revera, quantum ex Actis comperit, theologorum intentum fuisse, ut damnarent hęreticorum sententiam, qui pœnę metum ut malum reprobarent, non autem ut deciderent quęstionem scholasticam, an talis timor non solum sine contritione perfecta, de qua vix ulla contentio fuerit, verum etiam sine ullo studio excitandi amorem imperfectum, sufficiat ad impetrandam in ipso sacramento remissionem peccatorum.[48] » Unde constat in hac sessione xiv a Synodo vixdum esse tractatam, nedum definitam putemus eam de qua nunc agimus quęstionem.

Tertio observamus, ex iisdem gestis, in ea sessione adeo temperatum fuisse « ab eo articulo, ut vix aliqua hujus significatio fuerit in duabus singularibus et oppositis opinationibus : altera quę amorem negabat necessarium ; altera ad aliud extremum opposita, quę contritionem perfectam necessariam statueret.[49] » Quo perspicuum est procul a, vero aberrare eos, qui suę de sufficientia ortę ex metu attritionis opinioni, hujus decreti auctoritatem obtendunt. Quartum et ultimum, idque manifestissimum ex eodem Cardinale accipimus istud : in decreto de doctrina primum fuisse posita duo : alterum, oc contritionem eam quam theologi attritionem dicerent, eo quod imperfecta esset, conceptam esse ex sola consideratione turpitudinis peccati, aut gehennę metu[50] ; alterum eamdem attritionem esse sufficientem ad Pœnitentię sacramentum[51] : » quę duo in ipsa Synodi definitione [433] sublata sunt : cum, loco illius sententię : « ex sola, consideratione turpitudinis peccati aut gehennę metu concipi attritionem ; » ipsa Synodus non ex ea, consideratione sola, sed ex ea communiter concipi in sua definitione reposuisti. Quod autem attritionem sufficere esset positum, id a sancta Synodo adeo esse rejectum, ut illud sufficere in ipsum disponere fuerit commutatum.

Ex his ergo perspicue demonstrantur duo, quę jam asserimus : primum, ut mentem atque intentionem Synodi assequamur, spectandos esse errores Lutheranos, quos Patres condemnare voluerunt ; alterum, studiose evitatum fuisse ipsum sufficientię in attritione vocabulum : quę quidem manifesta erant ex tenore decreti : nunc autem, ex Actis a doctissimo Cardinale relatis, ad certissimam et ineluctabilem demonstrationem adducta sunt.

 

XXII. — Referuntur quędam Patrum ac Doctorum sententię in sess. XIV, ex eodem Pallavicino : utręque sessiones inter se conferuntur.

 

Verum ad majorem rei evidentiam placet referre quasdam sententias in ipsa Synodo dictas. Prima est Jacobi Lainez, ad sacramentum requirentis « pœnitentiam, timorem, dilectionem, contritionem, absolutionem[52] : » quo satis indicat dilectionem timori additam, et inde profectam contritionem, quippe ex aliqua dilectione conceptam.

Clarius a Ferrusio Hispano, episcopi Segoviensis theologo, dilectio requisita ex verbis Dominicis : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.[53] Ubi vox illa : Dilexit, pręterito tempore, antecedentem dilectionem infert. Addebat Ferrusius eodem pertinere illam Pauli secundum Deum, hoc est secundum Deum amatum, tristitiam[54] ; « unde, inquiebat, Augustinus negaret absque amore dari gratiam : primam occurrere fidem ipsam ; ex qua peccati detestatio, mox erectus animus in spem, tum amare incipiat ; unde prima gratia, » seu prima justitię infusio. Hęc summa doctrinę Ferrusii.

Aiebat alius, « primum dolere homines propter pœnam, exinde propter Deum, postea confiteri. » Alius requirebat, « ut rem [434] necessariam, primo pœnę timorem, detestationem, fidem, ex qua spes oriatur, et ex hac dilectio. » Cęteri in eumdem fere morem. Et quidem duę tantum extitere supra memoratę sententię singulares ; quarum altera amorem excludebat omnem, altera perfectum necessario reposcebat. Quibus constat, uno forte dempto, requiri ab omnibus ipsam timori, fidei ac spei dilectionem superadditam, eam assidue in ore Theologorum ac Patrum haberi ; ejus frequentissimam, imo perpetuam in hac quoque sessione, ut etiam in sexta, fuisse mentionem.

Quę cum ita sint, ex optimo actorum relatore constat quod de dilectione in sessionis xiv decreto taceatur, non inde ortum esse, quod ea praetermitteretur, sed quod supponentur ; nec opus fuisse, ut hic de ea specialis quęstio sive tractatio haberetur, nempe alibi transacta re : neque ex pœnitentię natura, sed ex communioribus de justificatione decretis ac principiis repetenda.

Nec Patres metuerunt, ne, si dilectionem praeparator !am ut necessariam admitterent, justificatione jam per illam inducta, sacramentorum efficientiae detrahere viderentur, aut eam hęreticorum more, ut acceptę gratię pignus, non ut accipiendae causam agnoscerent. Non id, inquam, metuebant, qui dilectionem illam ubique sonarent, atque inculcatam vellent. Quo metu si tenerentur, primum ipsi Baptismo metuendum esset, pari utrinque incommodo parique futuro errore, si Pœnitentię tantum, non autem ipsi Baptismo consulerent. Atque hęc sunt, quę ex gestis Pallavicini Cardinalis repetenda esse duximus.

 

XXIII. — Ex Catechismo Romano ad Parochos quędam recensentur.

 

Auditis Synodi decretis ac perquisitis gestis, ad introspiciendam penitus sancti Concilii mentem, Catechismi quoque Romani ad parochos ejusdem jussu editi, sententiam recensemus, nec immerito, cum ipse titulus Catechismi satis indicet doctrinam vel" maxime necessariam ibidem esse traditam. Hęc igitur habet sub titulo de Pœnitentię Sacramento : quę nos ex editione Romana exscripsimus, ea quę post confectam Synodum prima est edita.[55]

1. Ac primum fundamenti loco ponit ipsam nominis notionem, [435] ubi illud legitur : Pœnitentiam eam, quam tertiam vocat, haberi « cum, inquit, non solum admissi sceleris causa intimo animi sensu dolemus, vel ejus doloris externum etiam aliquod signum damus ; verum unius Dei causa in eo mœrore sumus. » Atque hanc, inquit, « tertiam (pœnitentiam) tum ad virtutem pertinere, tum sacramentum esse dicimus. » Ubi notanda illa verba : Unius Dei causa, quę ex sequentibus declarantur.

2. His ergo generatim de pœnitentię et virtute et sacramento dictis, jam illud de pœnitentia, ut est virtus, secundo statuit ; « Quia hujus virtutis actiones tanquam materiam prębent, in, qua pœnitentię sacramentum versatur, ideo nisi prius quę sit pœnitentię virtus recte intelligatur, sacramenti etiam vim ignorari necesse est.[56] »

3. Unde tertio docet « intimam animi pœnitentiam, quam virtutem dicimus, esse illam, cum ad Deum nos ex animo convertimus. »

4. Quid sit autem illud : « Exanimo converti, et quibus gradibus ad hanc divinam virtutem liceat ascendere, » quarto loco commemorat. Primum nos pręveniri a Deo corda nostra convertente. Tum adesse fidem, « qua ad Deum animo tendimus. » Hinc « motum timoris consequi, suppliciorum acerbitate proposita. » Deinde, « accedere spem impetrandę a Deo misericordię. » Quibus constitutis subdit : « Postremo charitate corda nostra accenduntur, ex qua liberalis ille timor probis et ingenuis filiis dignus oritur : atque ita illud unum vereri, ne qua in re Dei majestatem lędamus, peccandi consuetudinem omnino deserimus. » Unde concludit : « Hisce quasi gradibus ad hanc praestantissimam pœnitentię virtutem perveniri. » Huc ergo pœnitentem contendere necesse est ; ut profecto constet, ex mente Catechismi, nonnisi horum coniunctione haberi integram veramque pœnitentiam, quam praeire oportet ad sacramenti fructum.

5. Sic ergo explicat illa quam dixit intima pœnitentia, sive animi conversione, quinto pergendum erat « ad externam, in qua, inquit, sacramenti ratio consistit, » docendumque per eam « haberi externas quasdam res sensibus subjectos, quibus [436] declarantur ea quę interius in anima fiant,, » hoc est perfecto illud intimum anterius positum, quod fide, spe et charitate constaret. Quod confirmat his verbis : « Deinde quod caput est, cum illa quę extrinsecus tum a pœnitente, tum a sacerdote fiunt, declarent ea quę interius efficiantur in anima : » nisi ergo vere insunt uti declarantur, fides, spes, charitas, vanam et falsam pœnitentiam esse constiterit.

6. Neque propterea credendum est, ante absolutionem vi contritionis semper condonata esse peccata : imo sexto statuendum est hanc formulam : Ego te absolvo, non minus vere pronuntiari a sacerdote de illo etiam homine, « qui ardentissimę charitatis vi, accedente tamen confessionis voto, peccatorum veniam a Deo consecutus sit : » ubi notandum est illum ex voto sacramenti justificationis effectum referri ad ardentissimam charitatis vim : ut profecto constet, aliis qui non statim ex ipsa contritione gratiam consequuntur, defuisse, non contritionem cum incipiente « charitate sive dilectione » coniunctam ; sed tantum « ardentissimam contritionis illius vim, » quam non incipientem, sed charitate perfectam a Synodo appellatam sępe vidimus.

7. Hinc septimo subdit : « Quanquam si id minus consequi nobis liceat ut perfecta sit, vera tamen et efficax contritio esse potest : » ubi vera contritio a. perfecta perspicue distinguitur.

8. Et ultimo illud concluditur : « Ex fidei catholicę doctrina omnibus credendum et constanter affirmandum ; si quis ita animo affectus sit, ut peccata admissa doleat simulque in posterum non peccare constituat, etsi ejusmodi dolore non afficiatur, qui ad impetrandam veniam satis esse possit ; ei tamen, cum peccata sacerdoti rite confessus fuerit, vi clavium scelera omnia remitti ac condonari : » quod et Patrum traditione certa, et Concilii Florentini decreto sancitum sit.

Hęc igitur Catechismi Romani summa doctrinę est : unde liquet in eo diligentissime esse versatum, ut sacramento sua constaret efficientia, idque sedulo actum, ne in Pœnitentię sacramento requiri videretur illa completa ac perfecta contritio quę statim justificet : quare charitas ea quam scilicet cum virtute pœnitentię pręire voluit, incipiens, inchoata,. non proinde necessario [437] perfecta sit. Cęterum de attritionis ex solo timore conceptę sufficientia, nullum verbum, in quo nunc omnem reponunt sacramenti efficaciam : et tamen praetermissum in ea tractatione : in qua ea quę essent populo prędicanda ut maxime necessaria, tradi oportuisse vidimus.

Hęc igitur doctrina est, quam in catechismis christianę plebi tradi necesse sit : praeire oportere cum fide et spe motum propter Deum ex ipsa charitate, non tamen necessario perfecta illa et ardentissima, quę sola justificet cum sacramenti voto, sed quę tamen ad Deum summe et unice diligendum impellat ; et ideo quoque peccata detestetur, quod, ipso Catechismo teste, « ut ( maxime diligendus est Deus, ita quę nos alienant a Deo maxime detestari debeamus.[57] »

Hic autem ultro confiteor non omnes catechismos ita esse compositos, ut hanc doctrinam explicent : nec deesse, qui solo terrore contenti, spem etiam prętermittant, a Synodo Tridentina sessione quoquexiv tam diligenter expressam, his vocibus, « cum spe venię.[58] » Quare negare non possumus in ipsis catechismis interdum prętermissa quędam imprimis necessaria, neque tantum in hoc argumento, sed in aliis vel maximis : eo quod in illa, doctrinae summa, puerilibus animis vulgaria quęque et capitalia tradenda susciperent, quibus intenti quędam reservarent, aliis iisque amplioribus tractanda documentis. Nec pudeat confiteri quamdam forte indiligentiam accuratiore opera, sarciendam. Nunc autem diligentiores Episcopi hęc etiam addunt, eam formam secuti, quam Romanus ille ac totius velut EcclesięCatechismus, auctore Concilio, ad ejus mentem ediderit.

 

XXIV. — Contrarię sententię duo incommoda proponuntur.

 

Contraria vero sententia, quę in suscipiendo pœnitentię sacramento nihil doceat intervenire charitatis, sive castę dilectionis propter Deum ejusque justitiam sempiternam, pręter alia quę diximus, duobus insuper laborat incommodis. Primum, ut christianus non modo nullo unquam vel semel edito charitatis actu, sed etiam nulla. Dei toto corde diligendi cura, nullo vero conatu ; [438] nulla, hujus rei consequendae voluntate, possit fieri non modo justus, verum etiam salvus : quo omnis omnino, et in sacramento et extra sacramentum obligatio diligendi Dei solvitur ; tantumque mandatum, non ad vitę christianę necessitatem, sed ad consilium et ad perfectionis memoriam in Lege et in Evangelio remaneat. Alterum incommodum, « ut non sit illicitum in sacramentis conferendi, sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore : quod utrumque, et ex sese est pessimum, et decretis pontificiis ex adverso pugnat.[59]

Ecce enim quęritur, quisnam dolor de peccatis sit materia necessaria sacramenti pœnitentię : an ille ex solo gehennę metu : an ille etiam ex incipiente saltem dilectione ortus : unde, teste Synodo Tridentina, exoriatur motus « adversus peccata per odium aliquod ac detestationem ? » Ergo de ipsa, sacramenti materiei quęritur. Sequenda ergo pars tutior. Tutius autem est diligere incipere : nullum in eo periculum. Ergo vel id sequendum : vel in innocentiam decreti perspicuam condemnationem incurris.

 

XXV. — De pręcepto amoris ad pœnitentiam maxime pertinente, ubi tractatur locus concilii Tridentini : Et facere quod possis, etc. Sess. VI, cap. XI.

 

De primo autem incommodo circa ipsum de Dei summa, dilectione mandatum, hęc subjungimus. Quę doctrina illius mandati obligationem solvit, aut etiam eam ad paucos actus redigit, eam vidimus ex Alexandro VIII non modo esse falsam, sed etiam hęreticam. Atqui huc tendit sententia, quę a pœnitentię sacramento omnem etiam incipientem dilectionem excludit. Quod ut perspicue pateat, placet hanc unam proponere quęstiunculam : an ab obligatione communi diligendi Dei eximantur ii, qui per peccata mortui gratia exciderunt.

Si eximi putas, rogo iterum paucis : Quo jure, quo titulo ? An eo quod peccaverint, non sunt christiani, non sunt saltem res Dei, non sunt opus Dei, creaturę Dei ad eum diligendum a Deo institui ? Absit. Ergo lege teneri, necesse est ut dicas.

An forte respondebis, teneri quidem ex sese, sed peccatis [439] irretitos ad tam sublimem actum non posse consurgere ? Atqui tum locum habet Tridentinum illud ab Augustino, atque ab omni Patrum traditione repetitum : « Et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis.[60] »

Ne vero suspiceris nullos occurrisse casus, quo positivum amoris actum exercere teneretur, id velim cogites, laxissimos auctores concessisse saltem, ne ultra totum rigorose quinquennium ab amore cessaretur. Atqui ille peccator tot annis obduruit, ut nihil ex Evangelio tenere videatur pręter illud Apocalypsis : Qui in sordibus est, sordescat adhuc[61] ; et illud : Sus lota in volutabro luti.[62] Ergo dum huic luto hęret, vel centies adfuerit oportet casus obligationis ad amandum Deum : ergo et casus et tempus vel amandi Dei vel petendi amorem. Ac si ad extremum urgeas illud de pręcepto positivo, nempe id fiet, ut nec credere, nec sperare, nec judicia divina contremiscere, nec horrere seipsum, aut de pœnitentia curare debeat : nisi positivos inter actus unum amorem seligas ad quem liceat nobis esse tardissimos, cum contra sit. Rogo autem, cum illa obligatio semper incumbat, cur tempus illud excipias, quo ad Ecclesię claves et ad pœnitentię sacramentum accedit, et pro peccato suo cogitare cœpit ? Non potest, inquies. Potest ergo magis excitare gehennę metum : nec in eo provehendus est Spiritus sancti motu et impulsu speciali, ut est a Tridentina synodo definitum ? Nempe, inquies, impellit Deus ad illum terrorem cui resisti sine gravi culpa non potest. Non ergo Deus ad amorem ipsum impellit pœnitentes ? non corda intus ciet ? aut vero pœnitens ad id unum obsurduit ? Quin ipsi doctores, nedum ad amandum erigant, magis deprimunt mentes, cum docent lege amoris non teneri. Id quidem, quid est aliud quam cęci cęco ducatum pręstent[63] ? Quod cum sit absurdissimum, iterum inculco : vel amet vel amorem petat, et petendo amare incipiat, ut Synodus statuit.

At nimis laboriosum est. Ad id respondere piget. Sed ultro respondent omnes : Hoc actu nihil dulcius, quo omne jugum leve, omne onus suave fiat. Imo cum pœnitentia laboriosus sit baptismus, ideoque primis sęculis Ecclesia catholica tot ac tantos [440] labores, tamque diuturnos imponeret pœnitentibus ; eo magis necessarius, qui tantum onus levaret, sanctę dilectionis fructus.

 

XXVI. — De incipiente dilectione, comparata cum ea contritione quam Synodus dixit charitate perfectam.

 

Nunc, ne quid effugiat inquisitionem nostram, diligentius considerandum est, quid sit illa quam sępe memoravimus incipiens dilectio, et quomodo secernatur ab ea contritione quam Synodus vocatcharitate perfectam. Multum enim inter illas interesse discriminis, vel hinc constat, quod incipiens illa dilectio ad justificationem pręparare dicatur tantum ; quę per contritionem charitate perfectam jam plena et tota inducatur.

Sane incipit diligere qui desiderat, qui petit, qui enititur ut dilectionem habeat. Neque enim quis fidem aut petit aut desiderat, aut ad eam enititur, nisi ex quibusdam fidei initiis : ita de dilectione dicendum est. An autem jam habeat dilectionem, qui cupit, vult et petit : Quis sapiens, et intelliget hęc[64] ? Habet enim suo modo, quippe desiderans, petens et enitens ex quibusdam sane dilectionis initiis. Nondum autem habet, ut habere oportet ad justificationem actu obtinendam. Nondum enim plene habet, qui desiderat, qui petit, qui enititur ut habeat. Quis ergo ejus status ? Nempe is quem ex sacro Concilio delineavimus. Nam et petit quod nondum potest, nempe ut diligat : et facit quod potest ; desiderare enim optat, enititur : necdum plene fruitur amore justitię, sed ad eam tamen pręparatur.

An autem is impleat summum illud de dilectione mandatum ? implet et non implet, sed diverso sensu. Implet sane suo modo, qui, cum omnes adhibeat quas tunc habet vires, et jam totis viribus diligit, et tamen non plene diligit, cui vires ad id pręstandum desint. Is ergo et intelligit pręcepti necessitatem ; et ideo conatur, ut impleat : et suo modo implet, qui quod potest jam incipit, et ad justitiam capiendam se accingit ac pręparat. At is qui nihil tale cogitat, solo pœnarum timore concussus, nec se ad implendum summum de dilectione mandatum disponit ut debet, qui nec desiderat, nec conatur, nec petit ; adeoque nec se [441] pręparat, ut in eo fiat illa, quam a Synodo postulari vidimus, « voluntaria susceptio donorum quibus homo efficitur ex injusto justus, et ex inimico amicus. »

An ergo vult ille noster dilectionem summam ? Vult plane, ad quam enititur totis quas tunc habet viribus ; non vult autem, qui adhuc et deesse sentit, et habere desiderat. Denique in motu est ad amandum, potius quam ab ipso amore possidetur qui firmo licet amorem habendi et exequendi proposito, eum et vult et habet per modum cujusdam transeuntis dispositionis, nondum autem per modum fixi jam stabilisque habitus, quę plena justitia est. Etsi enim, quod diligentissime observari volumus, illa diligendi et mandatum charitatis implendi voluntas suo quodam modo firma sit, non tamen ad eam pervenit firmitudinem, quę sit habitualis. Unde firma est, sane in ratione propositi, desiderii, nisus, sive incipientis voluntatis, non autem in ratione jam comparati et constabiliti habitus. Quo loco valere videtur illa Scholę distinctio, aliud esse virtutem quamdam, puta dilectionem, in fieri, sive in motu, ut diximus ; aliud in facto esse. Quo etiam pertinet illud Dominicum : Si quis diligit me, diligetur d Patre meo, et ego diligam eum[65] : quod sane sit illius jam factę dilectionis, quę ipsam justificationem, hoc est, summam cum Deo conjunctionem inducat per charitatem illam, quę, Apostolo teste, nunquam excidit[66] : quippe quę in ratione habitus firmissima, ad id valet, ut nos in ęternum conjungat Deo, nisi ab ea sponte deficimus.

Contingit autem, ut volens et enitens et petens, rem ipsam interdum nescius assequatur : contingit, inquam, ut concupiscens desiderare justificationes,[67] prono velut cursu revera desideret : et ut hic quoque valeat notum illud ac tritum Gregorii Magni, nempe ut « dilata desideria crescant, et crescentia capiant.[68] » Sic autem ex igniculis occulte serpentibus ac velut hac illac discurrentibus, flammescit verus ignis, qui jam intima corda corripiat, his insideat, hęc possideat, solo Deo teste : atque hęc illa contritio est vera et stabili charitate perfecta, quę statim justificet [442] cum solo sacramenti voto. Quando autem id contingat, aut quomodo, quam expedito a concupiscentia, et inolitis cupiditatibus animo, aut quam intenso, quam fixo dilectionis gradu, sciri nec potest nec expedit. Sufficit autem ut fieri certa fide credamus, neque ulterius progredi caeci et curiosi conemur.

Sic, teste Joanne perfecta charitas foras mittit timorem, eum qui pœnam habeat[69] sive inquietudinem et anxietatem quamdam : certum istud. Quo autem et quam intenso gradu is effectus consequatur, nos fugit ac Deo suum opus inspicienti relinquendum.

 

XXVII. — Sancti Thomę doctrina Concilio conformis, de dilectione in sacramento pœnitentię requisita : primum ex Supplemento.

 

Hanc doctrinam ante Synodum Tridentinam sanctus Thomas tradidit. Primum, in Supplemento Summę, ex iv, in Sententias repetito. Tum in ipsa Summa, prima secundę ; denique in tertia parte.

Ergo in Supplemento, hęc tria statuit : primum, in sacramento pœnitentię contritionem amoris expertem esse non posse, probatur ex his locis. Primus : « Attritionis principium est timor servilis ; contritionis autem, timor filialis, » quem charitatis esse constat, q. I, art. 3, Sed contra : quin etiam supra inter obiectiones dicit, et in responsione supponit « attritionem non esse actum virtutis ; » subditque : « Ut ab omnibus dicitur ; » ut hęc sententia, nemine discrepante, ut certa valeat : at vero, q. I, art. 2, objectione 2, « Contritio est actus virtutis ; » ibid. Sed contra.

Secundus locus, q. II, art. 1, Sed contra : « Pœnitens... non dolet de pœna ; et sic contritio, quę est dolor pœnitentialis, non est de pœna. » Et in corpore : « De malis pœnę potest esse dolor, sed non contritio ; » pœnitentialis illa et ad virtutem pœnitentię pertinens, alio ergo motivo concepta.

Esse autem charitatis hęc probant tertius et quartus locus : « Omnis dolor in amore fundatur, sed amor charitatis, in quo fundatur dolor contritionis, est maximus, » q. III, art. 1, Sed contra. Et iterum, art. 3, object. 3 : « De peccato pręcipue est [443] contritio, secundum quod avertit a Deo ; » quod est charitatis, et in responsione concessum manet.

Hoc primum ex Supplemento. Alterum, non omni contritione, quę sit ex amore, remitti peccata. Primus locus, isque evidentissimas : « Quod intensio contritionis potest attendi dupliciter : uno modo ex parte charitatis :... et sic contingit tantum intendi charitatem in actu, quod contritio inde sequens merebitur non solum culpę remissionem, sed etiam absolutionem ab omni pœna ; » q. V, art. 2, in corp. Item q. X, a. 5, c. : a Contigit autem quandoque, quod per contritionem pręcedentem peccatum aliquod deletum est quoad culpam ; » ergo iterum atque iterum contingere docet, id quod non semper eveniat. Qua etiam voce in eumdem finem usos esse Tridentinos suo loco observavimus : sed ex sequentibus maxime stabilitur inter sanctam Synodum et sanctum Thomam doctrinę cognatio.

Sic ergo hoc tertium ex sancto Doctore constitutum : inde contingere ut non omnis contritio iustificet, quod amor in ea, contentus ad perfectionem non pervenerit : pro quo est hic locus evidentissimus ac longe certissimus : « Dolor potest esse adeo parvus,. quod non sufficiat ad actum contritionis, ut si minus displiceret ei peccatum, quam debeat displicere separatio a fine : sicut etiam amor potest ita esse remissus, quod non sufficiat ad rationem charitatis, » q. V, a. 3. c. En amor non justificans nec conterens, eo quod ad rationem charitatis non devenerit : non quidem quod sit alterius generis aut alterius objecti, sed quod in eodem genere et eodem objecto sit remissus. Ergo non perfectus, sed tantum incipiens : quę nostra, imo sacri Concilii sententia est.

Sic ergo omnia constant : nempe et contritionem charitate fundari et peccata remittere : non aliter tamen quam si tantus sit amor, ut ad rationem charitatis adeoque et contritionis devenerit. Mitto alios locos, eod. art., ad 1 ; et q. X, art. 4, c, et alibi passim.

 

XXVIII. — Idem ex prima secundę, quęst. CXIII, art. 3, c.

 

Jam ex prima secundę, q. CXIII, ubi de justificatione agitur, pauca sed illustria sumimus, imprimis illud : « Ita infundit donum [444] gratię justificantis, quod etiam simul cum hoc movet liberum arbitrium ad donum gratię acceptandum, in his qui sunt hujus motus capaces, » art. 3, c. En illa acceptatio sive susceptio libera gratię, quam Tridentina Synodus decernebat. Gratia autem justificans, de qua, hic agitur, necessario cum charitate conjuncta est, sine qua, non potest esse justitia. Ergo illa susceptio est actualis et libera susceptio et acceptatio charitatis, in eamque consensio : qui motus charitatis est.

Sed ne ratiociniis sit opus, sanctus Doctor clare exprimit charitatem his verbis : « Quod motus fidei non est perfectus, nisi sit charitate informatus : unde simul in justificatione impii, cum motu fidei, est etiam motus charitatis, » art. 4, ad 1. Subdit : « Movetur autem liberum arbitrium in Deum, ad hoc quod ei se subjiciat : unde etiam concurrit actus timoris filialis et actus humilitatis. » Sic actus charitatis, et ex ea profectus actus timoris filialis, cum actu fidei concurrit ad justificandum hominem.

Tertius locus : « Quod per cognitionem naturalem homo non convertitur in Deum, in quantum est objectum beatitudinis et justificationis causa, » ibid. ad 2. Ad charitatem autem pertinet moveri in Deum ut est objectum beatitudinis, ut sanctus Doctor asserit, secunda secundę, q. XXIII, quę est de charitate : et in ea quęstione centies. Nec minus est charitatis respicere Deum « in quantum est justificationis causa, » hoc est, « inquantum est fons omnis justitię, » ut sancta Synodus loquitur. Quod etiam incidit in illud Apostoli, in quantum est justus atque justificans eum qui ex fide est,[70] ut supra diximus.

Denique, eadem q. CXIII, art. 5, quęritur : « utrum ad justificationem impii requiratur motus liberi arbitrii adversus peccatum ? » Respondetur autem requiri expressissimum motum charitatis, « eo quod ad eumdem actum pertinet, prosequi unum oppositorum et refugere aliud : et ideo, sicut ad charitatem pertinet diligere Deum, ita etiam detestari peccata, per quę anima separatur a Deo, » ibid. ad i. Hactenus ex prima secundę. [443]

 

XXIX. — Idem ex tertia parte.

 

Jam ex tertia parte, quo loco expresse tractatur de sacramento pœnitentię, deque pœnitentia ut est virtus pręvia ad illud sacramentum, hęc habemus : Primum, « quod pœnitentia est virtus specialis[71] : » in qua quippe sit « specialis ratio actus laudabilis, scilicet operari ad destructionem peccati pręteriti in quantum est Dei offensa[72] ; » ac postea, « quod pœnitens dolet de peccato commisso, in quantum est offensa Dei[73] ; » id autem est charitatis. Unde, art. 5, in corp., enumerantur sex actus pœnitentis. Primus est animi cooperantis cum Deo « convertente ; secundus, est fidei ; tertius, timoris servilis ; quartus, spei, sub spe scilicet venię : quintus, charitatis, quo alicui peccatum displicet secundum seipsum, et non jam propter supplicia ; sextus, timoris filialis propter reverentiam Dei. » Ergo ex sancto Doctore, in pœnitentię virtute, actus charitatis eique conjunctus filialis timoris actus intervenit. Atqui sine pœnitentię virtute, pœnitentię sacramentum esse non potest. Ergo sine charitate eique conjuncta timoris filialis actu, sacramentum illud esse non potest. Unde subdit, adi, « quod peccatum prius incipit displicere peccatori propter supplicia, quę respicit timor servilis, quam propter Dei offensam vel peccati turpitudinem, quod pertinet ad charitatem. » Ergo iterum pœnitentię virtuti, adeoque sacramento actus quidam charitatis adiungitur, non autem ille actus perfectę charitatis, qui statim justificat, ut dictum est : ergo incipiens et pręparatoria, qualem sępe memoravimus.

Hinc articulo 6, in corp., idem sanctus Thomas docet, « quod actus et habitus charitatis simul sunt tempore cum actu et habitu pœnitentię. » Subdit : « Nam, ut in secunda parte habitum est,[74] in justificatione impii simul est motus liberi arbitrii in Deum (qui est actus fidei per charitatem formatus) et motus liberi arbitrii in peccatum (ut est offensa Dei, ut vidimus), emi est pœnitentię actus. » Ergo iterum ac tertio, non est sacramentum istud sine charitatis actu. [446]

Quęstione vero LXXXVI ejusdem tertię partis, art. 3, in c., « peccatum mortale non potest sine vera pęnitentia remitti, ad quam pertinet deserere peccatum, in quantum est contra Deum : » et quidem « contra Deum super omnia dilectum, » ut habetur in sequentibus.

Denique ejusdem quęstionis LXXXVI, art. 6, item in c. : « Sicut remissio culpę fit in baptismo, non solum virtute formę, sed etiam virtute materię, scilicet aquę, principalius tamen virtute formę, ex qua et ipsa aqua virtutem recipit : ita etiam remissio culpę est effectus pœnitentię, principalius quidem ex virtute clavium, quas habent ministri, ex quorum parte accipitur id quod est formale in hoc sacramento (ut supra, dictum est) : secundario autem, ex vi actuum pœnitentis, » quos inter enumeratus est pœnitentię virtutis actui conjunctus charitatis actus.

Idem autem ad 1 : Nempe, inquit, in justificatione « non solum est gratię infusio et remissio culpę, sed etiam motus liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei formatę, et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus pœnitentię. »

Ex his igitur patet, concurrere ad justificationem liberi arbitrii actum ex charitate profectum ; eique tribui minus quidem principaliter, sed tamen conjunctim et necessario, remissionem peccati, ut dictum est.

Sane fatendum est videri sanctam Doctorem de iis actibus locutum, qui justificationis actam comitentur, non qui antecedant et pręparent. Verum id sufficit. Nam primum certum erit, sine actu charitatis justificationem non posse transigi, quod illi refugiunt. Deinde ex illo actu verę ac plenae charitatis cum justificatione conjuncto, certa erit consecutio ad anteriorem actum, quo anima praeparetur, ne fiat tam subita sine congrua dispositione mutatio. Denique illa dispositio congrua in eo est, quod amor imperfectus, necdum ad rationem perveniens charitatis, antecedat ac pręparet perfectum in ipsa justificatione futurum charitatis actum, ut superiori capite ex sancto Doctore retulimus.

Non ergo immerito diximus tantam esse sacrosanctę Synodi Tridentinę cum sancto Thoma doctrinae consensionem, ut ex hac illa quodam modo contexta esse videatur. Nam, ut alia [447] omittamus, quę non sunt ad hunc locum necessaria, quęque diligens lector per sese facile recognoscet, in id concinunt, ut cum sacramento pœnitentię simul pœnitentię virtutis actus conjungendus sit, in quo actu pœnitentię inesse necesse sit aliquid charitatis, quo anima pœnitens, et ad gratiam se moveat, et eam voluntarie suscipiat et acceptet : neque tamen propterea omnis illius dilectionis actus statim justificet, etiam cum sacramenti voto, sed id contingat tantum, cum perfecta est charitas. Itaque, ex sancto Thoma, in justificatione impii necessario intervenit et voluntaria illa ex libero arbitrio per motum charitatis susceptio gratię, et pręvius quidam, nec statim justificans imperfectioris dilectionis sensus : quę sunt pręcipua, quantum ad hunc attinet locum, fidei Tridentinę capita.

Hactenus sanctum Thomam cum Synodo contulimus ; neque difficilis esset ejusdem sancti Doctoris cum Catechismo Tridentino collatio : sed nobis ea supra indicasse suffecerit. Cęterum de varietate quadam operis in Sententias ac Summę, locutione magis caiani re, non est hic disserendi locus.

 

XXX. — Corollaria quędam.

 

Nunc ex antedictis aliquot corollaria, quę huic operi lucem afferant, colligemus.

Primum illud : Omnia quę communi theologorum sententia ad justificationem in sacramento pœnitentię impetrandam disponunt, sanctum et castum spirare amorem.

Incipimus autem ex fide, cujus hęc summa est : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam ęternam.[75] Hęc ergo fides Christianorum : hęc fides in Jesum Christum, quam totam magister diligendi Ioannes apostolus recollegit ac instauravit in hoc verbo : Et nos credidimus charitati, quam habet Deus in nobis.[76] Hęc igitur fides ex sese in Dei charitatem provocat, dicente eodem Apostolo : Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.[77] Quare jubemur christiani, non tantum credere Deo et credere Deum, quod et dœmones [443] credunt et contremiscunt,[78] quę est fides mortua : sed credere in Deum, qui, omni theologia attestante, post sanctos Augustinum et Thomam, est affectus pius animę ex dilectione tendentis in Deum seque conjungentis Deo ut ipsa fidei ratio ex se apta nata sit ad inspirandam dilectionem castam.

Nec minus ad eumdem affectum concitandum spes apta nata est : parique, imo etiam majore affectu speramus in Deum atque in illum credimus.

Hęc igitur omnia charitatem spirant, ut profecto qui nullam pię dilectionis, idem nullam quoque fidei ac spei rationem habeat sterili et infructuosa pœnitentia.

Ipsa etiam oratio, quam fideles omnes peccata confitentes in ipsum sinum sacerdotis effundunt, pium ubique ac vehementissimum ex sancta dilectione dolorem sonant. Hoc enim dolore percita fidelis anima primum advocat suorum gravissimorum peccatorum testes, non modo ipsum Deum cordium scrutatorem, sed etiam sanctos omnes, imprimis autem cum Paulo electos Angelos,[79] totamque cœlestem aulam, Maria ipsa duce : quod facit et ad verecundiam et ad opem, mox eosdem adhibitura apud Deum optimos precatores : tum ad illud devenit : quia peccavi nimis, mea culpa : bis terque illud ingeminans tunso simul pectore. Sic autem imitatur Peccavi illud Davidicum, quo statim ejus peccata translata sunt, tanquam cum eodem Davide diceret : Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper : tibi soli peccavi, et malum coram te feci.[80] Sic enim explicatur, et in Dei amorem vertitur illud ipsum Peccavi. Nec minus imitatur dolorem Publicani illius percutientis pectus Deumque exorantis, ac statim iustificati, quo nos etiam eniti par est : nec minus propterea fisos Ecclesię clavibus, quę quod desit supplent. Hęc igitur, nulla, licet dilectionis expressę mentione, tamen dilectionem insinuant. Hic enim agi omnia non vocibus, sed rebus et affectibus, et David, et Publicanus ille, et illa peccatrix ad Domini pedes, et alii vere pœnitentes testantur : nec ullum in Scripturis reperitur exemplum peccatoris absque dilectione reconciliari Deo. [449]

Quin etiam fateri nos oportet, ad amorem excitandum, terroris gehennę maximam esse vim : imminuta quippe per inconcussos terrores concupiscentię vi, facilius justitia diligitur. Ergo ipse peccator, quo vehementius agente et impellente Spiritu sancto per metum commovetur, tanto est aptior ad concipiendos dilectionis actus. Hoc enim illud est a sancto Augustino dictum, nempe ut ipse timor pœnę, tanquam seta linum,[81] amorem justitię introducat. Quare cum hi terrores invalescunt, tum tempus est opportunissimum, concussis jam peccati radicibus, insinuandi dilectionem, quę tum prono cursu in animum influat. Quare ista cognata sunt, et gehennę metus et amandi cupido, nec a se dividenda : verumque est illud ejusdem Augustini de Deo, « qui solus timeri sine amore non potest,[82] » amore timorem proxime insecuto, atque ejus veluti extrema premente vestigia.

Ipsa denique synodus Tridentina id suadet, et attritionem ad charitatem trahit, cum statuit eam ex duobus « communiter concipi, nempe ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennę pœnarumque metu.[83] » Atqui turpitudo peccati, pręter innatam sibi probrosam infamiam, quam animus ex sese horreat, alio quoque motivo odio haberi potest, nempe opposito illi turpitudini pulchri et honesti studio, cujus Deus et fons et regula est. Gehennę quoque et pœnarum metus, si quantus esse possit elicitur, id habet luctuosissimum, quod nos alienet a Deo, quod ipsa per se charitas reformidat. Unde fit illud jam ex Catechismo Romano recensitum,[84] ut quemadmodum debemus illud Deo ut illum diligamus, ita peccata quę a Deo alienant eique adversantur, maxime detestari debeamus ; qua parte nulla est attritio quę non in se habeat causas dilectionis admixtas.

Quod autem nunc affectant quidam, ut inter attritionis motiva sive incentiva et causas, etiam referant salutis, beatitudinis, glorię desiderium, primum quidem id faciunt nulla concilii Tridentini auctoritate fulti, cum non alia ejus motiva commemoret quam peccati turpitudinem et pœnarum metum : cęterum glorię desiderium suo velut cursu ad charitatem ducit : attestante [450] concilio, id recti sanique moris esse, si Christiani « suam ipsi socordiam excitando et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut imprimis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur ęternam[85] : » qui finis expressissime ad charitatem spectat.

Addamus et istud, ex sancti Thomę expressa doctrina,[86] fidem ac spem ab ipsa dilectione pręcisas, ac per mortale peccatum informes jam factas, nec esse virtutes. Eumdem angelicum Pręceptorem mox docentem audivimus, « attritionem non esse virtutis actum, » idque « ab omnibus dici : » nec dolorem ex pœnarum metu ortum « pœnitentialem esse.[87] » Ergo ex illis pręcise motivis, secluso diligendi studio, stare non potest virtus pœnitentię, quam tamen in sacramento pręire oportere, et omnes theologi sentiunt, et sacrosancta synodus sępius definivit, ut diximus.[88]

Denique in animo semper habere debemus apostolicum illud : Finis pręcepti charitas.[89] • quo constat, omnia pręcepta ut reginę suę ac fini ultimo charitati servire : quare ex omni parte causis amandi circumdati, amandi studium omittere non possumus. Hęc doctrina quam tradimus : jam vero procedamus ad tertiam partem hujus opusculi, atque objecta solvamus.

 

TERTIA ET POSTREMA PARS.

 

I. — Objectiones tres : prima ex eo quod attritio voluntatem peccandi excludat, ex concilio Tridentino.

 

Objiciunt, primo sic : Attritio ea est quę ex solo metu concepta voluntatem peccandi excludat. Atqui ea exclusio ad justificationem in sacramento pœnitentię impetrandam sufficit. Ergo ad eam sufficit attritio.

Majorem probant ex ipsius concilii Tridentini verbis ; 2° ex auctoritate sancti Augustini sępe id asserentis : puta cum dicit : « Non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quod mala caves, corrigis te et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare [451] coeperis, erit in te timor castus[90] : » multaque in hunc sensum. 3° Ex ratione certa, nempe ex discrimine inter metam ab hominibus et metum ex Deo sive divini judicii. Cum enim homines non penetrent arcana cordis, nonnisi externos actus cohibere possunt : Deus autem omnia cordis arcana pervadit. Ergo metus ex Deo cordis quoque motus occultissimos et intimas cogitationes cohibet ; ac peccati voluntatem in ipso fonte extinguit, hoc est in ipsis intimis cordis penetralibus. Sic majorem probant ; minorem vero sic : sublato enim obice, sua remanet sacramento efficacia, cum ex Tridentino « gratiam conferant non ponentibus obicem, et quantum est ex parte Dei. » (Sessione vii, can. vi et vii. ) Atqui exclusa voluntate peccandi obex tollitur : Iniquitates enim vestrę diviserunt inter vos et Deum vestrum.[91] Et iterum : Considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet.[92] Ergo sua constat sacramentis efficacia, adeoque plenus per sacramentum justificationis effectus.

 

II. — Responsio : ubi de aversione et conversione perversa, eorumque remediis.

 

Magna mihi copia est disserendi de attritionis natura, et secundum antiquiores theologos, et secundum recentiores ; et quęrendi imprimis, an ut metu concipitur ex sua sola vi, an ex comitantibus et adjunctis peccandi voluntatem excludat : an tantum ex ejus vi id fiat quod ait Augustinus, ut « volentem peccare, » hoc est profecto ex ipsa jam voluntate peccantem, « interiorem animum non sinat[93] : » hoc est, non sinat in actus exteriores seu magis expressos prorumpere ; et an, si excludat peccandi voluntatem, id efficere possit durabili statu sine ea tristitia quę secundum Deum stabilem, ex Apostolo, ac firmam pœnitentiam operetur[94] ; an tantum dispositione mobili et fluxa, peccantibus in vitia prono ac prompto animo relapsuris. Sed ne eat in longum nostra disputatio, quam brevem et pręcisam esse, et ex concilii Tridentini decretis constare volumus, utcumque habeat major propositio, minorem negamus ; nempe sufficere exclusam [452] peccandi voluntatem, cum ipsa Synodus talem exclusionem « non sufficere, » sed « disponere ac viam parare » dixerit[95] ; ut toties praemonuimus, nec tantum ex gestis, verum et ex ipso tenore verborum quibus decreta contexta sunt.

De obice quod dicunt, vanum est. Duplex enim obex in peccato : primus ex aversione a Deo, alter ex conversione ad creaturam : et hanc quidem exclusa peccandi voluntas forte sustu-lerit : aversionem vero a Deo nonnisi conversio ad Deum, hoc est ipsa dilectio. Non ergo exclusa peccandi voluntas tollit omnem obicem, quin imo non tollit maximum : est enim obex maximus aversio Dei sive peccatum in quantum est offensa Dei ; quod sic probat sanctus Thomas : « Quia homo debet magis Deum quam se ipsum diligere ; ideo plus debet odire culpam in quantum est offensa Dei, quam in quantum est nociva sibi.[96] » Quare ad tollendum verum et maximum obicem, necesse est ut aliquid dilectionis interveniat.

Instabis : Exclusa peccandi voluntate, manere sane aversionem a Deo, sed habitualem, ad quam tollendam dilectio habitualis per sacramentum infundenda sufficit. Respondeo : Sufficit non in quantum est habitus, sed in quantum certis actibus sanctę dilectionis comitata procedit. Si enim charitas tantum daretur ut habitus, daretur mortuo modo, qualis est in dormientibus. Atqui non sic datur in justificationis actu : nam ibi debet esse voluntaria susceptio sive acceptatio infusę charitatis, ut supra ex Tridentino et ex sancto Thoma, diximus ; ex quodam actuali motu liberi arbitrii se convertentis ad Deum. Ergo charitas habitualis, non ut est habitualis, sed ut est conjuncta cum f actu, sufficit ad tollendam aversionem a Deo.

Jam ad Scripturę locos : Solę iniquitates dividunt inter nos et Deum : sane. Ergo sufficit excludi peccandi voluntatem : quatenus quidem dividit, et est offensa Dei dissolvens amicitiam, quod ex antedictis sine aliquo dilectionis motu esse non possit : fatemur ; et sic objectus Scripturę locus nobis commodo vertit.

Ex Ezechiele autem : Avertens se ab omnibus iniquitatibus quas operatus est, vita vivet.[97] Fateor ; si et illud adjungat [453] ibidem positum, atque a Tridentina synodo allegatum[98] : Projicite d vobis iniquitates vestras, et facite vobis cor novum et spiritum novum,[99] inducto quodam saltem dilectionis initio.

Cum vero, teste Psalmista, his duobus justitia christiana constet : si declinemus d malo, et faciamus bonum[100] : ad illud quidem voluntas non peccandi forte sufficiat : ad hoc autem requiritur ut saltem incipiamus diligere justitiam ejusque fontem Deum.

 

III. — Altera objectio, ex natura et vi dilectionis, jam sępe resoluta.

 

Neque vero metuendum est, ne evacuetur sacramenti efficacia, si prę mitti oporteat aliquem incipientis licet, fidei tamen et spei superadditam dilectionis actum : neque enim id metuit synodus Tridentina, ejusdem efficacię et simul incipientis illius dilectionis assertrix. Frustra ergo objiciunt illud de sacramentorum efficacia, et synodum cum synodo pugnare faciunt magno veritatis ac ecclesiasticae dignitatis damno.

At enim, inquiunt, habent charitatis actus non ex gradu, sed ex natura, ut et peccatum expellat, et animum conjungat Deo. Sic Patres, ipse Augustinus pro justis habet indistincte qui amore justitię teneantur. Nos autem ad ea objecta ex antedictis facile respondemus, imo etiam sępe respondimus. Neque enim sanctus Thomas voluit justificari peccatorem ex ea dilectione, quę quidem, eo quod sit remissa, ejusdem licet generis, non tamen ad rationem charitatis et perfectę contritionis assurgat : neque, quod majus est, concilium Tridentinum peccatorem statim iustificatum docet per incipientem dilectionem illam, sed profecto per eam quę sit charitate perfecta. Etsi enim dilectio ex sese ad id tendit, ut nos conjungat Deo, non proinde omnis id efficit ad dilectionem nisus, licet ille nisus sit aliqua dilectio, sed incipiens, non justificat ; inchoata et pręparatoria, non consummans, ut sępe diximus, imo vero, ut sancta Synodus decernit. Ac si res altius perscrutanda esset, non equidem crediderim omnis dilectionis expertem fuisse eum, qui vitę ęternę cupidus ac de mandatis a Domino interrogatus, magna fiducia respondit : Magister, hęc omnia observavi d juventute mea.[101] Neque id ab eo ficto [454] animo dictum fuisse satis indicant verba Evangelii : Jesus autem intuitus eum, dilexit eum[102] : videbat enim in illo aliquod piae ac sanctę dilectionis initium ; interim quam suis pecuniis jam tum animo inhaereret, quippe his prohibitus ne vocantem Dominum sequeretur, sequentia declarant. Procul ergo a justitia abesse videbatur. Quid ille, qui tanta vi, tanto affectu dixit : Bene, magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus : et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine : et diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus et sacrificiis[103] ? Hic ergo veritatem illam tenebat mente penitus comprehensam, et in illam inclinabat animus ; cui tamen nihil aliud Dominus respondebat, nisi illud : Non es longe a regno Dei[104] : ut accessisse tantum, non tamen pervenisse videatur. Nec si quis alicujus studio tenetur ob ejus merita et pręclaras virtutes, ideo amicus ejus aut est aut futurus est. Etsi enim illud studium ejusdem generis est ac ipsa amicitia jam pectori infixa, nondum eam firmitatem et stabilitatem obtinuit quę amicitię nomine commendetur. Atque, ut alia ejus fere generis exempla referamus, non si quis castę virginis honesto quodam amore accendi coepit, eam propterea deperire, aut connubio stabili jungi sibi velit. Nec si sanctus Augustinus pro justis habet eos, qui amore, qui delectatione justitię teneantur, propterea necesse est statim atque incipit Deus placere, dulcescere, delectare, ut idem Doctor loqui amat, uno velut ictu confectam esse rem, ac perfectum opus iustificationis nostrę ; habent enim ista quamdam latitudinem et pro actuum perfectione et gradu suos effectus. Quin in omni virtute aliud est ejus actus transiens ac disponens ; aliud actus firmus et stabilis, tantęque virtutis, ut statim in habitum vertat. Homo autem iustificatus non est tantum homo juste agens dispositione et actu mobili, sed stabili modo : nec statim uno actu ad habitum motus, nisi sit ille actus ea vi pręditus, qua aptus natus sit, Deo bene vertente, ut transeat in habitum justitię ; cujus generis actus nec philosophia ignorat, nec theologia refugit. Sit ergo dilectionis actus statim iustificans, is qui est ejusmodi, ut quasi suo [455] jure postulet habitum charitatis infundi ; non autem id postulat quivis dilectionis actus, sed is tantum qui firmo et valido consistit gradu.

At enim, inquies, is actus quem ponimus, validus ac firmus est, quippe cum, ut sępe diximus, validum ac firmum inducat propositum implendi mandata ac diligendi Dei. Certe ; sed distinximus : firmum ac validum in ratione propositi ac desiderii, non proinde in ratione habitus consistentis. Est enim ille amoris actus pręvius sive incipiens, per sese et in ratione amoris, exilis et tenuis, ac facile mutabilis ; sed fide sustentatus ac timore vallatus, fractis cupiditatibus ac vitiosis habitibus, velut illisis fluctibus, se tuetur, et ipsi charitati habituali et perfectę libereque acceptandę viam parat.

Atque hęc quidem alibi diligentius expendemus, quęremusque quid sit illud a beato Augustino toties inculcatum : « Omnes amare aliquid[105] : » quo proinde necesse sit, ut nullo vel tenui momento interposito, aut in amore creaturę tanquam in luto hę-reamus, aut ad diligendum Deum saltem initiati quodam amore adsurgere incipiamus. Nunc autem cum in eo simus, ut Tridentina decreta certa per sese et firma pensemus, ab aliis abstinemus, nec necesse habemus hic quidem recludere traditionis fontes.

Quod autem dicatur omnis charitatis actus ex sese et natura seu vi sua nos Deo conjungere, ex eodem concilio ita interpretamur, ut pręter vim natura insitam charitati, simul ex speciali institutione Christi adjungendum intelligatur pœnitentię sacramentum, idque non tantum necessitate pręcepti, sed etiam necessitate sacramenti et medii : resque ita ex concilii decretis temperanda, ut incipienti dilectioni providerit Deus per necessarium sacramenti actu suscepti pręsidium ; contritioni vero charitate perfectę reservavit, ut adjuncto sacramenti voto statim hominem Deo reconciliaret.

 

IV. — De loquendi modo : et an sit necessarium, ut pręparatoria et incipiens dilectio, charitatis nomine absolute appelletur.

 

Ne tamen, vetante Paulo, contendamus verbis ad subversionem [456] audientium : si quis recusarit aliam vocare charitatem quam eam quę diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum, atque his inhaereat, sitque habitualis, quę facile ex habitu, gratię concomitantis auxilio, actus perfectę charitatis eliciat : haud iniquo animo ferimus. Sane admonuimus ex concilii gestis, plurimos e Patribus atque Theologis in explicando illo pręvio incipientis dilectionis actu, non reformidasse charitatis vocem. Nec praetermisimus sancti Thomę locum in quo abstinere ab ea voluisse visus. Utcumque est, certum illud, ne de vocibus litigetur : modo ne extinguant in pœnitentibus per gratiam revicturis illos actus quos post sanctam Synodum memoravimus, aut eos, incipientes licet ac pręparatorios sive dispositivos, ad Deum summe ac super omnia diligendum ferri, idque omnino velle, atque adeo ad ipsam reduci charitatem, ut supra est expositum, nemo negaverit.

 

V. — Tertia et postrema objectio, ex Alexandri VII decreto.

 

Postremo quidam objiciunt Alexandri VII decretum, feria v, die 5 maii 1667, quo, auditis votis sacrę Inquisitionis, ad conservandam pacem, hęc habet. Primo exponit sententias duas, quarum altera « attritioni ex metu gehennę conceptę, ac excludenti voluntatem peccandi cum spe venię, in sacramento pœnitentię requirat insuper aliquem actum dilectionis Dei, asserentibus quibusdam et negantibus aliis, et invicem adversam sententiam censurantibus. »

2° Vetat, ne quivis, etiam Episcopi imo et Cardinales, si eo de argumento scribant, « prędicent aut doceant, libros aut scripturas edant, pœnitentes aut scholares erudiant, audeant alicujus theologicę censurę alteriusve injurię aut contumelię nota taxare alteram sententiam sic negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei in pręfata attritione, sive asserentem dictę dilectionis necessitatem, donec ab hac sancta Sede fuerit aliquid hac in re definitum. »

3° Interserit : « Sententiam negantem necessitatem aliqualis dilectionis hodie inter theologos communiorem videri. » Hactenus Alexandri VII decretum.

Nos autem nihil hic agimus de ejus formula : sed tantum [457] respendemus nihil nocere nobis. Quid enim ? Vetat Pontifex ne se invicem censurent, taxent ; theologicas censuras, et, ut aiunt, qua-lificationes inurant, neve injuriis et contumeliis mutuo se proscindant : jubet ut charitatis vinculum servent. Id quidem vel maxime pertinet ad eos coercendos qui quotidie nostram, hoc est Tridentini concilii, de incipientis dilectionis necessitate doctrinam passim infament, tanquam eam quę purum putumque Lutheranis-mum aut Calvinismum inducere, aut redolere videatur.[106] Sane contrariam partem a talibus quoque abstinere oportet. Hęc quidem Alexander VII, non propterea, quod absit, prohibet Episcopos, ne sanam doctrinam asserant, doceant, sua auctoritate ac prędicatione confirment, eamque non tantum libris editis, sed etiam alio quovis scripti genere commendatam, tutam ac munitam pręstent.

At enim indicat Pontifex, « sententiam negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei hodie inter scholasticos communiorem videri. » Videri sane, non esse : opinionem, non autem Scholę decretum aut dogma : communiorem, non proinde stabilem ac certam : hodie, non ab antiquo : inter scholasticos, hodiernos certe non Patres. Quid tum postea ? Melchior Canus, vir doctissimus, libro de Locis theologicis, de loco ab opinione eaque communi tractans, clare pronuntiat, nemine repugnante, aliud esse Scholę decreta ac firma dogmata, aliud opiniones mobiles ac fluctuantes. Nunc autem confitendum est multas invaluisse opiniones, quę ab anteactę ętatis auctoritate deficiant, pronis ad laxiora ingeniis et ad nova prurientibus auditorum auribus. An propterea putemus, illi nunc quidem forsitan communiori opinioni aliquam conciliatam esse vel tenuissimę probabilitatis auctoritatem ? Absit : alioqui non satis caveremus ab extrinseca illa probabilitate, quę nunc inter novitios Casuistas omnis laxitatis et corruptelę fons est. Quin ipse Alexander VII, in celeberrimo illo et omnibus acceptissimo decreto ferię v, die 24 septembris 1665, de illis corruptelis ita fatur : « Summam illam luxuriandum ingeniorum licentiam in dies magis excrescere, per quam in rebus ad conscientiam pertinentibus, modus opinandi irrepsit alienus [458] omnino ab evangelica simplicitate sanctorumque Patrum doctrina, : et quem si pro recta regula fideles sequerentur, ingens ir-ruptura esset vitę christianę corruptela. » En subinde et in dies excrescentem summam luxuriandum ingeniorum licentiam. En non tantum reprehensas aliquot laxiores sententias ;sed modum ipsum opinandi alienum ab evangelica simplicitate, sanctorumque Patrum doctrina irrepsisse. En ex hoc fonte ingentem christianę vitę corruptelam, non secuturam tantum, verum etiam facile ac facto velut impetu irrupturam, quam cohibere vix possis. Hęc Alexander VII. An hoc rerum statu, communior um hodie in Schola opinionum habere nos aliquam rationem is Pontifex velit ? Absit, inquam, absit. Non enim tantum a perversis aliquot opinionibus, sed ab ipso opinandi modo cavendum est : ubi nempe non quęritur de vero et falso, deque justo et injusto, quod erat rei caput ; sed de probabili, quod novis quotidie commentis augeatur.

Ne ergo nos moveant communiores hodie, si forte opiniones, cum etiam liceat oculis intueri, gliscente licentia, quot prava quotidie communiora fiant : quę quidem nobis quasi majoris numeri auctoritate deterritis dissimulanda non sunt : imo vero quo magis invalescunt, eo validius confutanda. Ipsa certe minoris probabilitatis assertio tam nova est, ut ultro confitentibus illius auctoribus, vix demum anteacto sęculo in hac temporum fęce natam esse constet, antiquioribus ac sanctis scholasticis, Thomę, Bonaventura, Antonino cęterisque plane ignotam et inauditam. An ergo eo quod pronis in laxiora ac paradoxa animis communior hodie videatur ; an, inquam, propterea eam invalescere sinant episcopi, non autem omni ope propulsandam ac profligandam curent ? Ita de exclusa incipientis dilectionis necessitate dicendum. Neque enim tanta, in re hominum opinionibus, sed Ecclesię fide regi jubemur. Nec si vel maxime felicis memorię Alexander VII, decreto validissimo, notaque et omnibus acceptissima Sedis apostolicę auctoritate prolato vetuisset, ne illam sententiam ulla, theologica censura prohibeamus : ideo nos tantam veritatem, tam clare, tam perspicue a sacrosancta Tridentina synodo declaratam tacere debemus : imo vero, quo a pluribus [459] impugnatur, tanto magis, modeste quidem ac pacifice, sed interim magno animo asserenda est ; ut adversari concilii Tridentini decretis, si non theologica qualificatione, veridica tamen assertione dicatur.

Nec fas est Episcopos, tanto accepto deposito, judicare secundum aliorum communiorem licet forte sententiam ; quod nihil aliud esset, quam ut illis auctoribus per inanem probabilitatis speciem falsa securitas induceretur, et contra Domini interdictum traditiones ac mandata hominum invalescere sinerentur.

Liceat et illud reverenter addere, utcumque Alexander VII, ab inferendis neganti sententię censuris propter bonum pacis continendos existimavit Episcopos, certe noluisse eam opinionem a successorum quoque suorum Innocentii XI et Alexandri VIII decretis ac notis pręstare salvam : in quas incidisse, dum amandi obligationem generatim solvunt, dumque in sacramentorum materia probabilem tantum, non autem tutam sequuntur sententiam, supra demonstravimus.

 

VI. — Summa doctrinae pręcedentis, ejusque conclusio.

 

Hęc igitur ex antedictis concludimus.

I. Constat pœnitentię sacramentum lapsis ęque ac baptismum omnibus, etiam adultis nondum regeneratis, esse necessarium, hoc est non tantum necessitate pręcepti, verum etiam necessitate medii (cum voto[107]).

II. Constat utrumque sacramentum non acceptę gratię aut justitię signum, sed accipiendę causam instrumentalem esse.

III. Neutrum eorum sacramentorum dum actu suscipitur, etiam voto sacramenti conjunctum, semper supponit jam acceptam justitiam et gratiam : his contrarię sententię concilio Tridentino adversantur.

IV. Non minores aut inferiores dispositiones requiruntur ad justificationis gratiam in sacramento pœnitentię impetrandam, atque in ipso baptismo cum adultis traditur : contraria sententia eidem concilio et sanę theologię repugnat.

V. De amore in baptismo extat canon expressus e concilii [460] Arausicani cap. xxv : « Hoc etiam salubriter profitemur, et credimus quod ipse Deus nobis, nullis pręcedentibus meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum, cum ejus adjutorio, ea quę sibi sunt placita implere possimus. » En ad requirendum baptismum amor necessarius, ad minimum incipiens, ut trahit concilium Tridentinum.

VI. Supponuntur ergo in utroque sacramento distincti actus pręparatorii fidei, spei ac dilectionis, qua Deum ut omnis justitię fontem diligere incipimus.

VII. In utroque sacramento pariter requiritur propositum firmum ac validum implendi pręcepta omnia quęcumque Christus tradidit, adeoque vel maxime primum illud de Deo toto corde ac totis viribus diligendo, hoc est super omnia.

VIII. In utroque sacramento pari necessitate petenda est fides ; quę per dilectionem operatur.

IX. In utroque sacramento ęque requiritur voluntaria susceptio gratię et donorum, quibus homo efficitur ex injusto justus, et ex inimico amicus : ęque necessarius consensus in justitiam inhęrentem, quę est ipsa charitas : ęque voluntario motu quęrenda, volenda, procuranda Dei amicitia. Contrarię sententię ejusdem concilii decretis adversantur.

X. Neque tamen omnis etiam incipiens Dei propter se dilectio statim justificationem inducit, sed ea tantum contritio, quam charitate perfectam esse contingat.

XI. Qui solvit obligationem Dei super omnia diligendi per speciales actus, aut ad certum numerum redigit, hęresim docet aut inducit.

XII. Qui negaret hoc pręcepto teneri etiam peccatores, etiam pœnitentes, eamdem hęresim induceret.

XIII. Neque pœnitentes a conatu saltem eximendi, cum ju-beantur et moneantur, et facere quod possint, et petere quod non possint, Deo adjuturo ut possint.

XIV. Qui docent pœnitentes sufficere attritionem ex solo metu conceptam, non tantum disponere aut parare viam ad justitiam, concilio Tridentino addunt, eosque periculose fallunt. [461]

XV. Iidem nisi pœnitentes provocent ad dilectionem pręparandam, eamque tanquam non necessariam si negligant, in sacramentis conferens de valore sacramenti sequuntur opinionem probabilem, relicta tutiore : probabilem autem non ex vera, sed ex sua sententia.

Hęc igitur sunt capita, quę a Tridentino concilio accepta, ut vera, ut tutiora, ut certa, ab episcopis doceri, ab iisdem contraria prohiberi debeant.

Hęc nos, secuti doctissimos ac maximos in Italia, Gallia aliisque provinciis episcopos, fratribus et compresbyteris nostris ecclesiarum rectoribus, aliisque ibidem verbum et sacramenta administrantibus, episcopalis responsi loco, in manus docenda et utenda tradimus : his ab universa fraternitate obediri oportere admonemus ; ne schismata in Ecclesiis fiant, neve falsa securitate simplices animę deludantur.


 

[1] Luc., x, 27, 28.

[2] Censura Guimenii, tit. de Charit.

[3] Psal. xvii, 2.

[4] Matth.., vi, 9, 10.

[5] Censura Lov., 1657, prop. 24.

[6] Censura Guimen., eod. titulo.

[7] Innoc. XI, prop. 5.

[8] Ejusd., 6.

[9] Innoc. IX, prop. 7.

[10] Rom., viii, 15 ; Galat., iv, 6.

[11] Alex. VII, prop. 1.

[12] Innoc. XI, prop. 16, 17.

[13] Sess. vi. cap. vii.

[14] Ibid., cap. vi.

[15] Ibid., cap. vii.

[16] Sess. xiv, cap. iv.

[17] Sup., n. 1.

[18] Sup., n. 2.

[19] Rom., iii, 26.

[20] Matth., v, 6.

[21] Rom., x, 3.

[22] Cont. Faust., lib. XXII, cap. xxx.

[23] Matth., xxviii, 19, 20.

[24] I Reg., vii, 3.

[25] Sup. n. 5, sub fin.

[26] I Cor., ii, 12.

[27] Jacob., ii, 17.

[28] Galat., v, 6.

[29] Luc., vii, 43.

[30] Sess. vi, cap. vi ; sess. XIV, cap. IV.

[31] Luc., x, 28.

[32] Sess. vi, cap. vi.

[33] Matth., xxviii, 19, 20.

[34] Sup., n. 1.

[35] Ibid.

[36] In Epist. Joan., tract. v, n. 2.

[37] Conc. Nic, can. xi ; tom II Concil., col. 48.

[38] Sup., n. 1.

[39] Sess. xiv, cap. iv.

[40] Lib. VIII, cap. xiii, edit. Romę, 1656, p. 714, 715.

[41] Lib. VIII, cap. xiii, edit. Romę, 1656, p. 714, 715.

[42] Psal. xvii, 27.

[43] Luc., x, 2.

[44] Jerem., xxiii, 6.

[45] Jerem., xxxi, 23.

[46] Malach., iv, 2.

[47] Lib. XII, cap. x, p. 399.

[48] Ibid., p. 1003.

[49] Ibid.

[50] Ibid.

[51] Sess. xiv, cap. iv ; Pallavicini, ibid., p. 1006.

[52] Sess. xiv, cap. iv ; Pallavicini. ibid., p. 1003.

[53] Luc., vii, 47.

[54] II Cor., vii, 10.

[55] Edit Rom., 1566, p. 160.

[56] Cat. Rom., p. 160, 161.

[57] Cat. Rom., p. 109.

[58] Sess. xiv, cap. iv.

[59] Alex. VIII, sup., cap. i ; Innoc. XI, prop. i.

[60] Sess. vi, cap. xi.

[61] Apoc., xxii, 11.

[62] II Petr., ii, 22.

[63] Matth., xv, 14.

[64] Psal. cvi, 43.

[65] Joan., xiv, 21.

[66] I Cor., xiii, 8.

[67] Psal. cxviii, 20.

[68] Hom. xxv, in Evang.

[69] I Joan., iv, 18.

[70] Rom., iii, 26.

[71] III part., quęst. LXXXV, art. 7. c.

[72] Quęst. LXXXV, art. 2. c.

[73] Ibid., art. 3. c.

[74] Prima secundę, quęst. CXII, art. 3 et 8.

[75] Joan., iii, 16.

[76] I Joan., iv,. 16.

[77] Ibid., 19.

[78] Jacob., ii, 19.

[79] I Timoth., v, 21.

[80] Psal. i, 5, 6.

[81] August., in Epist. Joan., tract. ix, n. 4.

[82] Lib. De quœst. lxxxiii, quœst. xxxvi, n. 1.

[83] Sess. xiv, cap. iv.

[84] Sup., n. 21.

[85] Sess. vi, cap. xi.

[86] Prima secundę, quęst. lxv, art. 4. c. et ad 1 ; quęst. lxxi, art. 4. c.

[87] Sup., n. 35, 8. Thom. Suppl., quęst. i, art. 2, obj. 2 ; ibid., quęst. ii, art. 1.

[88] Sess. vi, cap. vi ; et sess. xiv, cap. i.

[89] I Tim., i, 5.

[90] Tract. ix, in Epist. Joan., n. 2, 5, 7, 8.

[91] Isa., lix, 2.

[92] Ezech., xviii, 28.

[93] Augusta serm. clxi, n. 8.

[94] II Cor., vii, 9, 10.

[95] Sess. xiv, cap. iv.

[96] Suppl., quęst. iii, art. 1, ad 4.

[97] Ezech., xviii, 28.

[98] Sess. iv, cap. iv.

[99] Ezech., xviii, 31.

[100] Psal. xxxiii, 15.

[101] Marc., x, 20, 21.

[102] Marc., x, 20, 21.

[103] Marc., xii, 32, 33.

[104] Ibid., 34.

[105] Serm. xxxiv, n. 2, in Psal. cxxxviii, tom. v, col. 171, et alibi.

[106] Censure de M. l'archeveque de Rouen.

[107] Sup., cap. xx.

Précédente Accueil Suivante