Excidio Babylonis
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Remarques
Apocalypse-Rév.
Excidio Babylonis
Réflexions Morales
Instructions Trévoux
Avertissement
Instr. I - Général
Instr. I - Rem. partic.
Instr. I - Grotius
Instr. I - M. Simon
Instr. II - Grotius
Instr. II - Tome I
Instr. II - Tome II
Instr. II - Tome III
Instr. II - Tome IV
Plan - Théologie
Questions Particulières

 

DE EXCIDIO BABYLONIS

APUD S. JOANNEM.

PRÆFATIO.

SECTIO PRIMA,

Causæ generales tractandi Apocalypsim.

Sæpe animadverti, cum de Apocalypsis interpretationibus ageretur, subridere nonnullos, et vanum laborem propemodum aspernari, tanquam ex divinissimo vaticinio nihil certi exsculpi aut elici possit, aut saltem ad postrema mundi tempora rem totam reservari oporteat : quod est alienissimum a consuetudine prophetarum. Nam Ieremias, Ezechiel, Daniel cæterique ejus aevi divini Vates, Babylonis fata cecinerunt, cujus jugo et ipsi et sanctus populus premebantur. Sic decebat Joannem ejus civitatis excidium nuntiare, sub qua et ipse passus erat, atque in Patmos depor-tatus propter verbum Dei et testimonium Jesu, et ipsa Ecclesia graviter afflicta ingemiscebat. Itaque, et Romam et romanum Imperium, quo nullum unquam majus et illustrius et formidabimus, neque in Deum magis impium, aut erga christianos truculentius extiterat, et propriis coloribus sive characteribus designat, et ad exitium usque deducit, et super ejus ruinas væ væ illud luctuosissimum cecinit, quod ab aquila per medium cœlum volante perceperat : , væ civitas illa magna[1] !

Sic cecidit regina urbium cum suo imperio, pariterque cum ea Satanæ regnum, et idolorum, quem romana potentia sustentabat, sublatus est cultus. « Sic princeps hujus mundi ejectus est [172] foras, completumque illud : « Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum[2] : » quo victoria crucis continud futura declaratur. Hæc ergo vox Christi a Joanne in Evangelio memorata, in ipsa Apocalypsi, eodem Joanne monstrante, completa est ; prolatum illud cito, quod promissis dominicis sine mora adimplendis ex æquo responderet ; et draco ille rufus,[3] quo nimirum instigante totus terrarum orbis idolorum amore, in diram illam persecutionem agebatur, omnind devictus, tanta rerum claritudine, ut romanorum deorum, non modd cultus, verum etiam nomina in ore quoque vulgi obsoleverint : quod exciso demum Imperio romano claruit.

Hæc ergo sunt ab Angelo Joanni praeposita ; nec immerito ab iis exordium duxit, quæ cito fieri oporteret ; hoc est profecto, ab iis quæ mox inciperent, atque uno deinde tenore de proximo in proximum ducerentur ; ne totam revelationem suam ad extrema mundi ruentis eventa suspenderet.

Hoc igitur argumento a nobis proposito et ex rebus gestis, jam-que clare adimpletos, revelationis fidem vindicamus, et certam futurorum nec adhuc impletarum expectationem asserimus et protestantibus ora occludimus : qui quidem tot nobilissimis et jam adimpletis vaticiniis de veteris Romæ idolorumque ac satanitici regni casu, aliisque suo loco declaratis, insuper habitis ; Christum, si Deo placet, satis superque regnaturum putant, si Ecclesiam romanam inter christianos facile eminentem, quam Petri et Pauli præcipuorum apostolorum prædicatione fundavit et sanguine consecravit, extinguat.

Jam ad protestantes quod attinet, hos unos post christianismum natum Apocalypsi maxime detraxisse, duabus de causis pronuntiare haud verear : quarum primam, sui Bullingert, quam nostris verbis, audire maluerim. Is igitur hæc scribit : « At ut nihil prorsus hic dissimulem, non ignoro clarissimum D. Martinum Lutherum in prima editione Novi Testamenti Germanici, præfatione acri præmissa, librum hunc velut obelo jugulasse... Idem rectius diligentiusque perpensis rebus omnibus, dum recognosceret sua Biblia Germanica et anno Domini 1535 [173] Apocalypsi aliam præfixit præfationem pauld circunispectiorem, in qua reprehensus a multis, relinquit quidem adhuc hujus libri auctoritatem in dubio ; sed subiungit tamen nolle cum quoquam concertare, etc. » Dubitare autem nihil est aliud quam librum divi-nissimum e canone amputare. Hæc de Luthero novæ Reformationis principe ac duce. De Zuinglio vero secundæ partis protestantium auctore, sic loquitur : « D. Huldricus Zuinglius, beatæ memoriæ præceptor noster honorandus, videtur et ipse non aded multum huic tribuisse libro.[4] »

Ecce, post tot SS. PP. totiusque adeo Ecclesiæ elucidationes ac decreta, novæ reformationis auctores, qui Scripturas sacras gustu et sapore se nosse gloriantur, seque earum assertores jactant, quam parum tribuant revelationi Joannis, nec ejus divinitatem agnoscant. Sic aperte incidunt in illud maledictum quod Joannes pronuntiavit : Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus. Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto, et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ.[5] Si autem Joannes tam gravi maledicto subdit illum qui aliquid ex hoc libro detraxerit : quanto magis eos qui totum exscindunt librum, ejusque in universum auctoritati detrahunt post firmatam tot sæculorum fidem ! Hæc ausi sunt qui se volunt esse Reformationis auctores : hanc contumeliam haud verentur inferre « ei qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi quæcumque vidit.[6] »

Quid cæteri qui librum agnoscunt ? pessimi corruptores, qui ut Papatum ubique videant, [ut libet in gravissimo argumento ludunt, sacraque obscuritate verborum abutuntur ad contumeliam, ac nihil nisi odia calumniasque contexunt : quarum pertæsi tandem doctissimi protestantes a vanis fastidiosisque commentis palam recedendum putarunt.

Hæ nos causæ impulere, ut olim de Apocalypsi scriberemus : et jam a nobis postulant ut dicta tueamur occasione quam dicam. [174]

SECTIO SECUNDA.

Quid nuper Basileæ gestum.

Habita sane est Basileæ nobilis disputatio, ac propositæ theses præfixo libello qui sic inscriptus est : Dissertatio philologico-theologica in sententiam Jacobi Benigni Bossueti, Condomensis olim, nunc Meldensis episcopi, viri clarissimi, de Babylone, bestiis ; ac meretrice Apocalypsis, quam, favente Deo, præside viro plurimam venerando, atque eruditionis et ingenii glorid celeberrimo D. Samuele Verensfelsio, sacræ theologiæ doctore, locorum communium et controversiarum professore dignissimo, in diem 24 Iunii anni 1701... Doctorum disquisitioni subjicit Jacobus Christophorus Iselius. Basileæ, etc.

Et quidem Verensfelsius ille, a suis eruditionis et ingenii gloria tantopere commendatus, ab ipso dissertationis exordio profitetur, postquam de alia quæstione tractanda cogitasset, « nec impetrare a se posset ut argumentum expers elegantioris litteraturae eligeret ; » hoc tandem elegisse : multaque de me honorifice præfatus descendit in arenam : cujus ego non sane laudibus quas in me cumulatissime contulit, id enim leve esset ac vanum, sed humanitate et elegantis, plurimum delectatus, viro rependam vices, ejusque modestiæ gratulabor.

Pars etiam humanitatis vel maxima hæc fuit, qudd amicorum opera dissertationem suam ad me pervenire curavit, meam que de suis objectionibus sententiam exquisivit ; misso etiam libello ad virum doctissimum Joannem Yarignonium, in Regio necnon in Mazarinæo auditorio mathematicarum scientiarum egregio professore, additisque ea de re litteris. Qui quidem et professoribus Ba-sileensibus communi litterarum honestissimarum studio coniunctissimus, idemque mihi pridem multis de causis amicissimus, libellum, ut erat rogatus, nuperrime ad me Meldas perferri voluit : ipse interim quod voluit de antichristianis protestantium næniis toties recantatis, amicis suis Basileensibus significandum duxit.

Atque equidem optarem ut ipse Verensfelsius mihi totum hunc locum de Papa Antichristo tacitum reliquisset, virumque a [175] contumeliis abstinentem et elegantioris, ut ipse præ se fert, litteraturae studiosum, in hoc luto hæsisse vehementer admiror. Quis enim ferat a tali viro, repugnante Joanne, eum serio dictum esse Antichristum, qui Jesum asserat venisse in carne unicum Dei Filium, aut idola imputari rite ac perpetuo credentibus in unum creatorem Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum ? Quis autem non moleste ferat a viro Immanissimo, veteres cantilenas, ipsis quoque doctioribus et elegantioribus protestantibus, Vossio, Hammondo, Grotio pridem exosas atque derisas, rursus in medium proferri ? Hæc ergo omittamus : certe quæ ad nostram interpretationem pertinent quærenti et optanti sedulo exponamus.

SECTIO TERTIA,

Quid jam gerendum nobis.

Sane meminerimus interpretationem nostram in eo versari totam : primum, ut doceat Babyloni Joannis pessime et inepte affigi ullum christianæ Ecclesiæ characterem : quo uno pro-testantium, ut aiunt, systema prostratum est. Ac ne magis falsa confutare, quam vera demonstrare videremur, insuper addita est totius Apocalypseos interpretatio ea, quæ et apostolico textui et rebus gestis tam apte congrueret, ut hactenus intacta et integra permanserit. Nec frustra a viro docto hæc scripta sunt : « Ego sane viros eruditos, quos nihil huc usque in istam clarissimi Bossueti sententiam scripsisse miror, si hoc scripto excitavero..., satis amplum hujus laboris fructum tulisse me gloriabor. » Sic ille concludit, reique gravitatem vehementer inculcat. Cui responderi par est, ne tantum argumentum, tam serio inceptum aspernari videamur, atque, ut certo ordine procedamus, tres sint demonstrationes nostræ.

Prima Demonstratio : Quod Babyloni Joannis nullus sit inditus romanæ, seu cujuscumque Ecclesiæ christianæ character.

Secunda Demonstratio : Quod Babyloni Joannis clarus et certus sit inditus character romanæ quidem urbis, sed vetustæ illius, quæ Joannis ipsius tempore visebatur, gentibus imperantis, sævientis in sanctos, et falsis numinibus inhaerentis, [176] ideoque cum suo superbissimo et crudelissimo imperio excisæ.

Tertia Demonstratio : Quod nostra interpretatio apta sit et congrua textui, rebusque gestis, atque ab auctoris objectionibus undecumque tuta : quæ cum demonstravero, perorabo.

PRIMA DEMONSTRATIO.

Quod Babyloni Joannis nullus sit inditus romanæ, aut cujuscumque Ecclesiæ christianæ character.

Adversus syntagma protestantium de romana Ecclesia, Babylone, bestia, meretrice, argumentum nostrum primum et invictum fuit : quod Babylon Joannis ubique proponatur sine lege, sine fœdere, tota a Deo extranea civitas, nullo unquam polluti fœderis, aut abjectæ sanctitatis ac veræ religionis indicio. Talis ergo erat illa civitas, cujus speciem sub Babylonis nomine Ioannes informare voluit : hæc sæpe prosecuti sumus : argumenta protulimus : objecta diluimus.

Primum intueamur quid ipse Joannes edixerit : a Bestia meretricem portans, habet capita septem... septem capita septem montes sunt... et reges septem sunt.[7] » En ipsissima Roma septicollis tam clare designata, ac si proprio nomine nuncupata : cum Roma et septem colles, apud egregios tunc temporis latinitatis auctores, voces synonymæ sint. Quid autem ibi ecclesiasticum ? septemne reges, an vero septem colles aliquid christianum sonant ? cum præsertim septem colles suis quosque notissimis numinibus dedicatos esse constet, ut suo loco clarius persequemur. Vides ergo, ubi primum a Joanne claris verbis designata est romana civitas, eam apparuisse plane non ut ecclesiam, sed ut civitatem. Videamus etiam duorum testium, qualescumque fuerint, cæsa et insepulta corpora ubi jacuerunt ? Nempe in magna civitate, utique in Imperio romano, a ubi etiam Dominus eorum crucifixus est,[8] » nempe ipse Christus in Imperio romano sub Pontio Pilato præside romano passus. Neque id frustra in [177] Symbolo quoque apostolico recensitum, recte et ordine, ut in qua civitate crucifixus est Dominus, in eadem ejus testes, sive martyres paterentur. Neque ab ea sententia abscedunt protestantes : BuUingerus imprimis nostro adversario non ignotus, cum in præfatione, et in hunc locum (Conc. 47, in Apoc.) et in ips& præfatione operis diligenter observat, Christum in Calvariæ quidem monte, « sed sub Imperio romano et Pontio Pilato passum. » Christus autem est mortuus in romana civitate, in Imperio romano, non sane in Ecclesia romana. Iterum ergo et iterum inculcat Joannes, non Ecclesiam romanam, aut spirituale quoddam imperium, ut jactant protestantes nullo usquam ejus rei indicio, sed apertis verbis, romanæ civitatis civile et omnibus notum, imperium, sub quo Joannes quoque passus est.

Addit quoque Apostolus, « magnam illam civitatem vocari spiritualiter Sodomam et Ægyptum,[9] » non ullam cum Deo foede-ratam gentem, sed alienigenas tantum, eosque veterum Romanorum more in Dei populum saevientes. De Ægypto notum : de Sodomis vero non minus diserte Petrus, Lotum habitasse « apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.[10] » Pessimi scilicet viri, qui et Angelis, Loti beatis hospitibus, vim immanem intentabant, et ad Lotum etiam sic loquuntur : « Te ergo ipsum magis quam hos affligemus[11] : » quo magis liquet a Joanne persecutores designatos esse eos qui nullis aliis comparandi essent, quam Sodomis et Ægypto, alienissimis a Dei lege et fœdere gentibus ; neque sanctum Apostolum quidquam aliud cogitasse.

Sane hæc omnia passim in Apocalypsi nostra objecimus. Quid ergo vir doctus ? an aliquid reponendum putavit ? Plane nihil : quid enim responderet ? Nempe plana, perspicua, aperta sunt omnia.

Quid, quod idem Apostolus casum impiae civitatis legentium oculis subjeclurus, non de Samaria, non de Jerosolymis, sacris quondam urbibus, quod facillime poterat ; sed de Babylone, de Sidone, de Tyro, adduxit in exemplum antiqua vaticinia prophetarum, Isa., xiii, xxi ; Jerem., u ; Ezech., xxvii, xxviii, ut profecto constaret nihil aliud animum induxisse, quam ut vastatas urbes [178] et eversa imperia proponeret ; et in hanc formam redigeret, seu stantem, seu ruentem, eam quam describere voluit perditam civitatem.

Respondet vir doctus : Multis argumentis a se affirmari posse er Romam hodiernam Rabyloni esse simillimam,[12] » eique haud immeriti comparari potuisse. Atqui hæc responsio nequidem difficultatem attingit ; neque ullam rationem attulit, cur Roma hodierna christiani per baptismum nominis ac fœderis, nusquam Samariæ, nusquam Jerosolymis a fœdere deficientibus, sed tantum Ægypto, Babyloni, Tyro, alienissimis ab omni fœdere et lege civitatibus, comparetur. Joanni certe non deerant propheticae voces, quibus Ecclesiæ romanæ infractam fœderis exprobraret fidem : quod ad declarandam immanitatem flagitii pertineret. Cur aut Apostolus, aut etiam ipse Christus rebelli et infideli romanæ Ecclesiæ, ut antiquo populo, nunquam objecit cervicem durissimam, pacta mendacia humerum recedentem ? An ignorabat istud : « Væ, filii desertores... populus ad iracundiam provocans, filii mendaces, filii nolentes audire verbum Dei[13] ? » aut etiam istud : « Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum[14] ? » Quæ et alia ejusmodi si exequi aggrediar, omnia prophetarum dicta exscribi oporteret.

Hæc inter prophetarum testimonia, quorum admonitum volui lectorem Apocalypsis,[15] ea sunt vel splendidissima, ubi in Israele et Juda, Samaria et Jerosolymis arguunt violatam conjugii fidem. « Expandi amictum meum super te : » hoc est, introduxi in lectum nuptialem, « et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi, et lavi te aqua, et emundavi te, et cinxi te bysso, et ornavi te ornamento, » nuptiali scilicet, « et dedi inaures super aures tuas, etc.[16] » Et iterum : « Vidit prævaricatrix soror ejus Juda, quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii ; et non timuit prævaricatrix Juda, etc.[17] ... Iudicate matrem vestram (Israelitidem), quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir ejus... et dicet : Vadam ad virum meum priorem, etc.[18] » [179]

Piget recensere nota et pridem recitata. Legant et agnoscant Israeli et Judæ ab antiquis prophetis læsi toties conjugii fidem exprobratam ; ac demum exponant cur sanctus Ioannes omnium prophetarum spiritu plenus, in simili argumento eadem praetermiserit.

Multum laborat vir doctus in conquirendis locis, quibus adulteræ, scorti, seu meretricis nomina confundantur ; ac diligenter a me quærit cur hebraicum textum praetermiserim ; quas interpretationes adhibuerim : versiones, paraphrases, commentaris hebraicos, chaldaicos, hellenisticos ipse commemorat. Quorsum ista ! cum ego nullus negaverim, imo plane et rotundo confessus sim hæc vocabula non raro inter se confundi[19] ? Non ego in his vim feci, aut sectari minutias, ac voculas aucupari libet. Rem ipsam attendite, lector diligens ; ego sane contendi Israeli et Judæ, Samariæ et Jerosolymis, ad ingrati ac infidelis animi clariorem significationem, passim objici, irritum memorari et inculcari nuptiale fœdus : pollutam fidem : pacta et dona dotalia : missum repudium : et reliqua omnia quæ ad jus connubiale spectant. Non hæc ad nudas voces, sed ad rem ipsam pertinere, nemo est qui inficiari possit. Plane sanctus Joannes, si degenerem ecclesiam, si adulteram sponsam adumbrare voluit, ex his aliquid assumpsisse ! : alicubi audiremus aut vestem, aut nuptiale munus, aut ipsam baptismi lotionem collatamque munditiem, aut alia denique prophetico stylo tam consona. Non autem Joannes aliquid horum attulit, Ergo totum istud de corrupta ecclesia a suis vati-ciniis procul abesse voluit. Quod autem memorat utramque vocem a promiscue fere usurpari, » non convenire Joanni, luce ostendi clarius.[20] In tota enim Apocalypsi tria omnino et sola continua sunt capita, in quibus frequentissime, decem scilicet versibus, de meretrice agatur ejusque flagitiis. At semper de his agitur sub solo meretricis titulo y nulla usquam infidi conjugii mentione. Non ergo promiscue utramque vocem usurpat, cum ubique alteram studiose eligat, alteram studiose devitet : a qua etiam totus hic liber abhorret, ut diximus.

Neque etiam falsi christiani pastoris ullum indicium est : quæ [180] tamen ab Apostolo significantissime exprimi oportebat, ut gregem christianum contra ipsum deceptionis fontem præmoneret ; non autem praemonuit, aut ullum harum rerum, christianæ scilicet Ecclesiæ ejusque præcipuæ, aut pastoris christiani extare voluit indicium. Nedum ergo hæc mente gesserit ; ab his dedita opera mentem avertit : totusque in imperio civili defixum habebat animum.

Sensit plane doctus auctor opus omnino esse, ut si meretrici ac bestiæ aliquid inesset christianum, id a beato Joanne diligentissime panderetur, ne apostolico ac prophetico, ex parte vel maxima, deesset officio. Id etiam se facturum recepit, « ut ex ipsa Apocalypsi ea solum proferret quæ clariora videbuntur.[21] » Duo autem excogitavit in ipsa bestia christianitatis indicia quæ uno verbo concidant.

« Primum, videamus, inquit,[22] nihilne tota Apocalypsi dicatur quod in degenerem Ecclesiam conveniat ? Quid igitur quod bestiæ illi cornua cornibus agni similia tribuuntur ? Numquid urbs pagana quæ Christum ab omni memoria, aut qualis erat ignoravit, aut contempsit certe et irrisit ? Numquid hæc urbs Christum majori sollicitudine imitari studet, quam corrupta quædam christiana Ecclesia ? » — « De majori sollicitudine, » de qua nihil apud Joannem, taceamus. De pagana urbe Christum imitata, an vir doctus ignorat eum fuisse, persecutiones inter, Christi christianæque doctrinæ splendorem, qui a paganis quoque admirationem et imitationem expresserit ? Quis nescit ipsum Iulianum Apostatam Christi hostem infensissimum, ejus discipulorum exemplo extruxisse hospitales domos, et ad suos derivasse aliquam christianæ disciplinæ partem ? ut a nobis relatum vir doctus videre potuit.[23] Vis anteriora ? Vide apud Tertullianum,[24] referente et approbante Tiberio, quæsitum in senatu de divinis Christi honoribus ; apud historicos paganos, sub Adriano principe, constituta Christo templa : in Lavario Alexandri Mammæ, Christum inter. heroas recensitum ; Evangelii sententias ab eodem principe aureis litteris dignas esse judicatas. Lege apud Eusebium,[25] narrante seu flngente Porphyrio, de Christo inter beatas animas reponendo, [181] deque ejus virtutibus eidem Porphyrio veneranda divæ Hecates oracula ; aliaque ejusmodi in Christi gloriam vi veritatis extorta : sed hæc sufficiant ; virum doctum laudabimus candido confitentem, cunctantem aut haesitantem probationibus obruemus.

Alterum indicium : « Quem tandem paganum tota sancta scriptura Prophetam impostorem dici probabit clarissimus Bossue-tus ? » Ego vero facillime ; ac miror docto viro rem difficilem : non sola christiana Ecclesia prophetarum nomen et officium agnoscit : habet Plato, platonicique, habet Porphyrius ac pythagorei, philosophiæ studiosi ; habet Ægyptus aliæque superstitionibus ad-dictæ gentes : falsi scilicet prophetæ prophetarum nomine in Scripturis appellati, clamante Elisæo ad Joram Achabi filium : « Vade ad prophetas patris tui et matris tuae,[26] » ad prophetas Baal, de quibus Elias, « prophetæ Baal quadringenti quinquaginta,[27] » et ita centies : falsi sane prophetæ, falsorum deorum nomine prophetantes ; sed distincti ab iis qui in populo Dei, assumpto etiam mendaciter veri Dei nomine, prophetabant. Nec abludit Paulus de quodam pagano vate e Cretensibus dicens : « Proprius eorum propheta.[28] » Vides ergo prophetæ nomen etiam gentili homini attributum : quanto falso prophetæ Joannis, qui falsis doctrinis pravisque præstigiis populos dementabat ?

Desinat ergo vir doctus quærere apud Joannis bestias christianitatis indicia ; nam et spoponderat se clariora dicturum ; et tamen quæ attulit aperte vana sunt et a cæteris allata contempsit.

Hinc exurgit demonstratio : nihil erat in Apocalypsi clarius explicandum, quam in ipsa Babylone ac bestiis, christianitatis indicia : id enim erat omnino quod vel maxime praemonere oportebat, ut diximus. Quod si præmonere vellet Joannes, prophetico et suo more lectorem a clarioribus ad obscuriora deduceret. Nihil autem praemonuit ; quæque auctor indicavit, nihil esse claruit. Nullo ergo indicio christianam Ecclesiam, nullo pastorem ullius christianæ plebis expressit. Ergo doctus auctor et quotquot ei assentiuntur, nulla vel tenui conjectura, aut Papam, aut Ecclesiam romanam incusant, totaque accusatio nullo signo fulta, mera calumnia est : quod erat demonstrandum. [182]

APPENDICES QUATUOR

ad demonstrationem primam.

Appendix prima : quod idololatria romanæ urbi a beato Joanne imputata, non sit, aut esse possit aliud quam idololatria mere et proprie dicta antiquæ urbis Romæ, quæ ejusdem Apostoli tempore vigebat, ac deorum eo tempore notissimorum cultus, non autem cultus sanctorum, aut aliud quidquam quod christianismum sapiat.

Appendix altera ; quod Joannes eos tantum canat martyres qui sub imperio romano cum ipso passi sint, et adversus vetera illa ac nota idola decertaverint.

Appendix tertia : quod primatus Papæ, aut Ecclesiæ romanæ, nec sit, nec esse possit bestiarum sancti Joannis, aut ejus Babylonis character.

Appendix quarta et ultima : quod bestia, ac meretrix et Babylon Joannis nequidem ad Antichristum attineant, aut pertinere possint.

APPENDIX PRIMA.

Quod idololatria urbi Romæ a sancto Joanne imputata, non aliud sit, aut esse possit quam idololatria tunc temporis vigens, et deorum eodem tempore notissimorum cultus ; non autem cultus sanctorum, aut aliquid quod christianismum sapiat.

Hujus appendicis duæ sunt partes ; prima de idololatria illa notissimi sic affirmatur. Loquitur Joannes de illa idololatria quæ et consuetudine Scripturarum et horum temporum usu notissima fuit. Si enim Apostolus novam idololatriæ formam ac speciem in medium adducere cogitasset, eam utique aliquo signo indicaret : atqui nihil attulit : non ergo quidquam cogitavit, nisi illud quod ex consuetudine Scripturarum et ipso populorum usu esset omnibus notissimum, Quim verd ab his catholici abhorreamus, non est minus notum : in Scripturis enim nihil erat notius ea idololatriæ forma qua loco creatoris, creaturæ sacra fierent, juxta istud : Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli : nos autem [183] Domino soli, et non diis sacrificare nemo nescit : nobis, ut priscis fidelibus, Deus ille unus est, qui fecit cœlum et terram. Paulus apostolus idolorum turpitudinem in eo reponebat, quod « cum genus Dei simus, non debemus æstimare auro aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis et cogitationis hominis divinum esse simile.[29] » Et iterum : « Quod mutarent gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis, volucrum quoque, et serpentium.[30] » Nos vero divinum nulli rei corporeæ aut creatae, sed sibi soli et uni semper esse simillimum, credimus ; nec gloriam Dei in idolorum formam unquam mutavimus. Usus gentium is erat notissimus, ut idolis ipsis vim divini numinis insidere et infigi crederent ; nos autem ne id quidem neque aliud quidquam simile suspicamur : ac tam clarum a nobis procul esse hos illos notos populis, et apostolicis temporibus ubique celebratos idolorum characteres, ut diutius in tam claro argumento versari pudeat.

At enim sanctorum cultus, is ipse est quem Ioannes appellat idolorum cultum : adeoque illi sancti non potentes rerum, sed nostri apud Deum communem Creatorem ac Dominum habiti deprecatores, docente Apostolo, pro idolis antichristiani regni habentur- Qua causa ? quo indicio ? ubi vel tenuis mentio novi generis idolorum ? Pudet christianorum quos talia ludibria deceperunt. Si Joannes talia idola nunquam cogitavit, quid fingimus ? Sin autem cogitavit, ejus profecto mentem aliqua scintillura emicare oportebat : nihil autem apparuit : non ergo alia idola quam vetera omnibus nota ostendere voluit.

Non hic sane aggredimur controversiam de sanctis : sed liceat, quæso, commemorare res gestas et a contraria parte recognitas, Doctissimi protestantes, Dallæus, Basnagius, et alii confitentur, quarto quintoque sæculo a Patrum antesignanis, sanctorum preces miro studio postulatas. Neque propterea in his sæculis sistendum putamus : sed quandoquidem horum Patrum auctoritas magni meriti habeatur, quid de iis ipsi protestantes confessi sint, anno-tamus. Nunc aliquot ex innumeris exempla ponamus. Quid Ambrosius a Grotio citatus… ? Quid Theodoretus unus omnium sui [184] ævi theologus vel præstantissimus[31]… ? Jam de sanctarum reliquiarum cultu hæc habet Hieronymus contra Vigilantium : Rides de reliquiis martyrum, et cum auctore hujus haereseos Eunomio, Ecclesiæ Christi calumniam struis, nec tali societate terreris, ut eadem contra nos loquaris, quæ ille contra Ecclesiam loquitur.[32]

Hæc liquida, hæc certa sunt : quis autem hos Patres, quis eis assentientes Gregorium Nazianzenum, Basilium Magnum, Augustinum, alios Ecclesiarum in Oriente juxta ac Occidente præsides, idololatras appellavit ? Nempe Iulianus impius, Eunapius sophista græcus, Eunomius hæreticus, denique Manichæus. Nova ergo idololatria, quam nunc Ioanni afflngunt, prorsus ignota sanctis, et a solis atheis, sive idololatris, ac hæreticis est agnita.

Hæc non curat vir doctissimus Verensfelsius : hos cultus novos et novæ Ecclesiæ instituta vocat ; nec mirum, qui ultro fateatur, nec semel, « se in sacrorum studiorum rudimentis positum, parce admodum Patres hactenus attigisse,[33] » et in horum scriptis esse hospitem. Legat ergo saltem locos a nobis laudatos controversiarum magister : legat saltem ut historicos, ut i pse profitetur ; res gestas et illa illustria facta perdiscat : facile animadvertet hos sanctorum cultus priscæ Ecclesiæ agnitos et familiares, ab idololatria quam Joannes tam sæpe reprehendit abhorrere.

Vide autem quid inde consequatur : nova idololatria sanctorum ex protestantium decretis Antichristiani regni certissima nota est : hæc autem idololatria quarto quintoque sæculo viguit : ergo jam inde Antichristianum illud regnum e tenebris emerserat ; meliusque Juriæus, aut si eum aspernantur, melius Josephus Medus, Anglus, qui sæculis tanta doctrina ac pietate conspicuis, antichristiani regni impietatem attribuit, quam vir doctissimus nihil tale ausus, atque ad posteriora sæcula suum Antichristum collocans, ut jam videbimus.

Nec equidem ignoro Antichristi ætates ab eodem auctore distinctas. Verum utcumque sit, si sanctorum cultus antichristianæ Ecclesiæ potissima nota est, cum hic cultus per hæc sæcula [185] florentissimus fuerit, sane Antichristum plus quam adultam, imo virum omnino ac valentem viribus fuisse necesse est. Quod frustra dixeris, cum ab eo tempore ad nostram ætatem, plusquam duodecim sæcula, hoc est ex protestantium mente, omnia jam antichristiani regni spatia effluxerint, intacta adhuc Roma tantis licet adversariorum minis atque odiis impetita.

Mitto imagines nostras non præsentia aut virtute insiti numinis, sed memoriæ causa positas, quas tamen una cum sanctorum reliquiis putavit vir doctus, nec probandum suscepit, divinis honoribus a nobis coli, cum a primis sæculis obtinuerit Athanasianum istud : « Nos fideles minime adoramus imagines tanquam deos, ut gentiles : absit : sed tantummodo affectum et amorem animæ nostræ erga imaginis formam significamus.[34] »

Mitto ipsam Eucharistiam corporis et sanguinis Christi præsentia vel maxime adorandam ; ne etiam respondere cogar illis qui collata in Christum ac Spiritum sanctum supremi cultus officia et obsequia, Antichristo tribuere non verentur.

Nunc protestantium sententiam, sive, ut aiunt, systema effor-mare licet in hunc modum. Est gens in terris unum Deum rerum omnium ex nihilo conditorem agnoscens, quæ sanctos ejus colat in ejus gloriam, eorum ambiat suffragia per Christum apud Deum, eorum merita concelebret quæ sint dona Dei et Christi ; hi licet astipulatores habeant, protestantium quoque opinione, sanctissimos priscorum sæculorum doctores ac Patres, sunt tamen illi ipsi cultores idolorum, ac blasphemi in Deum et sanctos ejus, in cœlum et inhabitantes in eo, quos Ioannes toties detestatur. Procul absint a nobis quæ christianam religionem dedecorant : sanctam prophetam nihil quidquam de tam novo idololatriæ ac blasphemiæ genere cogitantem et indicantem, quocumque libuerit, ad impia etiam et delira, velut obtorto collo trahunt.

Summa sit : In Apocalypsi Joannis et idololatria ibi reprehensa, nulla christianæ religionis vestigia aut indicia deprehendi potuisse : antiquæ idololatriæ quæ notos deos coleret, omnes notas characteresque, omnia tempora atque etiam rerum seriem convenire : quod erat probandum. [186]

APPENDIX ALTERA.

Quod sanctus Ioannes eos tantum canat martyres qui sub Imperio romano cum ipso Joanne passi sint, et adversus vetera ac nota idola decertarint.

Ex dictis consequens est eos quos Joannes vidit venientes de tribulatione magna, palma in manibus portata nobiles, aliosque qui characterem bestiæ, nempe idololatriæ in vetere urbe Roma imperantis et sævientis, non gesserint ; non alios esse quam martyres sub Imperio romano, una cum Joanne tanta perpessos. Quamobrem sic orsus est : « Ego Joannes frater vester et socius in tribulatione et regno.[35] » Quo se fratrem et socium professus est eorum qui tunc sub Imperio romano adversus ejus idola pugnarent. Unde et bestia cæsa, martyres vidit ab ipsa decollatos πεπελεκισμένους, sive securi percussos, clara allusione ad supplicium sub Imperio romano usitatum, ut Grotius et alii eruditi annota-runt ; non quod alii quoque martyres ubique terrarum ad eum chorum non pertineant, sed quod Joannes sub Imperio romano passos, in Apocalypsi sua, ipso supplicii genere vel maxime designatos esse voluerit. Quod autem protestantes his substituant Albigenses, Ωaldenses, Wiclefitas, Hussitas, ac tandem semetipsos, pessime factum ; vel hac una causa quod Albigenses quibus se dant socios, manicheismi deprehensi a nobis fuerint, quod nuperrime Limbrokius ex protestantium grege, editis etiam actis, luculentissime demontravit Nec melior conditio Valdensium ex iisdem actis. Wiclefum, cujus nullus se admiratorem ac discipulum profitetur, nemo, qui ejus trialogum legerit, ex impiorum aula exemcrit ; quippe qui sublato omni libero arbitrio, Deum ipsum, ut cætera omittamus, ad scelera quoque, ferrea necessitate constrictum induxerit, ut alibi ejus verbis recitatis ostendimus.

APPENDIX TERTIA.

Quod primatus Papæ atque Ecclesiæ romanæ, nec sit, nec esse possit bestiarum sancti Joannis, aut Babylonis, aut etiam Antichristi character,

Vir doctus hæc scribit ac probandum suscipit, « quod [187] Antichristi nomen romano pontifici convenire, theologi nostri, tam reformati quam qui Lutherani vocantur, judicaverit hactenus.[36] » Cujus appellationis causam, et ipse et protestantes in primatum Papæ passim rejiciunt : et ipse vir doctus affirmat « in Bonifacio III, plenius se exeruisse Antichristum, eo quod a Phoca imperatore delatum titulum œcumenici seu universalis episcopi ac capitis omnium ecclesiarum avide arripuerit. » Recte omnino si dictis aliquid probationis addiderit : certum est autem de œcumenici titulo inter Bonifacium III, et Phocam gestum dictum ve nihil esse. De capite ecclesiarum, nimis profecto « hospes est » in Patrum lectione vir doctus, si nesciat et rem et vocem ab ipsa christianitatis origine celebratam. Yel synodum Chalcedonensem audiat scribentem Leoni Papæ, ipsum, ut membris caput præ-sedisse ; nec immerito ab eodem Leone tanta fiducia toto orbe laudante et approbante dictum : Romam per beati Petri sedem caput orbis effectam : audiat et antea Ephesinam synodum, in damnato per Cœlestinum Papam Nestorio eadem prædicantem : audiat antea quoque Pelagianam hæresim ab Innocentio et Zozimo romanis pontificibus esse damnatam, confirmatis a Petri sede synodis africanis. Unde Prosper cecinerit illud heroicum :

Sedes Roma Petri, quæ pastoralis honoris
Facta caput mundo, quidquid non obtinet armis,
Religione tenet.

Audiat ab ipso Cypriano agnitam et commendatam Petri cathedram et Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotii exorta sit. Erat ergo a primis usque temporibus in Petro stabilita Ecclesiarum princeps, qua præside vigeret consensio et communio omnium Domini sacerdotum. Hæc certa et vulgata, nec a viris probis neganda, ex innumeris delibavimus, ut vir doctus, qua est modestia et animi sinceritate, fateatur in Petri cathedra caput exterioris ministerii semper esse agnitum ; Christo reservatum spiritus interioris ac vitalis influxum : quæ si ad Antichristi regnum pertinent, jam pridem de Ecclesia conclamatum est.

Quid quod nec illud verum est quod ab ipso retulimus : [188] Lutheranos atque reformatos, in eamdem de Papa Antichristo convenire sententiam.

Anno 1530, in ipsa præfatione Confessionis Augustanœ, principes ac civitates Carolo V supplicant ut de convocando quamprimum generali concilio cum Romano pontifice tractet, ad quod concilium et ipsi appellaverint et appellationi haereant. Altera pars protestantium quæ se a Confessione Augustana separabat, eadem in Argentinensis Confessionis peroratione professa est. Non autem ad concilium Antichristi provocabant. Ergo neutra pars protestantium de Papa Antichristo convenerat.

Anno 1537, in conventu Smalcaldensi, Martinus Lutherus multa atrociter in romanum pontificem invectus, quem etiam Antichristum appellat, « edidit articulos exhibendos concilio per Paulum III Mantuæ indicto et quocumque loco ac tempore congregando ; cum, inquit,[37] nobis quoque sperandum esset, ut ad concilium etiam vocaremur ; vel metuendum ne non vocati damnaremus » Sic ergo laborabant, auctore Luthero, ut cor&m Antichristo ejus-que concilio ubicumque et quandocumque convocando causam dicerent, ab eo condemnari vererentur.

In eodem conventu Philippus Melanchthon, unus Lutheranorum modestissimus juxta et doctissimus, sua quoque subscriptione testatus est « posse romano pontifici permitti in episcopos supe-rioritatem, quam alioqui jure humano haberet. » Sic in Antichristo humanam quidem, sed tamen legitimam super episcopis potestatem agnoscebat, eamque firmandam asserebat, nedum ab ea ut antichristiana abhorreret.

Qui autem eam eo humano jure stabilitam admittunt, ii sane si divina reperiatur esse tantum bonum ab ipsis agnitum, firmiori auctoritate niti, non debent invidere rebus humanis.

At enim conditionem addebat « si Evangelium admitteret. » Recte : bene enim de Antichristo sperabat, quidquid Paulus apostolus de illius perditione certa edixisset.

Idem Philippus Melanchthon, datis ad Joannem Bellaium litteris, monarchiam ecclesiasticam, si non esset, stabiliri oportere admonebat, conjungendis animis et sanciendæ Christi paci : atque ea [189] accessione Antichristi, si Deo placet, augebat imperium, et ad Christi regnum, quod pax est et charitas, aptum judicabat.

Ex parte eorum quos reformatos vocant, Hieronymus Zanchius, quo nullus erat doctior, hæc edidit in præfatione Confessionis fidei anno 1585[38] : « Singulari Dei beneficio hoc adhuc boni in Ecclesia Romana servari nemo non videt, nisi qui videre non vult : quod nimirum sicut semper, sit nunc etiam constans et firma in vera de Deo, deque Christi persona doctrinæ professione... Christum agnoscit et prædicat pro unico mundi redemptore. » En idololatras et antichristos novos tam bene de D.eo et Christo sentientes et quidem semper et vere in variata fide : « quæ causa est, inquit, cur Ecclesiam hanc pro Ecclesia Christi agnoscam ? » Addit esse Ecclesiam, « quæ fundamentum fidei servet, quod est Christus verus Deus et verus homo, verus et perfectus servator ; ita ut in summam doctrinæ apostolicæ quæ in symbolo traditur, consentiatur.[39] »

Neque dissimulabo interim a Zanchio Romam ita agnosci Ecclesiam, « qualis ab Oseo et aliis prophetis Ecclesia Israelis sub Jero-boamo et cæteris fuisse describitur : » quo nihil est iniquius comparatum, cum Ecclesia Israelis nec Deum patrum suorum, nec Mosem ejus interpretem, nec ipsum adeo legis antiquæ fundamentum agnoverit.

Pergit porro Zanchius : « Si Roma correcta ad primam formam redeat, nos quoque ad illam revertamur, et communionem cum ea in suis porro coetibus habeamus : (quod ut flat orat) ac tandem sic subscribit : Ego Hieronymus Zanchius septuagenarius cum tota mea familia testatum hoc volo toti Ecclesiæ Christi in omnem æternitatem.[40] » Quæ de Antichristo vovere et dicere nulla ratio sinit : mihique persuasum omnino est, si qui sunt inter adversarios paulo graviores, cæcis licet præjudiciis acti, tamen Ecclesiam Romanam fidei fundamenta custodientem ut christianam agnoscere, et ex quibusdam antiquæ fidei reliquiis occulte rejicere, imo despicere eos qui de Roma antichristi ana per Joannem designata fanda atque infanda deblaterant.

Nec mirum cum doctissimus Verensfelsius ne unum quidem [190] verbum ex Apocalypsi produxerit, quod adversus Ecclesiæ Romanæ primatum contorqueri queat.

APPENDIX QUARTA ET ULTIMA.

Quod bestia ac meretrix et Babylon Joannis nequidem ad Antichristum pertineant aut pertinere possint.

Id autem damus luce clarius hac una probatione : Antichristi persecutio postrema futura est in consummatione sæculi : sed bestiæ, meretricisve, sive Babylonis persecutio postrema futura non est in consummatione sæculi : non ergo est persecutio Antichristi.

Major clara est duabus de causis : primum, qudd persecutio Antichristi ea erit in qua Satanas ad perdendos homines, omnes vires, omnes fallendi artes expromel et effundet. Si enim ille draco exaggerat iras, quia « modicum tempus habet,[41] » ut suo loco exponemus ; quanto magis cum nullum jam tempus habebit, et instabit supremi judicii dies !

Altera causa est : qudd ea persecutio postrema futura sit, cujus auctor Antichristus, totis effusis viribus, adventu Domini subito opprimetur, dicente Paulo : « Et tunc revelabitur ille impius quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui,[42] » sive illustri adventu suo, in gloria et majestate. At illa persecutio postrema futura est, quippe quam adventus Christi ultimus consequetur. Ergo Antichristi persecutio postrema futura est : major ergo certa et a nemine perneganda.

Jam minor, quod bestiæ et meretricis persecutio postrema futura non esset, haud minus perspicue conficitur : ea enim persecutio postrema futura non est quam mille anni, qualescumque sint, et post illos mille annos solutus Satanas consequetur : sed persecutionem bestiæ sive Babylonis mille anni, qualescumque sint, et post illos mille annos solutus Satanas consequetur attes-tante Joanne his perspicuis verbis : « Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit illum in abyssum et clausit... donec consummentur mille anni.[43] » [191]

Quod autem illi mille anni post bestiæ persecutionem eventuri sint, idem Ioannes ostendit his verbis ; « Et vidi sedes, et sederunt super eas,... et animas decollatorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei ; et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis ; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis... et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes.[44] » Atqui illa adoratio bestiæ et imaginis ejus, ille character in frontibus et in manibus ad persecutionem bestiæ spectant : ergo persecutionem illam mille anni et post mille annos solutus Satanas consequetur : non ergo persecutio bestiæ est ultima ; non ergo Antichristi est, nisi eo sensu quo omne superbum, omne impium atque truculentum Antichristus est, late sumpto nomine : et quod illa omnia in figuram Antichristi illius magni et ultimi gesta scriptaque sint : quem in sensum intelligendi Patres ac theologi : aut, quod absit, Scriptura solvitur, nec Joannis vaticinia sibi constant.

Jam quæ futura sit ultima persecutio quam Antichristi esse, luce meridiana est clarius, pro nostris viribus suo dicemus loco : hic sufficit demonstrasse persecutionem bestiæ, nec ad Antichristum pertinere aut pertinere potuisse ; quod erat demonstrandum.

Rem licet aliter expedire paucis. Illa est persecutio ultima et Antichristi, quæ, soluto post mille annos Satana, eventura est : sed illa non est bestiæ, cum post mille annos a devicta bestia consequatur ; ergo bestiæ persecutio non est ultima.

Addimus de secunda bestia cui protestantes vel maxime Antichristi sui romani personam imponunt : Antichristus is futurus est, teste apostolo Paulo, « qui se efferat et extollat super omne quod dicitur Deus aut quod colitur[45] : » atqui bestia secunda, nedum se efferat super omne quod dicitur Deus, non se, sed primam bestiam adorare fecits, quæ prima bestia « et ipsa draconem adoraret. » Non ergo Antichristus, quæ se tertio gradu post draconem et bestiam collocat : tantum abest ab eo, ut super omne quod colitur extolleret. [192]

Viderit ergo vir doctus, viderint cæteri quos sequitur protestantes quam a vero aberraverint, qui ad Antichristum suum romanum pontificem, bestias illas ac maxime secundam referendam putarint : cum has bestias qualescumque sint, nequidem ad Antichristum pertinere aut pertinere potuisse, luce clarius demonstratum fuerit : atque omnes vaticinii apostolici characteres, protestantium systemate ita esse deletos, ut nihil integri, nihil sani remanserit.

PRÆMONENDA QUÆDAM

Ad secundam et tertiam demonstrationem,

Prima Admonitio ; de eo quod ad litteram Joannes prædixit brevi fieri oportere.

Secunda Admonitio : de numeris Apocalypsis.

Tertia Admonitio : de Roma idolis inhærente sub piis quoque principibus.

Quarta Admonitio : quale futurum esset urbis excidium, et quando combusta sit.

ADMONITIO PRIMA.

De eo quod ad litteram Joannes prædixit cito fieri oportere.

Vix quidquam est apud Joannem illustrius, quam quod non modd ventura, sed etiam addita temporis circumstantia : quod cito ventura cecinerit. Rem familiarem prophetis et prophetici eloquii majestate dignam, ut Deum instigatorem suum rerum ac temporum arbitrum testemque adduceret, quo factum est ut sic ordiretur : significata sibi, « quæ oportet fieri cito[46] : » et pauld post : « Tempus enim prope est : » et cætera ejusmodi in ipsa revelatione toties inculcata, nec aliter unquam.

In promptu est commemorare res gestas quibus efficitur, ut quæ Joannes Domitiano principe scripserat, in proximis regnis Trajani et Adriani fieri inciperent ; totumque vaticinium de [193] proximo in proximum usque ad caput xx, uno deinceps tenore decurreret ; ut et in hujus opusculi præfatione diximus, et in Apocalypsi nostra pridem ostendimus. Sed enim protestantes non se ad hæc praecisa adstringi patiuntur ; quippe qui vaga omnia et confusa moliuntur ; adeo ut Verensfelsius id scripserit : « Quocumque tempore bacchari meretricem illam dixerimus, terminum a Joanne præflxum non transgrediemur.[47] » Commodum sane protestantibus, ut inventis suis latissimum campum aperiant, et hariolari audeant quodcumque collibuerit, nec redargui unquam aut falsi deprehendi possint.

Nos autem severioribus obstricti regulis, tantam interpretandi licentiam, quæ sacro textui illudat, aversamur : auctor ipse Joannes a nobis relatus[48] : « Ne, inquit, librum signaveris, tempus enim prope est[49] ; » contra ac Danieli dictum : « Tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.[50] » Et iterum : « Claude sermonem usque ad tempus statutum. » Denique : « Vade, Daniel, quia clausi signatique sunt sermones usque ad præfinitum tempus.[51] » Quibus liquet claudi signarique sermones qui ad longum tempus protraherentur, contra autem non signari eos quibus statim eventura propalarentur. Hæc in Apocalypsi nostra memoravimus. Quid ad hæc vir doctus qui nostram interpretationem confutandam aggressus est ? Nihil quidquam, nec habuit quod hisceret.

Rursus idem Joannes ostendit ligatum draconem, « donec consummentur mille anni : et post hæc, inquit, oportet illum solvi modico tempore.[52] » Quæ si interpretemur protestantium in morem, ipsi mille anni sunt « modicum tempus, » nec eos modico tempori opponi oportuit. Ubi sunt qui huc afferunt illud : « Mille anni sicut dies unus[53] ; » quæ vera sunt, temporibus æternitati comparatis : ad designandos vero, quos Joannes intendebat, singulares ac proprios temporum characteres non valent.

Hinc idem Joannes : « Quinque (reges) ceciderunt, alius nondum venit ; et cum venerit, oportet illum ad breve tempus manere[54] ; » nullo prorsus inter utrosque discrimine ad sensum protestantium, [194] quo omnia tempora æque longa, æque brevia effluunt Ergo Joannes ad litteram se intelligi voluit.

Quid illud : « Væ unum abiit, et ecce veniunt duo væ post hæc[55] ? » Ecce, inquit, jam instant : ac postea, « væ secundum abiit, et ecce væ tertium veniet cito[56]. » Quo profecto demonstrat tria illa quæ totam Apocalypsim ad caput usque xx partiuntur, ejus-que omnes partes inter se vinctas tenent, ita esse, Spiritu sancto dictante, disposita ut alterum alterius vestigia continuo premat, nec nisi modica interruptione dividantur : ostendantque Joannem semper ex proximo in proximum processisse.

Quid illa draconis colligentis vires, seseque ad saeviendum in sanctos concitantis ira vehementior, eo quod victus a martyrum exercitu adjutore Michaele et Angelis ejus, cum sciat a quod postea modicum tempus habet[57] » ad persequendos sanctos, pristina saevitia romani imperii, auctore Constantino Magno, brevi in pacem desitura ? Quo loco protestantes, si voluerint, pro modico tempore immensam seriem sæculorum evolvent, ut nihil certi supersit, ac ne filum quidem ad superandas inextricabiles vias.

Adverte, erudite lector, a nobis ad litteralem sensum Joannis Apocalypsim adstringi, non vanis argumentis, sed quæsitis in ipso textu circumstantiis. Denique observandum illud Angeli per Deum viventem jurantis oraculum, « quia tempus non erit amplius[58] » nullo jam relicto spatio perfidæ Babyloni ad agendam pœnitentiam. Quæ omnia efficiunt, ut et universum vaticinium citd impleri necesse sit, et singulas ejus partes modico intervallo esse intersectas ; nec immerito a Joanne, jam inde ab initio pronuntiatum illud, quod « oportet fieri citd ; et tempus breve est, » ed qudd quæ prædiceret jamjam imminerent et ad exitum usque per brevia temporum interstitia procederent.

Quid autem protestantes ? His nihil citum aut prope ; cum præcipuum eventum, nempe Antichristi romani ortum, Josephus quidem Medus eumque secutus Juriæus post quadringentos annos ; ipse verd Yerensfelsius, et si qui paulo æquiores, ad Bonifacii III tempora post sexcentos annos collocandum putent : quod si minus [195] congruat, ad Gregorium VII, post mille annos scilicet, tempora protrahentur. Quo certo limite ? Nempe inter Bonifatium III et Gregorium VII Verensfelsius fluctuat : adeo post eventum quo-. que, quo nullus est clarior propheticorum dictorum interpres, ita obscuri et incerti characteres, ut nec ipsi ullis notis suum Antichristum agnoscant, nihilque fixum ac certum a se afferri fateantur.

Jam si ad ipsa initia, hoc est, ad Domini dicta veniamus, recolendum istud a nobis jam in præfatione delibatum ; « Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras[59]. » Nunc, nunc, inquit, non post longam temporum seriem 7 sed statim post Christi crucifixi tempus : unde prosequitur : « Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.[60] » Quo perspicue declarat post conscensam crucem, conversionem orbis idola respuentis, et credentis in Christum continuo incœpturam : eoque pertinebat etiam illud : « Venit hora ut clarificetur Filius hominis.[61] »

His vero congruunt sancti Joannis vaticinia. Quis enim ille mundi princeps, nisi « draco » apud Joannem « rufus » et san-guinarius, « habens in (septem) capitibus diademata septem,[62] » hoc est, in quocumque capite insigne regium. Cur autem mundi princeps, nisi quia mundum universum opplevit idolis, in quibus seque et dæmonia suasque maleficas potestates adorari fecit, et introducto peccato, humanam gentem victam et captam sibi servam addixit[63] ? Quando autem ejectus est for&s, nisi eo tempore quo a Michaele ipse devictus cum Angelis suis, et a cœlo quod affectabat, in quo ab impiis ponebatur, atque & sua sede, summeque imperii arce dejectus est[64] ? Quando denique Christus omnia traxit ad seipsum, nisi cum projecto dæmone et orbe converso acclamatum est : a Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus[65] ? » Sic ergo Joannes Christi oraculum quod in suo Evangelio retulit, in Apocalypsi exequendum præbens, illud Christi nunc, nunc, per illud suum cito [196] et prope impleri docuit : utroque perinde ad litteram sumpto.

Suppetunt alia Evangelii verba prophetica, quibus lux Apocalypsi concilietur, quale illud toties iteratum : « Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœlorum[66] ; » quo veram et imminentem propinquitatem designabat. Nec minus clarum illud : « Venit hora, et tempus meum prope est ; » et illud : « Cum videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio. » Et rursus : « His fieri incipientibus, levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ; » sicut : « Prope est æstas, cum arbores jam producunt fructum[67] : » quo loco designatur, non quod absolute futurum est citd, sed quod futurum est tit6 postquam illa signa praecesserint : quod etiam in Apocalypsi vidimus.

Quod ergo Verensfelsius objicit, frustra a nobis urgeri breve tempus : « Cum, inquit, ad Alaricum usque, qu6 rem protraximus, plus trecentis annis effluxerit.[68] » Vellem dicta nostra accuratius perpendisset. Non enim omnia citd eventura fuisse diximus : sed statim, incœptura quæ continuo tenore inter se apta consertaque laberentur : brevibus intervallis distincte notatis et inter se connexis : quo fit ut et totum ipsum statim immineat, et singulæ partes aliæ ex aliis ductæ brevi futuræ memorentur : quale profecto est illud : « Væ secundum abiit, et ecce væ tertium veniet cito[69] ; » post secundum scilicet : quæ omnia dant locum locutioni cito, ut et mox diximus et infra suis locis in secunda scilicet et tertia demonstratione nostra, data occasione expeditius et luculentius exponemus.

Nec incassum litigavero, si quis præfracte contenderit non deesse Scripturæ locos, quibus ipsum prope non ita stricta sumatur ; nec si quid alicubi figurate sit dictum, ideo eludenda omnia quæ ad litteram millies et consueta sermone prolata referantur : qua regula ad nudos et inanes sonos Scriptura redigatur nullo certo sensu. Hæc ergo omittamus utcumque se habent : certis ac liquidis haereamus : et quandoquidem de Apocalypsi quærimus, si quid proficere volunt, oportet ut ostendant in illo [197] vaticinio propò illud et modicum et cito, vel semel aliter quam ad litteram scriptum.

Nam quod Verensfelsius memorat,[70] illud : « Ecce venio velociter, ecce venio cito, » quod ad supremam judicii diem protrahatur,[71] non sane consideravit de ipso judicii die specialem ac propriam rationem. Quis enim affirmare ausit non suo ævo venturum, Deo sæculum coarctante ad extremas angustias et ad repentinam perditionem, interim nubentibus, ementibus, vendentibus nobis[72] ? Quare non licet nobis rem in longum trahere ; imo quasi proximam cogitare necesse est : cum præsertim certum sit suum unicuique nostrum judicium imminere : « Statutum enim est hominibus semel mori, post hoc autem judicium.[73] » Quo judicio nobis confecta sunt omnia. Omnino enim quisque cum sua causa resurrecturus est, et quæ in corpore gessit relaturus : cujus immutabilis judicii propalatio ad quantacumque sæcula trahatur, quid ad nos, qui revera et ad litteram jamjam judicandi simus ? Unde illud : a Horrende et cito apparebit vobis,[74] » impendet omnibus, interposito tantum brevis vitæ spatio : nec vacat illud Apostoli : « Dominus prope est[75] ; » et illud : « Hora est jam nos de somno surgere ; nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus[76] : » tanquam diceret : Orbem terrarum sua fata urgent, nec liquet an ipsi mundo triginta circiter anni relicti sint : et nos interim velut consopiti diuturnae vitæ spatia somniamus, nec nobis paucitatem dierum nostrorum nuntiari patimur. Valet ergo illud apud Joannem : « Ecce venio cito, » et alia in hanc sententiam dicta : « Venio, venio, » tibi scilicet, vobisque, omnibus et singulis, quibus qua hora non putatis Filius hominis veniet, nec ulla spes subest retractandæ litis.

Quare id primum liquet : frustra in Apocalypsi quæri textus in quibus illud, Venio cito, non sumatur ad litteram : hoc primum ; neque tamen his contenti, sed textus ipsos singulares diligenter scrutati sumus, et quod caput est, ex subjecta materia et ex singulis verbis aptam et litteralem significationem expressi-mus. Hæc pridem diximus : ad hæc vir doctissimus obmutuit ; [198] neque major cura eorum quæ ex Evangelio his congrua et con-nexa protulimus.

Summa sit : Ad intelligentiam prophetarum, diligenter observanda quæ de longinquo et quæ de proximo nuntiantur. Danieli dictum : « Signa visionem, » ed quod sit in multos ac longinquos dies : Joanni autem e contra : « Ne signaveris librum, quia prope est tempus. » Quidam olim dixit : « Videbo eum, sed non modo : intuebor eum, sed non prope[77] : » Joanni datum, ut potissima prophetiæ parte ad proxima et instantia confestim raperetur. Atque ille quidem romani imperii cladem ut a suis temporibus remotissimam prædixit his verbis : « Heu, quis victurus est quando ista faciet Deus ! Venient in triremibus de Italia : » triremibus per mare exercitus transportabunt : « superabuntque Assyrios » et vastas Orientis plagas, « vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.[78] » At Joannes ejusdem imperii exitium cau-sasque ruinarum alias ex aliis de proximo vidit. Is Joannis character est : hanc lectori clavim velut in manus tradimus : ostium reseramus : protestantium inventis sine lege modoque fictis, viam claudimus,

ADMONITIO SECUNDA.

De numeris Apocalypsis.

Volumus hic intelligant numeros illos rotundos ac praecisos passim in Apocalypsi sparsos, mysticum aliquid continere, nec superstitiose esse sumendos, quod omnes confitentur ; non tamen omnes æque capiunt.

Sint exemplo isti toties memorati : « Ex omni tribu filiorum Israel duodecim millia signati[79]. » Nemo ita absurdus est, ut in quacumque duodecim tribuum electorum reperiantur duodena millia, nec plus nec minus : sed qudd duodenarius numerus quamdam perfectionem indicet, propter duodecim Patriarchas et duodecim Apostolos : unde etiam supernæ civitatis fundamenta duodecim, æque ac duodecim portæ, quæ ad omnes civitatis partes pateant, inscriptis nominibus « duodecim tribuum... et [199] duodecim Apostolorum Agni.[80] » Quo etiam pertineant illa « duodecim millia stadiorum[81] » in omnem mensuram sanctae civitatis. Quæ profecto sufficiunt, ut cum duodenario numero perfectio designetur, duodecies duodena millia in sua quadam quadratura aliquid indicent perfectum et firmum : unde etiam ex duodecies duodenis cubitis muri latitudo compacta memoretur.[82]

Hoc igitur jam posito, in numeris præsertim Apocalypsis quoddam inesse mysterium, omnia expedita erunt. Nam viginti quatuor seniores, tam sæpe memorati, duplicato duodenario numero, ex utriusque Testamenti consonis cantibus et laudibus perfectionem inferunt.

Septenarius quoque numerus more linguæ sacræ quamdam universitatem inducit, propter finitam hebdomadam, et in ejus septimo die constitutum finem : unde in Apocalypsi septenus numerus, et in bonam et in malam partem quamdam notat... ; ut ostendunt septem spiritus missi in omnem terram, sigilla septem, septem lampades, septem Angeli, etc. ; et in contrariam partem septem plagæ, septem hominum millia cæsa,[83] et sæpe in Evangelio, dæmonia septem ac septem spiritus nequam,[84] ad significandam vim omnem inferorum ac daemoniorum. Sic se habent mystici illi numeri in Scripturis passim ac præsertim in Apocalypsi usitati, eo fine, ut ostenso mysterio lectorem attentiorem reddant et paratiorem ad investiganda sacri vaticinii mysteria,

Eddem pertinent alii mystici numeri qui dimidium hebdomadis faciunt : hinc illud triennium cum dimidio anno, aper tempus et tempora, et dimidium temporis[85] » designato, quod est a Daniele sumptum.[86] Septem enim tempora Danieli,[87] septem annos esse neminem fugit ; nec minus omnibus notum, triennium istud cum dimidio anno, per menses et dies fuisse numeratum, cum quadraginta duo menses, et mille ducenti dies,[88] eamdem triennii cum dimidio anno summam efficiant.

Diligenter autem consideranti patebit, illud triennium cum dimidiata anno, ad diversos eventus pertinere ; quos cum absurdum [200] sit revocare semper ad illud litterate triennium, his profecto admonemur ut mysterium caute requiramus.

Nec quærentem latebit, si ad Danielem recurrat unde hæc sumpta sint : apud quem scriptum sit, « tradendos » Judæos « in manu ejus » Antiochi Illustris maximi persecutoris et persecutorum typi, « usque ad tempus et tempora, ac dimidium temporis.[89] »

Neque obscurum est quo sensu accipienda hæc sint, cum Josephus diserte scribat « Antiochum Illustrem Judæam tenuisse annis tribus mensibusque sex[90] ; » quod cum Machabæorum his-toria convenire facile de monstraverim, si nunc tanti esset.

Cum ergo Antiochus persecutorum typus, ac sub eo persecutio omnium persecutionum figura habeatur, haud immerito Joannes, hoc annorum numero toties repetito, id inculcare voluit, in quibusvis persecutionibus christianos eo statu futuros, quo erant sub Antiocho prisci fideles per triennii illius spatium cum sex mensibus : quo etiam intelligerent non permissurum Deum, ut tyranni sine more modoque saeviant ; sed profecto futurum, intra breve tempus eorum furor coerceatur.

Huc accedit quod, quemadmodum Antiochi prompta punitione, persecutioni finis impositus, additaque populo Judæorum gloria ; ita Ecclesiæ Christi plerumque contigit, ut persecutio, tyrannis quidem supplicio, ipsi vero Ecclesiæ gloriæ atque utilitati verterit. Sic completum illud dominicum : « Propter electos breviabuntur dies ; » ut profecto pateat non ad libitum furere persecutores quantumvis impios et truculentos ; sed eorum impetus ad breve, ac definitum a Deo spatium concludendos.

Hæc igitur in Apocalypsi nostra fuso exposuimus[91] : hæc non improbata, sed omnino intacta atque adeo firma Verensfelsius reliquit : hæc quoque affirmavimus adducto Origenis loco in Celsum, quo liquet, definito consilio Dei, prohibitos principes, ne ultra certum tempus odia exercerent.

Sit ergo is character, monstrante Joanne, persecutionum Ecclesiæ, ut nostri tyranni in morem Antiochi efferati apparuerint, in [201] morem quoque Antiochi brevi cohibeantur, eorumque supplicio cædes finiantur, ac populo Dei magno incremento ac splendori vertant.

Sic intelligendis numeris, non ipsis numeris hærere nos decet, sed excelsiore animo res ipsas per numeros designatas intueri ; quanquam id quoque Deus præstitit, ut nec a nobis numeri omnino desiderari possint, ut nostras interpretationes legenti patebit.

Denique nec illud praetermisimus, tres annos cum sex mensibus esse dimidiam annorum hebdomadem, ac imperfectum aliquid designare : quo nempe doceamur, persecutores nostros non secundum optata genus nostrum extincturos, nec opus propositum aut suam, ut ita dicam, hebdomadem impleturos.

Sunt loci in quibus, ut fit, numerus certus pro incerto ponatur, nullo forsitan occultiore mysterio, quam ut designetur pro ratione numeri multitudo conveniens ; quale est : « Audivi numerum equestris exercitus vicies decies dena millia,[92] » ut intelligatur quanta equitum multitudine sese ab Euphrate Oriens effusurus erat : nisi et illud Apostolus indicare voluit, innumerabiles licet exercitus, ita coram Deo recensitos, ut ne unus quidem eques sine divino numine addi possit ; quemadmodum nec staturæ unus cubitus, nec capiti crinis unus, numeratis capillis nec sine Patre nostro de capite cadentibus.

Nec aliter intelligenda illa stadia mille sexcenta[93] : vana observatione, si ad præcisum numerum rem exigas, cæterum solida gravique, si cogitaveris numeros divina scientia præstitutos ; neque quemquam omnind, sit licet Attila, seu quid truculentius aut validius, vel unum stadium, imd ne unum quidem pedem ulterius processurum, ac ex libro divinorumque decretorum auctoritatibus definitum præscriptumque sit.

Eadem fere ratione numerantur decem reges, hoc est, decem circiter, septicollem urbem populaturi, in quibus designan-dis quantum vis prophetica eluxerit non est hic demonstrandi locus.

His igitur regulis ad mysticorum numerorum arcana aperienda utimur, nisi historice sumendos sacer textus ostendat ; quod [202] factum de septem regibus caput xvii, ut ad locum illum diximus, et infra tertia demonstratione repetemus.

Protestantes vero plerique magnum aliquid se præstitisse arbitrantur, si diem quemlibet pro anno computent, ac mille ducentos sexaginta annos pro totidem diebus sumant. Sed id primum nullo fundamento nititur et alienum est a consuetudine prophetarum, ut alibi demonstravimus. Deinde inauditum omnibus sæculis ut persecutiones ultra paucos annos durent, nedum duodena sæcula, et insuper sexaginta annos præsertim postrema persecutio, de qua diserte scriptum : « Breviabuntur dies illi propter electos. » Tum admitti non potest Antichristum, quem tam cito puniendum Apostolus docet, tot sæcula oppleturum blasphemiis ac caedibus, securum imperii sui et ab exitio tutum : postea nec omnes loci huic interpretationi conveniunt, nec tres dies cum dimidio, cap. xi, pro triennio ac dimidio anno valent. Nam Scripturæ solent ab assuetis figuras dicendi ducere ; nunquam autem contigit ut cadavera mortuorum toto triennio et sex insuper mensibus insepulta jaceant in plateis civitatum, cap. xi, 8, 9 et 11 ; denique quærimus cur tot absurda congesserint aut quo operæ pretio ? Quandoquidem nec sic proficiant quidquam, nec Antichristum suum ejusque characteres magis norint, melius ab eo cavere possint, nec omnino sciant, neque unde incipiat, neque quo fine desinat. Quæ ita confusa ac perturbata sunt, ut ipse Ve-rensfelsius non habeat ubi figat pedem : « Nam, inquit, ego quidem a computationibus calculisque propheticis semper abhorrui, et ad eos etiam caligare me fateor.[94] » Nec mirum, cum nihil habeant quod præfigant ; ut alio quoque loco confitetur. Quid autem in Apocalypsi se videre putet, qui ad hæc ubique diffusa cæcutire se fatetur ? Et tamen audenter affirmet : « Facillime posse in romanis pontificibus agnosci Antichristum.[95] » Nec si alii confidentiores, ideo doctiores. Omnes enim ad novas res semper commoventur, et quoscumque magnos duces fortuito exortos tanquam e cœlo lapsos contra Antichristum ominantur : si qui cautiores, rem suaque inventa aptant temporibus, ac extrahunt in longum, ne scilicet fatidicas conjecturas suas eventa corrigant, [203] ut profecto præstiterit cura illo conjectore semel dicere : Quidquid dicam, aut erit, aut non.

ADMONITIO TERTIA.

De Roma idolis inhærente sub piis quoque principibus.

Quo hæc admonitio pertineat, cuique obvium est. Nempe Verensfelsius aliique quibus haud credibile capita Joannis xvii, xviii, xix, ad eversam sub Alarico eurnque secutis regibus Romam pertinere, eo vel maxime nituntur, quod ea tunc christiana fuerit, ac sub piis et christianis imperatoribus vixerit, adeoque nec potuerit idololatriæ causa pœnas dare. Ita Verensfelsius,[96] nos autem vel tum maxime hæsisse idololatriæ virus rebus addiximus necessariis : primum enim, post obolita sacra nefaria per quinquaginta fere annos, Constantino Magno et Constantio principibus r statim atque Iulianus Augustus licentiam reddidit, rursus erupit insanus error, ut se compressum, non autem stirpitus evulsum ostenderet ; quod nec Verensfelsius negare potuit, quantumvis Juliani gesta extenuare conetur, ut alio loco, data occasione, aptius exponemus.

Deinde secutis temporibus, cum optimi principes qui Juliano successerunt, rursus idolorum templa occluserint, tantum abfuit, ut tunc idololatria extincta sit, ut e contra senatus, pars illa nobilissima romanæ civitatis, misso ad imperatorem Valentinianum juniorem Symmacho præfecto urbis, pro idolorum cultu, ac maxime pro restituenda ara Victoriæ in Curia, ac pro Yestalium immunitate ac præmiis supplicant. Quo cum nihil sit clarius et nullum relictum sit effugium, idem Verensfelsius tacere omnind quam respondere maluit.

Idem ubique silentium, cum et illud taceat per eadem tempora, si qui ab exercitibus tyranni levarentur, non alia majori spe dempsisse populos, quam veterum deorum restitutione promissa ; tanta insania erat. Tacet et hoc, paucis annis ante captam urbem, ludos sæculares, non sine paganicis superstitionibus, esse transactos.[97] [204]

Omissum etiam illud quod, Zozimo docente, retulimus, tot inter calamitates, imminente Alarico, a præfecto urbis propositum ex prisca Tuscorum disciplina, senatu in Capitolium ascendente, propitiandos deos.[98] Adeo omnia et ipse quoque amplissimus ordo, si licuisset, in paganismi cæremonias et sacra inclinabant.

Scripsit his affinia Sozomenus[99] : his tribuit illud immissum a Deo in mentem Alarici de perdenda urbe decretum suo loco clarius memorandum.

His igitur prætermissis videtur evigilare Verensfelsius ad Attali et Tertulli consulis nomen, meque reprehendit : « Ac miror, inquit, summum virum ad hæc non fuisse attentiorem[100] : » suaviter plane : videamus tamen qua in re nostra diligentia desideretur. De Attalo falso Augusto Romæ imposito dixi, eum fuisse « affectu paganum qui etiam spem faceret restituendi paganismi.[101] » Ubi hic indiligentia nostra ? cum testem adhibeam Sozomenum hæc dicentem : « Prorsus pagani existimabant illum palam paganismum amplexurum, et ipsis restituturum templa patria cum feriis et victimis.[102] » Sat clare, ni fallor, nec ego indiligens, qui eum non aperta professione, sed « affectu paganum » renuntiavi. An non affectu paganus qui Tertullum consulem designavit, cujus hæc magistratum ineuntis in senatu fuit oratio : « Loquor vobis, patres conscripti, consul et pontifex, quorum alterum teneo, alterum spero[103] ; » quo se antiquorum deorum pontificem futurum non statim jactaret, nisi crederet rem sibi honorificam et senatui gratam ?

At enim quærit Yerensfelsius, an Romanis crimini imputandum fuit quod habuerint Attalum ab Alarico impositum falsum imperatorem, Tertullum ab Attalo falsum consulem ? Quo loco meam dolet indiligentiam[104] ; nec attendit ipse quid Zozimus scripserit, sic nempe : « Enim vero cives Romani magna lætitia fruebantur, qui et alios magistratus reipublicæ peritos nacti fuissent (ab Attalo datos), et insignem ex Tertulli consulis honore voluptatem caperent.[105] » Sic Romanis non Attalus imperator, non Tertullus [205] consul invitis obtrusi sunt, quorum honoribus et potentia communi omnium sensu ita delectarentur, ut diserte Zozimus solam « Aniciorum familiam memoret, qui morderent ea quæ universis conducere videbantur, ac felicitatem publicam permoleste ferrent.[106] » Ergo universim senatus populusque romanus, Attalo imperatore favente paganis, Tertullo consule vetera sacra revoca-turo, lætabantur.

Addit Verensfelsius arianos « de Attalo potiora sperasse, » teste Sozomeno, qui non obscure « indicat fuisse arianum[107] ». Quid nostra ? Quasi homo vanus et caeca ambitione corruptus non simul potuerit et paganis et arianis se fautorem polliceri, cum utrumque Sozomenus diserte dixerit ?

At enim, inquit, nec Procopius nec Zozimus Attalum paganum fuisse significant.[108] Iterum rogo, quid nostra ? qui id tantum ediximus affectu et favore fuisse paganum, et paganum hominem Tertullum consulem designasse ?

Addit Zozimus Attalum sana omnia consilia respuisse, « spes eas amplexum quas vates facerent[109] : » quales autem vales, nisi eos quos plebs audiebat, more paganico futura conjectantes ?

Pergit Verensfelsius, « Eadem amentia plurimos christianos habuit qui propterea a fide non desciverunt[110] : » Yanissime omnino, cum ex subjecta materia intelligendi veniant vates illi, quibus tum delectatos fuisse ethnicos, omnes historici et ipse quoque Zozimus attestetur, ut diximus.

Quid autem virum doctum juvat, quod tum deum templa clausa fuerint, imperatorum jussu scilicet ? Sed quo Romanorum emolumenta ? cum et ea animo retinerent et iis mox, ut quidem sperabant, recludendis inhiarent, et impia sacra quæ possint, fre-quentarent, et hoc rerum statu effusissimo gaudio laetarentur, et sub ipso ictu, quantum in ipsis erat, paganismo imperium reddidissent : quo certum omnind flat plus satis causarum fuisse cur de urbe Roma, pro idolorum cultu impie revocato, supplicium sumeretur.

Inter cæteras probationes nostras vel hæc eminebat, ex sancto Augustino de Civitate Dei, lib. I, c. 3, et ab eo qui Augustini ductu [206] jussuque suam conscripsit historiam, Paulo Orosio, repetita : urgebat Romam ultio divina : Gothi executores, Rhadagaisus Gothus, cum ducentis hominum millibus in vicinia constitutus, Romanorum cervicibus imminebat : Alaricus item Gothus tardiore gradu et inferior viribus propinquabat. Ille sacrificabat diis ; hic christianus, arianus licet, a nefariis sacris abhorrebat : « Fervent tota urbe blasphemiæ : vulgo Christi nomen, tanquam lues aliqua præsentium temporum probris ingravatur.[111] » Clamitabant « vinci omnino non posse, » qui deorum præsidio niteretur (Aug.), ejus sacrificia se magis pertimescere quam arma fingebant (Oros.) ; et tamen conterritum divinitus, nec disposita acie fudere auxiliares copiae Romanorum (Oros.) imo die tanta celeritate, ut, ne uno quidem non dicam extincto, sed nec vulnerato Romanorum, tantus ejus prosterneretur exercitus, atque ipse cum filiis necaretur (Aug.). Sic ingrata Roma (Oros.) mitiori hosti Alarico traditur, ne gloria daretur dæmonibus, quibus illum supplicare constabat (Aug.). »

Non abs re. his addidero verba Augustini[112] de Rhadagaiso et Alarico regibus Gothis disserentis : « Rhadagaisus rex Gothorum cum ingenti exercitu multo numerosiore quam Alarici fuit. Paganus homo erat Rhadagaisus : Jovi sacrificabat quotidie... Tunc omnes isti (Romani scilicet in maximam partem) : Ecce nos non sacrificamus, ille sacrificat : vinci habemus a sacrificante quibus non licet sacrificare. Victus est Rhadagaisus adspirante Domino miro modo. Postea venerunt Gothi, Alarico duce non sacrificantes, et si fide christiani, non catholici, tamen idolis inimici, et ipsi ceperunt (Romam), vicerunt Romanos de idolis praesumentes, et perdita idola adhuc quærentes, et perditis adhuc sacrificantes. » En erga idola quam insano studio tenerentur.

Hæc a nobis exposita[113] tantis auctoribus ; quibus profecto constat, quo affectu in idola illa « ingrata Roma » ferretur. Tacere oportebat eum qui se nostris respondere prædicat ? Suppetunt nunc et alia quæ a nobis prætermissa sunt probationum copia laborantibus. Legatur B. Gelasii papæ libellus adversus [207] Andronicum senatorem, præcipuum scilicet urbis magistratum, ceterosque Romanos qui Lupercalia restituenda curabant, eorumque intermissioni omnes imperii calamitates imputabant. Contra quos Gelasius : « Quando Anthemius imperator Romam venit (ante paucos annos scilicet), Lupercalia utique gerebantur... » Postea : « Numquid Lupercalia deerant, quando urbem Alaricus evertit[114] ? » Tanta vi sese idolorum cultus ingerebat Romam, ut ab Alarici tempore per sexaginta fere annos usque ad Gelasium perduraret.

Addam et illud Salviani in Apocalypsi nostra notatum, non tamen ita expressum ac par erat ; nempe is magnis clamoribus ubique conqueritur toto orbe Romano postulatos ac celebratos Circenses aliosque ludos idolis consecratos : « Colitur namque et honoratur Minerva in gymnasiis ; Venus in theatris ; deus Neptunus in circis ; Mars in arenis ; Mercurius in palæstris.[115] » Sic ethnica sacrilegia toto orbe Romano Dei vindictam provocabant, ut profecto ea causa Roma non immeriti Barbaris spolianda traderetur, mulctaretur imperio, caput provinciarum redigeretur in provinciam, et a Gothis quoque regibus teneretur.

De his excidii Romani causis Verensfelsius conticescit[116] ; sane confitetur « murmurasse » Romanos ac plebem superstitiosam ; quasi a nobis commemorata sint murmura non aperta sacrilegia, nec plebis querulæ voces, sed senatus decreta, aliaque tot ac tanta, quæ divinam ultionem accenderent.

Neque, quod nunc fingunt, christiani principes exitium avertebant, imo potius accedebant, quod Roma ethnicis addicta religionibus, nec piorum imperatorum Constantini Magni, Gratiam, Theodosii aliorumque exemplis et legibus instituta, nec a duris magistris Alarico, Attila, Genserico, Odoacre emendata, ad sanitatem redire vellet.

ADMONITIO QUARTA ET ULTIMA.

Quale futurum esset excidium Urbis, et quando combusta sit.

Duo hic a nobis imprimis perpendenda sunt : primum sub Alarico gesta qui fons malorum fuit, quantoque ictu tunc Roma [208] percussa sit ; deinde ex illo ictu sub aliis ducibus consecuta. Neque enim nos, ut fingit Verensfelsius, romanum excidium uni Alarico imputamus,[117] quanquam ipsi vel maxime, sed diserte anno-tavimus quomodo ex illo omnia in pejus jam ruere coeperint, « deterso semel romani nominis metu,[118] » et accepto tam grandi vulnere, ex quo nunquam res romana convaluit.

Rem autem non aliter gestam esse quam diximus,[119] satis ex eventu claruit. Statim namque Alaricum crudelior et avarior Ataulphus excepit, Romam expilavit, ac de abolendo romano nomine cogitavit Neque ita multo post sub AtlilaHunno, sancto pontifici suo salutem Roma debuit, conversis tamen in provincias armis. Sub eodem Leone adest Gensericus Hunno crudelior. Paucis abhinc annis Augustulus postremus in Occidente Romanorum imperator, sedem imperii romani, Odoacri Herulo, Theodorico Gotho, cæteris deinde tyrannis vacuam reliquit. Hinc alternis vicibus Romani et Gothi inter se ventilatam ut pilam habuere, donec Totila Gothus inchoatum jam inde ab Alarico urbis Romæ perfecit incendium.

Sic ceciderat Babylon cujus figuram Roma in Occidente gessit : sic, inquam, ceciderat prisca illa Babylon, quam ideo Propheta vili scorto comparavit, quod, Hieronymo interprete, « in morem scorti victorum libidini pareat,[120] » sic Roma quodam veluti pudore prostrato, cujuscumque obvii ducis cupiditatibus serviebat.

Nemo ergo dixerit eam postea fuisse superstitem. Perierat plane Babylonis instar, quæ trecentis annis post Cyri victoriam sub Alexandro quoque Magno et aliquot secutis Asiæ regibus floruit : nec minus sub Cyro cecidisse a Jeremia cæterisque prophetis memoratur, quod capta, vastata, diruta, quantumvis utcumque instaurata, sempiterno exitio amisit imperium, nec unquam pristino splendori restituta est, ut in Apocalypseos nostræ præfatione monuimus.[121]

Nec id negat Verensfelsius, cujus hæc verba sunt : « At romanum imperium eo ipso tempore misere discerptum est.[122] » Addit, « Totilam ferro flammaque paulo crudelius ac cæteri grassatum [209] fuisse, » Nec tamen periisse vult,[123] quæ toties capta, recepta, spoliata, prædæ ac ludibrio habita, nec amissum imperium, nec pristinum splendorem recuperare potuerit.

Sed quandoquidem idem Verensfelsius hunc antiquæ Romæ sub Alarico casum extenuare nititur, nec ad rem pertinere, aut ad horrendam istam Joannis descriptionem nihil facere putat ; ad ea initia recurrimus, ac testes adducimus auctores illius ævi pro-batissimos ; nec abnuet Verensfelsius, qui Patrum, ut lectione parcd, ita reverentia tenui, tamen eos saltem ut historicos auditurum se spondeat.

Primus testis : Sanctus Augustinus.

In Commentario nostro Augustinum testem ejus ævi adduximus, sermone de Urbis excidio.[124] En urbis excidium, ipso jam titulo comprobatum. Quid postea ? Id agit, quod sæpe Augustinus : « Pepercisse Deum romanæ civitati quæ ante hostile incendium, in multis ex multa jam parte migraverat. » Ea disertissime « hostile incendium. » Quid hic Verensfelsius ? « Eruditi, inquit, pridem judicarunt, id scriptura Augustini non esse.[125] » Qui autem eruditi ? Neminem affert, Imd eruditi annotarunt id scriptum ante nongentos annos citatum a Beda in illo Commentario ad Paulum, quem ex verbis Augustini totum contexuit. Verba Augustini ex hoc sermone decerpit (in I Cor., c. x), quod omnes pro certissimo Augustiniani sermonis argumento sumunt. Et tamen vir doctus nescio « quos eruditos » laudat probatione nulla, pene dixerim. Pudet viri jactantis in aera quidquid in mentem venerit. Sic quos solvere non potuit, amputavit nodos. Hoc primum. Postea fac, id quod est absurdissimum, non esse Augustini ; est certe, quod nec ipse Verensfelsius inficiaturus sit, viri docti, pii, denique Augustino simillimi, verbis et exemplis sanctarum Scripturarum compescentis per ea tempora de urbis excidio murmurantes. Quare, utcumque est, solvendus ille locus : ergo Verensfelsius sic solvit : « Scriptor ille quæ de incendio dicit, videtur potius propter illam quam instituit Sodomæ [210] comparationem dicere, quam quod res ita se habuerit. » Recte : Ideo « hostile incendium » agnovit, quod Romam Sodomis comparavit : an quod est rectius, Sodomæ comparavit, quod ibi « hostile incendium » comparavit ? Præterea hoc addit : « Certe si serio ita loquitur, incendium illud extra verum exaggerat. » Quid autem exaggerat qui simpliciter appellat « hostile incendium ? » Denique provocat ad « constantem cæterorum consensum in re, inquit, omnium oculos incurrente, » Placet consilium : quem autem nunc maxime consulamus auctorem præter ipsum Augustinum paganis insultantibus respondentem ? a Jam video quid dicas in corde tuo : Temporibus christianis Roma afflicta est et incensa. » Respondet : « Sicut habet historia eorum incendium hoc romanæ urbis tertium est... Quomodo semel arsit inter sacrificia christianorum, jam bis arserat inter sacrificia paganorum, semel a Gallis incensa est.....Postea a Nerone, secundo igne Roma flagravit.[126] » En postremum incendium quantis ignibus comparant !

Secundus testis : Sanctus Hieronymus.

Libet primum videre quæ in prophetarum commentariis ad totam Ecclesiam, deinde quæ ad privatos ea de re scripserit. « Sub ipso vero ictu positus, romanæ urbis obsidione subito nuntiata, » hæc habet : « Consternatus, inquit, obstupui ; ut nihil aliud quam de salute omnium cogitarem, meque in captivitate sanctorum putarem esse captivum. » Pergit : « Postquam vero clarissimum terrarum omnium lumen extinctum est, imo romani imperii truncatum caput, et verius dicam, in una urbe totus orbis interiit, etc.[127] » Prooemio vero ad librum III : « Quis crederet ut totius, orbis extracta victoriis Roma corrueret, ut ipsa suis populis et mater fieret et sepulcrum : ut tota Orientis, Ægypti ; Africæ littora olim dominatricis urbis servorum et ancillarum numero complerentur : ut quotidie sancta Bethleem, nobiles quondam utriusque sexus atque omnibus divitiis affluentes susciperet mendicantes ? »

Hinc conversis ad provocandam pœnitentiam animis, proœmio [211] in lib. VIII, hos edit gemitus : « Cadit mundus ; et cervix erecta non flectitur : pereunt divitiæ ; et nequaquam cessat avaritia ; congregare festinant quæ rursus ab aliis occupentur : aruerunt lacrymæ, pietas omnis ablata est. » Recte, et ex more prophetarum, ne mundi calamitates deplorare tantum, neglecta adhortatione ad pœnitentiam, videretur.

Has autem ruentis imperii miserias pridem præsagire visus, cum sub Babylonis nomine indicaret eam « quæ sedet in septem collibus purpurata, cujus supplicium in Apocalypsi Joannis legimus. » Ac paulo post : « Tunc domus quorum sunt aurata laquearia et parietes vestiuntur crustis, remanebunt vacuæ.[128] » Rursus commemorat quosdam « qui non ipsam Babylonem, sed Romanam urbem interpretantur, quæ in Apocalypsi Joannis et in Epistola Petri, Babylon specialiter appellatur, et cuncta quæ nunc ad Babylonem dicuntur, illius ruinæ convenire testentur.[129] »

Ad privatos in eumdem sensum scripsit : ad Demetriadem, epistola viii : « Nescis, misera, cui virginitatem tuam debeas : dudum inter barbaras tremuisti manus... horruisti truces hostium vultus : raptas virgines Dei gemitu tacito conspexisti : urbs tua quondam orbis caput, romani populi sepulcrum est ; et tu in libyco littore exulem virum, exul ipsa accipies, » semper a calamitatibus ad pietatem sermone converso.

Epistola xi ad Ageruchiam, postquam ostendit pejus periisse Romam quam olim sub Brenno et Annibale, exclamat : « Quid salvum est, si Roma perit ? » et ad tantas ærumnas sentit verba deficere.

Ad Gaudentium epistola xii : « Proh nefas ! orbis terrarum ruit, in nobis peccata non ruunt : urbs inclyta et romani imperii caput uno hausta est incendio. Nulla est regio quæ non cives romanos habeat ; in cineres ac favillas sacræ quondam Ecclesiæ conciderunt. Et tamen studemus avaritiæ... Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum, etc. » Sic semper in calamitatibus describendis eloquentem se præbet, ut adversus avaritiam, luxum ac reliquas cupiditates vehementior insurgat et copiosior. [212]

Nec ab eo unquam proposito destitit, sive romani imperii præ-sagiret excidium, sive jam deploraret. « Horret animus temporum nostrorum ruinas persequi. Viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim et Alpes Julias quotidie sanguis romanus effunditur. » Exinde vastatas provincias narrat, necdum de urbe quicquam : ac postea « Romanus orbis ruit, et tamen cervix nostra erecta non flectitur, etc. » Ac postea : « Romanus exercitus victor orbis et dominus, ab his (barbaris) vincitur, hos pavet, horum terretur aspectu... Et non intelligimus prophetarum voces : Fugient mille, uno persequente ; nec amputamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur.[130] » Quanto magis post captam et expilatam urbem, et truncatum, ut ait,[131] romani imperii caput, ruitura omnia auguratur !

Nec urbi regnatrici parcit : « Maledictionem quam tibi Salvator in Apocalypsi comminatus est, potes effugere per pœnitentiam.[132] »

Cætera ejus generis praeterimus. Neque hæc de imperio romano temere jactat, sed ex conj unctis causis argumento ducto : quod Barbari undique irruerint, quod ad eorum nomen romanus exercitus pavitaret, ac vincere dedisceret, quod jam non in hos-tico, sed in solo suo, a nec pro glorio, sed pro salute, Roma pugnaret, imo ne pugnaret quidem,[133] » quod cædes, conflagrationes, exitia toto orbe romano, per urbes, per ecclesias pervagata esse cerneret

Ad hæc Verensfelsius nihil aliud quam « esse aliquos amplifi-candi modos,[134] » hoc est non res gestas, sed splendida et inflata mendacia, quibus Hieronymus universo orbi spectanti et sentienti ridendum se præberet : itaque, si Deo placet, Patrum eru-ditissimum, ejusque tam clara testimonia statim una litura deleta a se putat. In una Epistola viii ad Demetriadem virginem legimus, et ab ipso defletos « Romæ cineres » et a Proba navigatura visam « fumantem patriam » et procerum romanorum « direptas incensasque domos. » Quid ergo ? Non puduisse Hieronymum tot illustribus personis illudere ? Esto simpliciter arsisse dixerit, magna et insigni ex parte conibustam : quis nescit hanc [213] vehementiam nec dedecere prophetas : præsertim cum ed deventum est « ut vincatur sermo rei magnitudine, et minus sit omne quod dicitur[135] ? »

Valeat ergo apud Verensfelsium hæc amplificatio non declama-toria vanitate, sed gravitate rerum, qui cum diligentius tot Hieronymi loca a nobis quidem citata et nunc ex parte repetita perlegerit, perfecti intelliget unum Hieronymum alterum suo aevo Ieremiam, lamenta æquasse calamitatibus, et castigationibus pœnitentiam.

Tertius et quartus testis : Socrates et Marcellinus comes.

Hos attulit ipse Verensfelsius, cap. iii, § 6 et 7, et studiose notat non esse a me allegatos. Socratis autem hæc verba sunt ; « Barbari, Alarico duce, Romam everterunt, admiranda opera quæ spectaculo essent incenderunt, opes diripuerunt, complures senatores variis cruciatibus addixerunt, imperii majestatem abolere tentarunt, etc.[136] » Quo loco Verensfelsius : « Socratis auctoritas tanti ponderis non est, » quod Constantinopoli (procul Roma scilicet) vitam egisse, et in quibusdam circumstantiis hallucinatum esse prodat ; tanquam ille rerum summam paucissimis verbis complexus, omnia caute et ordine exequi debuerit ; aut si eum forte quædam minuta, ipsum caput rerum, in casu per totum orbem pervulgato, et, ut ipse vir doctus annotavit, « omnium oculos incurrente, » ignorare potuerit.

Sequitur : « Marcellinus comes, qui in Chronica t urbis partam crematam esse ait. » Verum « et ille, ut qui Justiniani demum temporibus scripsit, præ iis qui ab Alarico Romam capi viderant, fidem non meretur. » Ita doctus Verensfelsius,[137] quasi magis ipsi licuerit citasse Jornandem, qui sub eodem imperatore floruit. Nos autem non eum volumus anteponi prioribus, qui omnes nullo negotio conciliare possimus, ut statim patebit ; nec contemni patimur exactum ac probatum chronograpbum, qui rem omnibus sæculis memorandam proximo sæculo scripsit. Quod autem hos duos auctores omiserimus, non propterea factum s qudd exigui pretii testes viderentur, sed qu6d clarissimos viros Hieronymum, [214] Augustinum ac Paulum Orosium in re tam clara omnino sufficere putaremus.

Quintus testis : Paulus Orosius,

Cui quidam alii subnectatur, et res tota concluditur.

« Anno ab urbe condita mclxiv, irruptio urbis per Alaricum facta est, cujus rei, quamvis recens memoria sit, tamen si quis populi romani et multitudinem videat et vocem audiat, nihil factum, sicut etiam ipsi fatentur, arbitrabitur, nisi aliquantis adhuc existen-tibus ex incendio ruinis forte doceatur.[138] » Ecce gravis auctor sex annis elapsis, rege Gothorum Yallia post Alaricum tertio, scribens Romæ, adhuc visi incendii reliquias refert, Qudd autem « aliquantas tantum ex incendio ruinas » et factum aliquantarum ædium incendium memorat, non id agit ut incendium exiguum videatur, sed non tantum quantum anno urbis dcc,[139] « plurimam urbis partem fortuitus ignis invasit, » quo nullum hactenus incendium tetrius fuerat, aut certe non tantum quantum sub Nerone[140] et aliis quæ memorat incendiis, ubi tota civitas conflagravit.[141] »

Non ergo quis dixerit Orosium Augustino magistro, cui suam dedicat historiam aut Hieronymo, cujus auctoritatem et admittit et laudat,[142] esse contrarium, qui urbem simpliciter arsisse memo-rarunt ; sed comparatione instituta cum aliis incendiis significare voluisse, non integram urbem, nec etiam plurimam partem con-crematam, imo vero aliquantam eamque fortasse non magnam, si ex ædificiorum quæ supererant numero, incendium æstimetur.

Factum congruit cum Socrate, cujus hæc verba legimus : « Incensa in urbe opera admiranda quæ spectaculo essent ; » quo non omnia, sed insigniora quædam ædificia arsisse demonstrat.

Addit Orosius eodem tempore clarissima urbis loca fulminibus diruta, quæ inflammari ab hostibus nequiverunt,[143] mole scilicet et structura operum : ut sciamus a Gothis quidem tentatum incendium, sed ipsa opera restitisse et cœlestis ignis ictibus quo-dammodd suppletam esse vindictam.[144] [215]

Quod autem et Orosius scripsit, et Verensfelsius memorat,[145] « Romam opibus spoliatam non regno, ac manere tamen et regnare incolumem : » nemo non videt ad ea tempora pertinere quibus romanæ urbis sors adhuc dubia videretur, ut diximus ; quo statu non mirum multos quorum numero accederet Orosius, romani imperii diuturnitati favisse, ut erat pridem insitum christianis, quamvis tot populatæ provinciæ, tot æquatæ solo urbes, tot ac tanti barbarorum exercitus, longe lateque grassantes, tanta denique agrorum squallentium vastitas, vix aliquid spei relinquerent.

Nec negaverim quædam tunc dicta esse in gratiam Honorii incolumis, florentibus in Oriente Arcadii fratris, sive potius Theodosii ejus filii rebus : quod, eodem Orosio auctore, pii fratres, « commune imperium divisis tantum sedibus tenere cœpissent[146] : » iisque superstitibus romanum imperium extinctum confiteri vereantur.

Pudebat interdum Barbaros tantam urbem ornamentum orbis terrarum diruisse : quos proinde Cassiodorus excusans, « Alari-cum laudat tanquam clementer usum victoria.[147] » Quid autem ex his inferet Verensfelsius ? Cum nemo negaverit Gothos esse laudandos quod constituto asylo in æde sancti Petri a promiscuis caedibus abstinuerint ; nec indecori senator sub Theodorico Gotho Romæ regnante scribens, eo saltem nomine Gothos commendavit.

Quod autem Jornandes scriptum reliquerit,[148] « Alarico jubente Romam a Gothis quidem spoliatam, non autem, ut solent gentes, suppositos ignes, » prorsus intelligendi ignes quibus tota civitas quasi jure victoriæ deflagraret, ut is auctor conveniat cum antiquioribus ; cum ipse Verensfelsius ultro fateatur « in tanto tumultu necessario factum, » ne a subjectis facibus penitus temperarent.[149]

Sed jam de his plus satis : neque enim decet nos interpretatos tam sublime vaticinium, levia ac minuta sectari ; neque necesse ducimus ut omnes auctores aut viderint aut observaverint, aut scribere voluerint totum barbaricæ incursionis atque impresr-sionis effectum : summam rerum intuemur. Sit nobis ante oculos [216] Babylon, et Babylon antiqua et nova, orientalis et occidentalis t ut eam, ni fallor, Augustinus appellat. Addamus si libet utramque per eumdem temporum circulum, per mille scilicet ac centum et sexaginta annos, quatuor fere additis, regnatricem, ac postea obsessam, captam, spoliatam a præfecto quondam suo Arbace Babylonem ; « a comite quondam suo Alarico » Romam, ut Orosius narrat[150] ; de regno sublato si non statim satis claruit, paulo post secuta rerum eventa docuerunt, romanumque nomen olim terris omnibus inclytum atque metuendum, nulla spe relicta, probro et odio fuisse barbaricis regibus ac gentibus ; quod et certissimum est, et nostro instituto sufficit.

SECUNDA DEMONSTRATIO.

Quod Babyloni Joannis clarus et certus sit inditus character romana ? quidem urbis y sed vetustæ illius quæ Joannis ipsius tempore visebatur, gentibus imperantis, sævientis in sanctos, et falsis numinibus inhœ-rentis ; ideoque cum suo superbissimo et crudelissmo imperio excisæ.

Juvat hic proponere proteslantibus haud suspectos testes, nec recentiores tantum, Hammondum, Grotium, cæteros ; sed jam inde ab initio Henricum Bullingerum, auctori non ignotum, quippe et zuingliamim, et apudTigtirensesZuinglii successorem, quem suum etiam præceptorem appellat.[151] Is autem in ipsa præfatione,[152] bestias Joannis interpretari aggressus, commemoratis « piis et christianis romanis imperatoribus Gratiano, Theodosio, Constantino, qui sub bestia diabolica minime supputantur, » hæc habet : « Dum interim vetus illa floma serid nollet resipiscere (notentur hæc verba) et converti ad Christum, relictis diis suis et superstitionibus, lege talionis tandem damnata est a Christo. Nam qua mensura Romani mensi sunt aliis gentibus, eadem gentes aliæ remensæ sunt Romæ.[153] Proinde irruerunt in imperium romanum Persæ, Hunni, Franci, Alemanni, Visigothi, Vandali et Ostrogothi, ac totum frustillatim dilacerarunt imperium. Ipsam [217] vero Romam tandem obsederunt, irruperunt, occuparunt, diripuerunt, evacuarunt et combusserunt, atque vastarunt, » Sic dt-rutum memorat imperium romanum, neque profuisse, tot pios et christianos habere principes, quod sub iis Romani resipiscere noluissent : quæ est propositio demonstranda nobis, quamque ante nos Bullingeras demonstrandam suscepit.

Hæc ad explicationem cap. xiii et xviii spectantia, ad eadem capita exponit longe copiosius ad hunc modum.

Demonstrat imprimis in bestia vetustum imperium romanum, quale Joannis tempore visebatur, in eoque regno, inquit,[154] « super capita ejus nomen blasphemiæ, id est, quidquid excogitari potest blasphemiarum, id totum, et in capitibus maxime invenietur conspicuum. Si enim inspexeris colles romanos, imprimis montem Capitolinum (caput urbis scilicet) invenies a Cicerone appellatum deorum domicilium ; in collibus etiam illis visebantur templa Jovis Statoris, Tonantis, Pistoris ; ac templa Saturni, Iunonis, Herculis, Jani, Veneris, Apollinis, etc. Addit invaluisse blasphemias, eo maxime tempore quo Vespasianus et Titus de Judæis eorumque Deo, qui verus et solus est, triumphasse sibi videbantur, ductis in triumphum sacris templi vasis, tanquam ipse Iudæorum Deus victus vinctusque traheretur. Quod autem Deus permiserit bestiæ ut persequeretur sanctos, in decem illas notissimas imperii romani usque ad Constantinum persecutiones, refert, quo tempore blasphemaret contra inhabitantes cœlum, quos appellaverunt impios, seductores, turbatores pacis, ac piaculares homines, etc. » Hæc ad cap. xiii, Concion. 55, 56, pag. 166, 168, 169. En illud imperium cujus Joannes fata caneret, et excidium nuntiaret.

Id autem excidium ad caput xvii referri demonstrat Conc. 73 et seq., ac decem reges Joannis agnoscit esse decem plus minusve regna, quæ Romam ac « vetustum romanum imperium » everterent* Diserte autem commemorat Alaricum, Totilam, Gothos, ad hæc reges Herulos, Vandalos, alios qui Romam ceperint, de-vastarint, incenderint, quo tempore præclarum illud imperium collapsum sit in cineres. [218]

Neque deterruit virum quod Roma tunc subesset christianis-principibus : « eo quod impia Roma cum haberet pios imperatores, non tamen cervicem induratam Christo flecteret, sed pertinacissime semper aspiraret ad veterem et consuetam idololatriam, quam et restitutam cupiebat.[155] » Quod etiam in præfatione praemiserat, ut vidimus.

Nedum ergo pii principes Dei iram averterint, eam potius inflammabar ; « quod, cum Deus reliquisset spatium pœnitentiæ, de-dissetque Romanis principes optimos, quorum diligenti opera et pietate ethnicos furores ac idolomaniam refrænavit ; tamen et in urbe, et in provinciis, aspirabant cupide ad restitutionem invete-ratæ idololatriæ : » quod etiam illustrat exemplo Iudæorum sub pio rege Iosia : « cujus temporibus inveteratus error et abominanda idololatria expectorari non potuit.[156] »

Nos autem hæc omnia in Apocalypsi nostra tot probationibus ac testimoniis asseruimus, ut mirum profecto non sit, tam perspicuam veritatem etiam ab Henrico Bullingero, tam expressis verbis esse agnitam, licet infensissimo animo adversus Ecclesiam romanam, quantum poterat, omnia detorqueret.

Sed profecto frustra fuit : omnino enim recognoscit urbem illam septicollem, mystice Babylonem, Romam ad litteram, cum suo imperio interiisse sub Gothis aliisque regibus ; illam, inquam, Romam quam Ioannes, dum inter vivos ageret, viderat longe lateque imperantem, idolis servientem et sitientem christiani sanguinis, persequentem sanctos et persecuturam, atque ideo suo tempore perituram. Impleta sunt fata quæ Ioannes ante quadringentos fere annos cecinit, ejiisque vaticinia haud minus illustrem ac perspectum exitura habuerunt, quam illa Isaiæ, Jeremiæ, aliorumque prophetarum de excidio Babylonis æque dominantis, æque impiæ ac superbientis, nec minore odio sanctos opprimentis. Quo ergo pertinebat novum romani Papatus ruiturum imperium comminisci ? Ciim vetusta Roma, vetustum romanum imperium, omnia oracula Joannis, ejusque revelationis exhauriant : neque ipse Bullingerus de novo illo, quod fingit, romani Papatus imperio quidquam certi ac liquidi, sed meras tantum [219] conjecturas attulerit ? Sic nempe ipse loquitur : « Ex eo quod cernamus veterem urbem Romam cecidisse, imperiumque maximum, et quod æternum prædicabatur futurum, redactum esse in nihilum, colligamus et novam Romam cum umbratili imperio certo certius ruituram,[157] » En coujicit et colligit ; in Joanne nihil certi legit. Rursus : « Historiæ testantur, inquit, hæc (quæ retulimus) ad verbum per Gothos in vetere Roma esse impleta. Ergo nihil dubitamus, iisdem calamitatibus fore ab hominibus et angelis Dei lacerandam et stirpitus evellendam, etc.[158] » Sic ille de vetusta Roma excisa res gestas historiasque ad verbum refert, et Joanni ad litteram aptat : de nova extinguenda argutationes seu consecutio-nes suas, suas conjecturas tantum, nihil ad Joannis vaticinia pertinentes, sed ab ipso fictas. Nos vero ut historias certas recognoscere, ita sane conjecturas, atque, ut verius dicam, vana mentis auguria, aspernari decet ; cum præsertim nec inter se cohæreant. Nam et decem illos reges qui suam potestatem romano imperio traderent,[159] de primo et antiquo imperio romano « exponi non posse profitetur.[160] » Subdit tamen postea vi veritatis victus, decem illa cornua, seu reges, « esse reges Gothorum, Germanorum, Francorum, Longobardorum, Hunnorum, Vandalorum, etc., qui quidem servierunt aliquando Romanis, ac stipendia meruerunt, faveruntque eis ac res eorum suo dispendio perfecerunt : at postea romanum nomen ita persequi cœperunt, ut nulla ejus vestigia extare voluerint.[161] » Hæc vera, hæc explorata, hæc liquida protulit : quæ nos etiam in Apocalypsi nostra ostendimus. Hæc ad veram et solidam sancti Joannis interpretationem, etiam ad litteram, ut gesta sunt valeant. Reliqua ut somnia, sibique invicem dissona, a seria et gravi interpretatione procul arceamus.

Hæc ergo ex Bullingero, quæ ad rem nostram facerent, promenda duximus : cæterum innumera, longe firmiora et luculentior in nostra Apocalypsi addidimus. Qudd autem, omisso jam Bullingero, de his tribus capitibus ad quæ Apocalypseos summa collimat, apta et consentanea et certa elocuti simus, et verba [220] Joannis cum nostra explicatione collata, quoque nihil est clarius ipse exitus comprobabit.

Sic autem procedit nostra demonstratio.

Quam urbem sanctus Joannes cum suo imperio interituram prævidit, cujus fata cecinit, cui horrendum illud atque omnibus historiis pervulgatum portendit exitium, ea profecto urbs est, cujus et ipse et christiani omnes vim atrociter saevientem sustinebant ; ea autem urbs est Roma, tunc gentium domina, sub qua et ipse Joannes passus est, ac post alia supplicia pro testimonio Jesu ad Patmos insulam, ut idem ipse memorat, deportatus. Ergo urbs ea cujus fata cecinit, cujus interitum nuntiavit, erat ipsa tum domina gentium Roma.

Omnia hic clara sunt. Primum enim oportebat, ut quam urbem sancti òrudeliter imperantem sentiebant, ejus immane et ineluctabile exitium, Reo ipso auctore, perdiscerem. Is enim omnino erat prophetarum usus : ac sicut Jeremias, Ezechiel, Daniel, florentibus vel maxime Babylonis rebus, cum et ipsi et universus Dei populus ejus gravissimo jugo tenerentur, ejus cum suo imperio excidium claro exitu praenuntiaverant ; sic omnino Romæ, romanoque imperio, omnia adversus sanctos nefarie molienti et exequenti, ad Dei justitiam commendandam evenire necesse erat.

Cum igitur urbi Romæ ejusque imperio, licet potentissimo, simile judicium immineret, et apostolo Joanni Christi fidelibus significandum obtingeret,hinc illeRomam ipsam velut suo nomine appellandam duxit ; dum urbem septem montibus insidentem sub oculis poneret. Huc accedunt cæteri notissimi characteres : « Ut esset super aquas multas,[162] » hoc est, ipso Joanne interprete, « ut populi, et gentes, et linguæ » cernerentur ejus legibus subditæ, armisque devictae.

Ut esset « bestia : » quo nomine magna imperia prophetico stylo dedignabantur.[163]

Ut esset « Babylon, » priscæ illi Babyloni simillima imperio, impietate, superbia, crudelitate, casu ; quæ etiam æquali annorum numero imperavit, hoc est, observante Paulo Orosio, totis undecim, coque amplius sæculis, ut supra diximus. [221]

Ut esset « meretrix » fœdis idolorum amoribus percita, quæ se impio ritu, falsis omnibus, etiam victarum gentium, diis constuprandam daret, notissima apud Scripturas phrasi : quo etiam cultu se victricem præ dicabat.

Ut esset « mater abominationum, » quæ nefaria sacra omnibus per orbem gentibus propinaret.

Ut « mysterium » in fronte praeferret ac « blasphemiæ » nomen quæ se æternam, quæ se deam, quæ se auspicato conditam, atque ab ipsa origine Marti, ac Jovi Tarpeio consecratam, fœdisque mysteriis tutam et invictam jactitabat.

Ut esset purpurata, « sive circumdata purpura et coccino : » sive soli imperatores purpuram induerint, sive aliis quoque magistratibus eam communicaverint ; quod negat Verensfelsius.[164] Quid nostra ? Cum sufficiat colorem apud Romanos indicem majestatis, tribui meretrici (Romæ) quæ pro regina se gerat. Reliqua hic persequi non est animus, cum et explorata sint} et in Apocalypsi nostra diligentissime enarrata.

His accedit ipse exitus rerum, quo nullus est certior et explorator vaticiniorum interpres. Duas enim'causas excisi romani imperii commemoravimus a Joanne prædictas : alias remotiores, alias proximas. Remotiores quidem, vires Orientis effusas, cæso Valeriano, ac deinde Juliano, cum validissimis romanis exercitibus : unde necesse fuerit converti, vel maxime adversus Orientem, imperii vires : ac patere locum Gothis aliisque barbaris gentibus in romanas provincias irrupturis. Tunc enim primum, victo scilicet captoque Valeriano, ostensos Romæ Gothos ultores futuros et a Deo jam destinatos. Jam propiores causæ, ipsa Gothorum irruptio, Romaque capta et expilata : quo ictu concus-sum, imo verd in Occidente penitus extinctum imperium, Romaque ipsa semel capta, postea barbaris gentibus ac regibus prædæ ac ludibrio fuit, ut diximus.

Has igitur excidii causas luce clarius a Joanne designatas ostendimus ; primum enim bis diserte expressus Euphrates qui Orientis regibus et exercitibus viam daret[165] ; et quidem Romani præsidiis ad Euphratem positis, reges Orientis coercebant, [222] meritoque cecinerat Latinorum poetarum princeps, Augusto principe :

Euphrates ibat jam mollior undis.

Quo ergo compresso flumine, Romani Orientis vires a suis finibus amotas putabant, eodem transnavigato, Joannes ostendebat rursum effusum Orientem, ac penetratum romanum imperium. Jam de barbaris gentibus, ac regibus Romam ipsam vastantibus, et romanas provincias in Occidente præsertim inter se partitis, haud minus clarum est Joannis vaticinium, longe ante prævisis decem regibus, ac ipso eventu monstrante certissimam expediendae prophetiæ viam. Omnino extitere illi decem plus minusve reges, quos ad illum numerum superstitiose et anxio non esse redigendos, et nos præmonuimus, nec adversarii negant.

Dissipatum est illud romanum imperium quo nullum unquam fuerat angustius aut amplius, eo plane modo quo Christus Joanni per Angelum trecentos ante annos significaverat, neque unum iota aut unus apex ex ea revelatione præteriit. Hic observandi veniunt decem illi reges cum suis quatuor characteribus in nostro commentario annotatis.[166]

Primum enim hi reges sine ulla regni sede per totum imperium romanum vagabantur, et modo huc, modo illuc immensos sed desultorios agebant exercitus nullo antea hujus rei exemplo.

Sane magna imperia labefactari solent per magnum quemdam ducem, certa imperii sede profectum. Sic Nabuchodonosorus, qui « regnabat in Ninive civitate magna obtinuit Arphaxadum Medorum regem, et cepit Ecbatanim[167] ; » e regibus Babyloneis Salmanasar Samariam ; alter Nabuchodonosorus Jerosolymam evertit ; sic Cyrus Babylonem », Susan Alexander ; Scipio et Romani Carthaginem exciderunt. Non ita solutum est imperium Romanorum, sed nullo certo victore, decem plus minusve reges totidem regnorum conditores, nullo inter se juncti fœdere ; prædonum instar romanas provincias invaserunt, Romaque et Italia potitisunt, ubi sedes erat imperii : unde ex provinciis, præsertim occidentalibus, nova regna, eaque amplissima et notissima et ab omnibus historicis [223] memorata, conflata sunt. Neque hoclatiiit Joannem, cujus hæc verba sunt : « Hi reges nondum regnum acceperunt,[168] » quo plane significat per id tempus necdum illa regna stabilita, ut Parthorum aut Armeniorum, sed mundo prorsus incognita. In promptu est commemorare Visigothos, Ostrogothos, Vandalos, Hunnos, Herulos, Longobardos, Burgundiones, Francos, Suevos, Alanos, tempore Joannis, et longo postea tempore ignota nomina, nedum essent pro regibus et regnis, quasi repente suscitatos, qui et Romam oderint, ejusque carnes comederint, id est, opes et provincias occuparint, eamque desolatam fecerint, atque imperio exuerint.[169] Quæ cum omnia impleta sint cum iis circumstantiis quas ante trecentos annos Joannes annotayerat, nihil est quod de priscæ urbis Romæ dominantis gentibus, sua idola inculcantis, ac sanctos persequentis casu litigemus.

Ad hunc regum decem locum Hieronymus alludebat : cum imperio occidentali romano, jam ante expugnatam urbem imminentes, « Quados, Vandalos, Sarmatas, Alanos, Gepidos, Herulos, Saxones, Burgundos, Alemannos, Pannonios, » ad denarium numerum redigebat, ut numeranti patebit ; Romanosque non jam pro imperio aut gloria, sed pro salute decertantes, et ad extrema deductos referebat.[170]

Hæc autem a regibus, Deo auctore et impulsore, gesta esse, Joannes expressit his verbis : « Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant quod placitum est illi.[171] » Et ipse Alaricus sensit cum a quodam servo Dei in Italia admonitus ut tantæ urbi parceret, respondit : « Nequaquam, inquit : adesse enim intus qui continud ediceret : Vade, age, destrue Romam ; nec dies aut noctes requies-cere eum sineret ; quare Romæ nullam relictam esse spem eamque omnino capi oportuisse.[172] » Id autem in ultionem revocati deorum cultus evenisse, ex eodem loco patet. Sic solent occulto agi numine, qui divinæ ultionis decreta exequuntur : sic Titus gratulantibus judaicam victoriam reponebat, non se vicisse Judæos, sed Deo eis irato manum accommodasse.[173]

Hoc igitur, quasi signo dato, a barbaris regibus tracta sunt [224] omnia in ruinam. Primus Alaricus Gothus, deinde Ataulphus item Gothus, Gensericus Vandalus, Attila Hunnus, Odoacer Herulus, Theodoricus Ostrogothus, Totila Baldonilla Gothus, Alboinus Longobardus, octo omnino reges Roma aut Italia potiti, quod sæpe dicendum est : quibus in ipsis exitii principiis duo falsi imperatores additi, Attalus Romæ, Constantinus in Africa, una cum Alarico adversus Honorium perduelles, decem omnino reges efficiunt, ut nec ille denarius numerus ad amussim exactus omnino desiderari possit.

Secundum characterem agnoscimus in his Joannis verbis : « Virtutem et potestatem suam tradent bestiæ.[174] » Nullus est barbarorum regum Romæ romanique imperii invasorum, qui non prius Romanis socia arma conjunxerint, eisque ad sustentandum imperium, virtutem potestatemque suam, id est, exercitus suos non tradiderint et contribuerint. Testes adduximus Zozimum, Orosium, Ambrosium, Jornandem, denique Procopium diserte asserentem « puduisse Romanos, ea infirmitas erat, adscitis Barbarorum auxiliis, nec nisi eorum opibus sustentasse maj estatem suam.[175] » Socios ostendimus Vandalos, Suevos, Alanos, Hunnos, Herulos, Longobardos, Francos, Arbogaste duce, Gothos ipsos, quorum omnium reges, romanis honoribus aucti et stipendiis armati, romanum imperium tutabantur. Ad Honorii tempora perducta res est. Adversus Rhadagaisum, « adsunt Uldin et Sarus Hunnorum et Gothorum duces præsidio Romanorum.[176] » Ipse Alaricus « Honorii comes,[177] » Roma capta, romanum, quod antea tueretur, concussit imperium, quem Gothum Sarus Gothus mediis in conatibus lacessebat.[178] Hæc commemoravimus[179] ; ad tot testimonia tacuit Yerensfelsius,[180] ubi tractat hunc locum de decem regibus : ac nihilo seciiis, tanquam munimentis omnibus disturbat, fidenter asserit, hæc omnia dici a nobis, invitissimo Joanne,[181] cum nihil sit proclivius, quam ut illi dicantur vires suas potestatemque tradere, qui socios et stipendiarios exercitus contribuerint. Nihil ergo certius aut mirabilius quam tot ante [225] sæcula ostensum Joanni, id veluti fatale esse Romanis, ut ab iisdem Romanum dilaceraretur imperium, cujus majestatem antea sustentarent. Meritd ergo Joannes : « Hi, inquit, unum consilium habent.[182] » Non eo sane tempore quo, ut fingit Verensfelsius,[183] inter se decertabant, sed capta demum Roma, cum tot efferae gentes nihil jam mutuo obstiterint, et quasi communicatis inter se consiliis, ac partito orbe terrarum, signo dato repente consenserint, Deo scilicet id agente et eorum consilia inspirante, ut in perdenda Roma facerent « quod placitum est illi,[184] » ut supra observavimus.

Tertius character longe magis singularis, his verbis continetur : « Hi pugnabunt cum Agno, sed Agnus vincet eos[185] : » ad quem locum ostendimus has barbaras gentes eorumque reges idolis addictos, Christoque infensos, et Gothos nominatim, christianorum inimicos et persecutores fuisse,[186] nec minus perspicue demonstratum, historicorum omnium testimoniis,[187] plerasque illas gentes Christo dedisse nomen. Nec moror Arianos Gothos, cum et ipsos postea omnino subactos esse constet, atque etiam, dum illa hæresi laborabant, tamen pervicisse Christum, ut in catholicorum ecclesiis asylo constituto, ita castigarent Romam, ut locum pœnitentiæ relinquerent.

Nihil eorum Verensfelsius inficiari ausus, ac tantum indicat Barbaros, « illa (Barbarorum) auxilia Romanis adversus christianos petita, idque versu 14 manifeste dici[188] ; » cum hic nihil agatur de persequendis ab ipsa Roma christianis : sed tantum prædicetur, mirum illud et singulare, ut tot barbaræ gentes prius Christo infensæ in ejus postea jura concesserint. Juvat hic quoque recitare pridem a nobis memoratum Orosii locum[189] : « Quanquam si ob hoc solum Barbari Romanis finibus immissi forent, quod vulgo per Orientem et Occidentem Ecclesiæ Christi Hunnis, Suevis, Vandalis et Burgundionibus, diversisque et innumeris credentium populis replerentur, laudanda et attestanda Dei misericordia videretur. » [226]

Quarto characteri de Roma capta et triumphata pridem a nobis memorato, cum recidere videatur in primum, hunc substitui-mus : Hi potestatem tanquam reges und horti accipient cum bestia : μετὰ τοῦ θηρίου.[190] Sic enim habet græcus, quam sane lectionem cæteris in hoc textu occurrentibus facile antepono, sancti Irenaei antiquissimi Patris, ac Primasii ante mille annos, aliorumque antiquorum qui ita legerunt, auctoritate fretus. Eamdem lectionem doctus auctor omni ope asserit, suisque rebus oppor-tunissimam esse contendit. « Quis enim, inquit, tam historiarum rudis est, imo vero tam stupidus, ut non videat tot extera regna cum urbe Romana incrementa capere non potuisse, ac quo magis aut Romæ potentia aucta est, aut plus illis roboris accessit, eo magis aut illorum vires essfe attritas, aut romanæ urbis ?… Quomodo una cum bestia incrementa capere potuerunt, qui non crevere, nisi per stragem bestia atque ruinam ? Unde concludit : « Si a lectore impetravero, ut hanc sententiam apud Joannem attente legat, vici profecto ; quam vocem rei ipsius veritas mihi exprimit.[191] » Nec advertit illos reges eo tum statu fuisse, ut romanis honoribus augerentur, aut concessis ultro provinciis ditescerent. Sic Thracιa provincia contributa Gothis, sic aliæ aliis tutelæ titulo, cujus emolumenti gratia et ipsos exercitus suos romane imperio tradidisse vidimus. Qua sane tempestate una cum bestia regnabant, et jam in antecessum romanas provincias degusta-bant Sane Alarico, jamjam inimico, pacto foedere, amplissimas provincias, Galliam et Hispaniam Honorius permittebat, quas eo jure tenuisset, nisi Romam ipsam fœderis contemptricem perdere maluisset[192] : hæc a nobis exposita.[193] Hac igitur tempestate, una cum bestia, imo etiam a bestia, tanta potestatis incrementa capiebant : una quidem hora cum bestia, id est simul cum illa, aut ad unam horam brevique, donec adveniret hora qua per vim omnia rapere, quam pactis obtinere mallent. Ubi est ergo victoria tua ? Profecto elapsa est e manibus, cum nec admonitus ea videris in historiis, quæ tot ante sæcula Joannes perspexerit.

Sic Verensfelsius hæc præcipua prætermittit ; atque utinam ea [227] saltem quæ tetigit, non imminuat aut torqueat. « Hoccine est, inquit, ad regnum pervenire, centum provincias perdere, unam ægre retinere[194] ? » Quasi Joannes dixerit ; Bestiam accepturam regnum, non veri barbaros reges cum illa, aliquandd partitis aliquot provinciis, accepturos incrementa potestatis. Alterum falsum est, alterum profecto verissimum : denique certo est certius, fuisse illud tempus quo tractim et minutatim collapsae imperii vires, nec se sustentare possent, nisi parte potestatis permissa, quodque est gravius, tradita prædonibus ; idque omnino esse quod Joannes simplicissimis juxta ac significantissimis verbis quæ manibus versamus prædixerat.

Fingit Verensfelsius, me animi ambiguum veluti fluctuasse, modo in hanc, modo in illam transisse sententiam. Frustra : noli ego, si bona et integra fide variantes retuli lectiones, ideo hæsi-tasse ac variasse dicendus sum, qui tantum ostendi quomodocumque ab antiquo legatur, meam firmam manere sententiam ; ecce enim si legeris μετὰ τοῦ θηρίου cum bestiα, quod mihi adversissimum esse putabatur, in tuto est. Lege cum Hieronymo et antiqui Vulgata, quam nemo doctus, nec inter protestantes, contempserit, lege, inquam, post bestiam, μετὰ τὸ τηρίον, una litterula paulisper inflexa, eo certior solutio, quod ipse doctus auctor fatetur libentius, « Reges in sua regna non venisse, nisi postquam imperium romanum funditus deleverant.[195] » Sane verum illud ; romanum imperium Barbaris traditum, neque ullam partem orbis ab iis possidendam, etiam ad modicum tempus, nisi qua Roma potita sit ; adeoque eos omnino nonnisi post bestiam regnaturos. Jam si contentiosius negaveris posse constare illud simul et illud post, etiam per diversas temporum ac necessitudinum vices, id ego docto cuilibet solvendum relinquo.

Jam post absolutum caput decimum septimum, ac decem illos reges propriis nativisque coloribus expressos, sequuntur xviii et xix capita quorum circumstantiæ non minus insignes, nec perspicue minus a Joanne descriptæ.

Prima. « Exite de illa, populus meus[196] : » vulgaris admonitio, ac velut edictum publicum de cœlo delatum, ut exeant confestim [228] ab urbe peritura ; sed isto casu singulare quiddam : primum multos viros bonos e proceribus, una cum beata Melania ex urbe in Palæstinam concessisse occulto quodam instinctu ac mente præsaga calamitatum urbis. Hinc etiam Hieronymus ex his verbis Marcellam hortabatur, ut in Bethlehem commigraret, tanquam ex succussu nutantis imperii proximum casum præsensissent.

Jam vero capta urbe nemo salvus Romæ. Asylum in æde Petri extra urbem constitutum, ut profecto constaret nullam salutem relinqui, nisi ex urbe excedentibus.

Nihil his obstitit doctus Verensfelsius : quod autem protestantes fingunt Babylone exeundum, non ut ab urbe, sed ut ab ecclesia, abrupti communione, nec ipsi ullo argumento approbant, nec Verensfelsius referre dignatus ; et ipsa admonitio sero nimis ad ipsum excidii tempus reservata, cum ipsi discesserint stante ac florente Roma, nullo proximi casus indicio.

Secunda circumstantia. \ Reddite illi, sicut et illa reddidit vobis,[197] » distinctius ad Gothos quam ad quoscumque alios spectat, qui et sub Claudio II, ducenta millia hominum et duo millia triremium amiserint,[198] et recentissima clade, una cum Rhadagaisio rege ad internecionem usque deleti sint.[199]

Sane, inquit Verensfelsius, a non obscure indicari a Joanne eos qui clades illatas ulcisci jubentur, injuste afflictos fuisse[200] » quod Gothis prædonibus non convenit ; quasi necesse sit injusta esse passos quibus dicitur : « Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis[201] ? » Aut aliam a Deo accepisse jussionem quam ejus generis quo dicitur : « Quod facis fac citius,[202] » et rursus : « Præcepit ei Dominus, ut malediceret David[203] : » aut aliud Joannes indicare voluerit quam, illos, quicumque futuri essent ultores generis humani, injustos licet atque prædones, tamen ad exercenda judicia Dei juste esse deiectos.

Tertia circumstantia : ex exultatione sanctorum. Quem ad locum Verensfelsius. « Quomodo sancti tantopere de urbis ab Alarico expugnata calamitate jexultare possunt,[204] quibus nihil [229] tristius atque acerbius potuisset accidere, Roma christianissimis principibus erepta, christianisque eo ipso tempore passim afflictissimis.[205] » Sic Verensfelsius, præclare omnino nisi omisisset illud : « Exulta super eam, cœlum, et sancti apostoli, et prophetæ : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.[206] » En cui cœlo indicta sit illa exultatio, cœlo utique in quod sancti apostoli ac prophetæ jam recepti erant, uno tum Joanne superstite in terris qui eorum gaudia celebraret. En in quo cœlo Joannes audierit exultationem illam, illud alleluia y illud amen sempiternum.[207] Quod ergo Verensfelsius memorat, « Joanni et aliis in cœlo figurantur quæ terras hominesque manent,[208] » rectum quidem est ; sed non hujus loci, cum illud cœleste gaudium, beatis animabus a Joanne annuntietur. Quod ergo sanctis hic de-gentibus luctuosum, quod Hieronymo, Augustino, cæteris, tot lacrymis deploratum : id beatis animabus, in Dei potentias ingressis ejusque judicia in ipso fonte, intuentibus, sempiternam indicat lætitiam.

Neque hæc nostro arbitrio retulimus : sed præeunte sancto Ilippolyto, bono viro apud Verensfelsium,[209] nobis venerando, tertii sæculi episcopo et martyri, tertio sæculo talia præcinente, quem locum integrum a nobis relatum.[210] Verensfelsius ne attigit quidem. Sic et Joannis expressissimis verbis, et clarissima propioris ævi intelligentia, omnia nostra firmata gloriamur, sed in Domino : cum divinis oraculis Patrum quoque auctoritate et traditione conjuncta.

Quarta circumstantia. In excidio urbis apud sanctum Joannem, memorata sane fuerunt quæ ad opulentæ civitatis exitium pertinerent[211] : nihil autem de idolis, cum illa Joannis fornicaria civitas propter idolorum cultum periisse efferatur ; non hic dictum est, ut in antiquo Babylonis excidio, « Confractus est Bel, contritus est Nabo[212] ; » quod factum oportebat, nisi aliquid mirabile obstitisset. Quid autem illud fuerit, a nobis declaratum.[213] Non enim jam Romæ idola remanserant : sublata illa erant et occlusa [230] templa a christianis principibus, et recentissime ab ipso Honorio, testis Hieronymus,[214] testis Augustinus,[215] et alii passim.Urbs idolis addicta turpissimam servitutem affectu tantum et studio retinebat : hoc ergo providens Joannes, pretiosa omnia quæ tunc perderentur retulit altissimo consilio, et aperte divino, idola quæ sola jam mente tenerentur omisit.

RESPONSIO AD OBJECTA.

Nunc ut nostra expositio supra omnem judiciorum humanorum aleam posita nitescat, objecta solvimus ; imo, jam non modo ex dictis soluta, sed etiam in vim demonstrationis nostræ transisse ostendimus.

Prima objectio. Roma non est excisa quæ non solum splendidissima restaurata est, sed et ab ipso romano pontifice habitatur.[216]

Responsio. Imo excisa est Babylonis instar : ad ejus exemplum tradita habitanda daemoniis, « ac spiritibus et volucribus immundis,[217] » eo more quo desertæ domus urbesque ; quo ipsa Babylon. Quid tunc si instaurata copvaluisse visa est longe sui dispar ? Quis negat ad hunc modum excisam Carthaginem et alias inclytas civitates ipsamque adeo Jerosolymam licet ex sententia Domini, prostratam ad terram et æquatam solo,[218] nec unquam Judæis redditam : ita Romanæ urbi contigit, etsi utcumque erectae et instauratæ, suis tamen adhuc ruderibus insidenti, antiqua Roma sub novæ ædificiis, inter suas reliquias sepulta et obruta. Nec male Bullingerus[219] : « Iacuit autem et jacet in ruinis Roma, neque reparabitur unquam ad splendorem antiquum. Ruinas autem exlare oportet in argumentum veritatis et'vindictæ Christi Jesu, ut vel inde colligant omnes pii, in reliquis promissis Christi Deum futurum veracissimum* »

Addam et illud : Romam perisse imperio, et quidquid est jam debere Petro. Notum illud asylum « in æde Petri, quo qui refugerunt, urbem instaurarunt,[220] » non jam regno nobilem, sed [231] totam Ecclesiæ consecratam, ac sede Petri firmam, in cæteris imminutam incredibilem in modum, sive civium multitudinem, sive amplitudinem opum atque operum spectaveris.

Secunda objectio. Quæcumque sub Alarico et cæteris contigerunt, nihil sunt, comparata ad horrendam illam Joannis descriptionem.[221]

Responsio. Quid enim oportuit factum, ut horrendum illud excidium impleretur ? Non sufficit fames, bellum atrox, direptio, tot civium cædes, fuga, captivitas, eversum imperium, amissi ignominia ac tanta urbs orbis domina Barbarorum præda, ludibrium gentium ? Quæ ipse Verensfelsius fateri cogitur.

Tertia objectio. Ubi duplum illud Romæ redditum a Gothis[222] ?

Responsio. Imo aliquid duplo amplius : detracto imperio et majestate calcata, quæ Gothis victoribus ac florentibus mansit integra, dum Roma concideret.

Quarta objectio. Roma combusta non fuit, ut Babylon Joannis.

Responsio. Iniquissima res est tam audenter fidem detrahi tot et tantis viris quos testes adduximus. Quo fructu, cum sufficiat Totilæ incendium extenuatum ab auctore, non tamen negatum ? Sed omittamus, si velit ; certo manebit illud : « Gothi Romanas provincias populati omniaque ferro et flamma vastantes, ut pestis aliqua generis humani.[223] » En ingenium gentis nunquam sui dissimilis. Quare, si contenderis vix attigisse urbem, quod est falsissimum, nihil juvat, cum satis superque sit tot bestiæ, sive imperii provincias ferro et igni deletas.

Quinta objectio. Hæc non illi fornicariæ, sed christianæ urbi evenerunt.

Responsio. Imo eo turpius fornicariæ, quod idolorum cultum quantum poterat, et affectu, et opere revocaret, veram religionem, nec inculcatam ab optimis principibus ferre potuerit, aut ultionem senserit, gravi licet lenta manu illatam.

Sexta objectio. Sed fuit orbis post id tempus paulatim ad christianam religionem conversus. Sic ego objeceram. Respondet Verensfelsius : « Fuit omnino : sed, quæso, quantum momenti ad eam rem attulit romanæ urbis expugnatio[224] ? » [232]

Responsio. En ergo quod dixeram factum : de re gesta constat : causam inquiris ? Quasi nihil faceret ad conversionem, excidium senatus et urbis, victoriam et regnum impiis religionibus imputantis, et eum quoque casum pridem a Ioanne esse prædictum.

Septima objectio. Nihil hoc ad Ecclesiam.[225]

Responsio. Nihil ad Ecclesiam compressæ blasphemiæ, vindicatum Christi nomen, fides propagata, assertus honor Christi et apostolorum ejus Petri et Pauli, ad quorum basilicas, id est, ad quorum tumulos qui Christi trophæa essent, ethnici confugerunt, referente Sozomeno, laudante Verensfelsio.

Quod autem interim christiani quoque afflicti sint ; pridem respondit Augustinus, ad sanctos exercendos factum, eminente interim Christi omnia ex cruce ad se trahentis victoria : quare nihil est quod jam nos illa objectio sollicitet, cui resolvendæin gloriam Christi idem Augustinus totum librum de Civitate Dei impenderit, ut nunc alios omittamus.[226]

Octava objectio. Ex Agni victoria super plerosque Barbaros etiam ante expugnatam urbem.

Responsio. Quid nostri ? cum Joannes nihil præcise de temporibus dicat, sed indicet tantum illos reges per eadem fere tempora ab hostilibus castris ad Christi castra transituros, quod certum est.

Nona objectio. Lætitia indicta sanctis, quibus luctus, extincta patria, magis congruebat.

Responsio. Indicta lætitia sanctis, fateor, sed cœlestibus, seu beatis animabus. An molestum Yerensfelsio ex terris eos compel-latos, auctore Joanne : « Exulta, cœlum ; exilitate, apostoli[227] ? » Nec frustra : cum tanta statim in cœlis lætitia consequatur[228] ; quo liquet piis illis animabus divina judicia revelari, ut argumentum laudum, imo etiam postulationum ac precum, quales sunt illæ : « Vindica sanguinem nostrum, Deus noster : » datoque responso, ut requiescerent modicum,[229] ut exposuimus, et suo loco forsitan clarius exponemus. [233]

Vides quam expedite objecta solvamus sola rerum gestarum serie in memoriam reducta : tot undique concurrunt perspicui characteres ; nullumque est apud prophetas illustrius divinæ præscientiæ testimonium.

Sane Verensfelsius,[230] id nobis probro vertit quod professi sumus, nihil prohibere, quominus agnoscatur in Apocalypsi, sicut in aliis vaticiniis, geminus sensus, ita ut unus alteri præeat, et uterque sit verus,[231] ex quo doctus auctor infert me animi dubium, inter utramque sententiam fluctuasse, et sibi quoque inde in omnem eventum aliquid paratum esse præsidii ; qua de re hæc duo dicimus.[232]

Primum rem per se esse perspicuam. Quis enim nescit multa esse in Psalmis et Prophetis, de Salomone, de Cyro, de Zorobabele prophetice dicta quæ simul ad Christum sublimiore sane, sed vero et litterali sensu pertineant ? Multa quoque de Antiocho, apud Danielem et alios, dicta ad romanam bestiam primum, deinde etiam ad Antichristum iii fine venturum facile et historice deducantur ? Vaticinium illud ; « Videbunt in quem transfixerunt, » ipse Joannes et ad Christum crucifixum applicat[233] ; et idem Joannes ulteriore visu, ad diem judicii transfert in hunc modum : « Ecce apparebit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.[234] » Petrus quoque locum Joelis ad futurum judicium pertinentem, ad tempora sua refert.[235] Verum quid necesse est anxie approbare quod utriusque partis theologi æque fatentur ?

Quod ergo Verensfelsius inde concludit, versatilem meam ac veluti pendulam esse sententiam, aut ex ea suis quoque de Antichristo romano conjecturis aliquid auxilii comparatum : est profecto falsissimum, cum nulla afferat ex Joanne indicia quibus aut Ecclesia romana, aut quævis Ecclesia christiana, aut pontifex romanus, aut nova idololatria, novique quos fingit martyres, vel leviter et umbratice designentur ; imo contraria omnia, nec inter se connexa, vanasqtfe allegorias, et ad arbitrium fictas.

Nobis autem ea præsto sunt ex rerum eventibus, quæ Joannis vaticiniis suam veritatem asserant ; neque ea fuere per allegorias [234] involuta, sed ad litteram expressa. Omnino enim Euphrates ad litteram Euphrates est ; reges Orientis effusi ; ipsi expressissime reges Orientis qui, tot ingentes romanos exercitus, una cum duobus Augustis Valeriano et Juliano ceciderunt ; quo ictu contremuisse romanum imperium, atque excitos Barbaros qui Roma et Italia et sede imperii potirentur.

Huc accedunt tot circumstantiae ordine recensito, ac decem illi reges propriis characteribus et coloribus designati : quæ quidem perspicue ostendunt interpretationem nostram de excisa Roma romanoque imperio, et ex Joannis verbis esse contextam, et omnibus historiis notam, et ipso exitu comprobatam : quod erat demonstrandum.

COROLLARIUM.

De tribus Joannis : quibus demonstratur una et continua rerum series, a capitis iv initio, usque ad capitis xix finem.

Ex hoc corollario universi vaticinii ratio pendet ; nostraque firmantur, et omnes protestantium conjecturæ evanescunt : quod nos ita conficimus.

Illa tria et inter se implicita connexaque sunt, et omnia Joannis vaticinia complectuntur usque ad xix capitis finem. Clarum non conjecturis ac ratiociniis, sed ex ipso Apostoli textu.

Igitur ad sigillum septimum septem tubae prodeunt (cap. viii, 1, 2), et ad quartam tubam, « Audivi vocem, inquit, tanquam aquilæ volantis per medium cœli, dicentis voce magna : Væ, væ, væ, habitantibus in terra, de cæteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.[236] » Igitur hæc consequuntur post aperta sigilla omnia, et quartam tubam insonantem, implicitæ-que sunt tres postremæ tubæ post tria vœ, designatque Apostolus ordinem rerum ac temporum, ac lectorem progressu quodam semper a tristibus ad tristiora propellit. Quare interpreta-turoprophetiam diligenter cujuscumque tempora observanda sunt.

Pergit porro Ioannes : et cap. ix, 12. « Væ unum abiit, ecce veniunt duo væ post hæc, » Vides ut servent ordinem suum, et alterum alterius, nullo intermisso spatio, premit vestigia.

Nunc ad secundum præcedat lectio : ad cap. xi, 14, invenimus istud : « Væ secundum abiit, et ecce væ tertium veniet cito. »

Quod autem cito venturum erat, revera legimus, impulsa Babylone in ruinam, inter ista lamentatam, atrocis excidii : « Væ, væ, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis. » Iterum atque iterum dirum clangorem ingeminat : « Væ, væ, civitas illa magna quæ amicta erat purpura et bysso. » Ac ne obsurdescant aures, tertio horrenda voce plangit : « Væ, væ, civitas illa magna,[237] » quo clamore desit, neque amplius de ullfi est mentio, nec differtur ulterius quod cito imminebat ; suntque illa tria conclusa et absoluta casu irrevocabili impiæ civitatis.

Quæ cum ita sint, liquet 1° omnes et singulas hujus praedictione partes a capite iv ad xix finem, inter se colligatas, sive aliquando obscurius, sive explicatius traditas et inculcatas, in uno Babylonis excidio terminari.

2° Cum ergo a nobis sit, ex ipso Apostoli textu, demonstratum excidium a Joanne prædictum, in Romæ veteris excidio collocatum ; simul constat totum illud vaticinium a tredecim eoque amplius sæculis impletum fuisse.

3° Fine completo, cætera quæ antecedunt et præparant, id est, totam prophetiam completam esse necesse est. ; 4° Protestantes autem fine dilato et adhuc incognito, de antecedentibus æque fluctuant ; et ea respuentes quæ de excisa vetere Roma jam impleta vidimus, in absurda omnia deducuntur ; nec pudet post exhausta sexdecim eoque amplius sæcula, illius tertii, cui præ cæteris adscriptum est cito esse venturum,[238] nullum hactenus, vel tenuissimum apparere initium, stante adhuc illa Roma, cujus excidium illo comprehendi certum.

5° Nos ergo faventem habemus eventum interpretem, quo nullus est clarior : unde certos ubique et fixos rerum et personarum characteres afferimus.

6° At protestantes talem quoque quærunt interpretem ; [236] Bullingerus : « Vix explicari potest (vaticinium) nisi rebus impletis.[239] » Ipse Verensfelsius : « Nemo dubitat, inquit, quin in istis tenebris optimæ quæque conjecturæ ex eventu fiant,[240] » Nec dissentiunt cæteri protestantes. Sed eo præsidio destituti, nihil nisi aera verberant, allegorias, umbrasque sectati, ac fluxas velut in nubibus imagines.

7° Caeteros quoque interpretes, Grotium quoque, nihil de tali rerum serie cogitantes, nec tria illa tribus ultimis tubis implicita pensitantes, omisso filo quod ipse Joannes in manum tradidit, multum ab ejus scopo aberrare necesse est. Nos ergo, arrepto eo,, in arcana ingressos, optimam viam, Deo adjuvante, inisse confidimus : quod sequens demonstratio facile confirmabit.

TERTIA DEMONSTRATIO.

Quod nostra interpretatio apta sit et congrua textui rebusque gestis, atque ab auctoris objectionibus undecumque tuta.

ARTICULUS PRIMUS.

De tempore scriptæ Apocalypseos.

Hic diligenter observandum tempus hujus divinæ scriptionis, ne cum viro doctissimo Ilugone Grotio præscientias Joanni imputemus ; quæ cum scribere aggressus est, peracta jam erant ; quale erat bellum judaicum sub Tito, et ab eo eversa Ierosolyma. Res autem obscura non erit legenti Irenæum lib. V, jam a nobis citatum.[241] Scribit autem Irenæus : « Neque enim dudum, sed nostra pene memoria sub exitum imperii Domitiani visa est revelatio.[242] »

Hæc recentissima hominum memoria scripsit, is cui res Joannis apprime notæ, auditori Polycarpi, qui Joannem audiverat. Produximus eamdem in rem Clementem Alexandrinum ac Tertullianum scriptores antiquissimos, eosque secutum Eusebiam, ac postea Hieronymum et alios quoscumque, sive antiquos, sive recentiores rerum chronologicarum auctores : ut profecto ea de re dubitare sit nefas.

Hæc igitur certissima et exploratissima temporum ratio, ut Joannes sub finem Donatiani Apocalypsim ediderit ; ac post quatuor fere annos, peracto sub Nerva imperatore biennio, in ipsis Trajani initiis, secundo scilicet anno obierit, per hæc quoque tempora scripto Evangelio, ut omnibus notum est.

Quod autem Grotius unus unum sequatur Epiphanium, quarto demum labente sæculo, certissimis ab ipso initio scriptoribus repugnantem, atque assignantem Apocalypsim Claudii imperatoris temporibus, id causæ qudd idem Grotius, cum multa in principiis hujus vaticinii legeret procul omni dubio ad Judæos spectantia, latissimum sibi campum aperire voluit, et bellum Iudaicum sub Tito, res inter prædictas comprehendit, nulla necessitate factum ; cum res gestæ adversus Judæos, paulo post Joannis exitum a Trajano et Adriano, clarissimi vaticinii fidem exolvant : quod et nos diximus, et doctus Verensfelsius tacendo consensit.

ARTICULUS II.

Summa interpretationis nostræ, sive hoc ipsum vaticinium Joannis generatim cum rebus gestis compositum.

Nihil igitur necesse est hæc a nobis firmari probationibus, de quibus nemo nobis litem movet ; sed ea levi manu tantum attin-genda nobis, ut pertexta rerum serie nostra interpretatio fiat illustrior.

Ac primum scopus vaticiniorum Joannis is est, ut ostendat Christi regnum et victorias, afflictæ Ecclesiæ solatio et præsidio futuras, subactis inimicis, sicut scriptum est : « Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.[243] »

Præcipuus autem inimicus est ille serpens antiquus, de quo ipse Dominus : « Inimicus homo hoc fecit.[244] » Et iterum : « Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur [238] foras.[245] » Ille autem duos nascenti Ecclesiæ concitavit inimicos, Judæos et gentiles, quorum Joannes fata præcinit.

Hæc prima praedictio est in duas secta partes : de Judæis agit a capite iv, de gentibus a ix, versu 15, ac deinceps usque ad decimi noni finem. Capite vero xx, victus Satanas iterum majore impetu exurgit : et iterum debellatur : quibus prædictionibus videmus persecutorem Satanam in se et in suis devictum, ligatum, ad breve tempus solutum, ultimo et horrendo judicio carcere æterno conclusum : a quo mors novissima inimica destruetur.[246]

ARTICULUS III

De Judæis vindiciæ Dei ad cap. iv-ix.

Persecutio gentium nota est, Judæorum occultior per calumnias, quibus Romanos tunc rerum pollentes ac reges concitabant. Sic enim jam inde ab initio Christum, et deinde Paulum Romanis, Jacobum fratrem Domini, imo et Petrum Herodi tradiderunt.[247] Neque excisiaTito, mitiores fuerunt : testis ipse Joannes post illud excidium, scribens ad Angelum Smyrnæ : « Blasphemaris ab iis qui se dicunt Judæos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.[248] » Vides ergo calumnias Judæorum impulsore Satana : quod etiam Polycarpo Smyrnensi episcopo contigisse hujus martyrii acta a nobis commemorata testantur.[249]

Cum ergo Judæi a proposito persequendi christianos non desisterent, idem Joannes vidit insecutam ultionem : « Ecce, inquit, faciam illos qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, ut veniant et adorent ante pedes tuos,[250] victi scilicet et prostrati Romanorum armis : quod capite iv, ac deinceps copiosius exequetur.

Mitto autem in iis capitibus ea quæ nihil habent difficultatis : nempe judicii apparatum (cap. iv.) ab Agno resignatum librum quo divina decreta conscripta sunt (cap. v.), tum (cap. vi, 1, 2.) ad quatuor prima sigilla, Christum equo albo vectum triumpha-toris instar, arcu instructum, sequentibus satellitibus bello, fame et peste, tribus scilicet flagellis quocumque voluerit immittendis [239] (vers. 4, 5, 7). His ergo præmissis, qud hæc flagella pertineant Joannes demonstrabit.

Ad quintum sane sigillum audiuntur animæ sanctorum postulantem vindictam sanguinis sui, et dilata vindicta, « donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi (vers. 9, 10, 41). Illos autem fratres expectandos, ipsos esse ex Judæis electos mox luce erit clarius ; et quia ad modicum dilata res, ad sextum sigillum incipit se vindicta commovere, contremiscitque orbis universus (vers. 12 ad finem usque capitis). Cohibentur tamen Angeli nocituri terræ et mari « Quoadusque signemus, inquit, servos Dei nostri in frontibus eorum (cap. vii, 3). » En illi expectandi « ad modicum tempus, » et brevi adjungendi beatis animabus quæ sui sanguinis vindictam postulabant, piorum circiter quindecim episcoporum opera, qui ex Judæis orti magnam suorum civium multitudinem Christo conci-liaverant. Cur vero ad duodecies duodena millia redigantur, jam exposuimus : de Dan autem omisso, nescire me fateor. Nec interim me latet suspicatos quosdam ideo praetermissum, quod ex ea tribu Antichristus oriturus esset ; mihi ea res pro sui magnitudine parum comperta est, nec est quod amplius inquiramus, cum sufficiat nobis, non jam hic suspendi animos ad expectationem divini judicii, sed palam et sine ænigmate revelatum, hos in frontibus signandos, « ex omni tribu filiorum Israel » assumendos (vers. 4), ac deinde clara voce distincte ac sigillatim citatas duodecim tribus, quo res magis, magisque animis atque oculis inculcetur (vers. 5 et seq.).

Jam hinc exurgit argumentum. Quorum gratia et expectatione vindicta suspenditur, ii sunt ex ea gente cui intentabantur minæ, recte et ordine, ne dissipentur et dispergantur gentes, antea-quam electi ex illis educendi colligantur. Atqui ii quorum gratia et expectatione vindicta suspenditur, erant ex Judæis : expressis-simis verbis apud Joannem, ut vidimus. Ergo ea gens cui ultionis intentabantur minæ, erat ipsa judaica et ex duodecim tribubus Israel. Rursus alio modo : Ii qui expectandi, qui adjungendi, qui deinde signandi erant, sunt Israelitae : ergo etiam qui vindictam postulabant, qui fratres expectare jubebantur, erant ex [240] Judæis, totumque istud Judæos spectabat. Tertio consequenter ad ante dicta vers. 9, legimus : « Post hæc vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus, et populis et linguis... et palmæ in manibus eorum, » ut  victores decet. Vides sane venientes ex tribubus Israel, distingui ab iis qui ab universis orbis tribubus orientur, quippe numerabiles ab innumerabilibus, et unius gentis homines a toto humano genere. Revera enim ac per eadem tempora sub Trajano et Adriano gravis commota est persecutio adversus christianos e gentilitate conversos ; hic autem, ex eo quod illi ex omnibus gentibus, memorantur tantum ut aggregati Judæis : ut competit gentibus insertis in bonam olivam Judæorum.[251] Omnia ergo congruunt : et postquam semel constitit ultionem hic notatam assignandam Judæis, profecto constabit, quæ iis colligata sunt eodem pertinere quippe montem illum ardentem, stellam illam decidentem et alia, (cap, viii), forte etiam suo modo capitis noni locustas. Quod etiam ex eo facile confirmatur, quod per illa capita a quarto ad medium nonum, nemo propter idola pœnæ dicatur addictus : sed id reservatur ejusdem capitis ix versu 20, post plagas ab Euphrate et ab exercitibus Orientis in Romanos persecutores, inque Valerianum imperatorem immissas, ut statim declarabitur ad ejusdem ix capitis versus 14 et 20, quod claro argumento est, antecedentia vaticinia, a quarto ad octavi finem, non ad alicujus idolis addictæ gentis, sed Iudæorum excidium destinari.

ARTICULUS IV.

De capite via, id est de tubis prima, secunda, tertii et quarta, etc. ; de monte ; de stella magna cadente, ac de cæteris ejusdem capitis visionibus.

Jam ergo collectis ex Judæorum gente qui superaverant notati ac præordinati in vitam æternam, nihil obstabat quominus gens perfida ultioni permissa per totum orbem dissiparetur, magna suorum strage. Itaque laxantur (viii, 7) qui cohibiti erant (vii, 4 ), ventorum spiritus : simul admittuntur ad altare, quod est Christus, orationes sanctorum, sive sub altari clamantium [241] (vi, 10), sive etiam eorum qui de terra pias voces adjungebant (viii, 1, 2, 3, etc,) ; ac statim tubæ divinorum judiciorum, ac vindictæ mundi ultrices dirum increpuere, cœpitque exoriri ad primum clangorem per aera horrenda tempestas : quo turbine, stylo prophetico magnas mutationes rerum, et cruenta bella portendere solent, atque more suo generatim Ioannes nuntiat (ibid. 7), mox ad particularia deventurus. « Mons magnus, » magna potentia ; quo sensu Babylon ; « mons magnus ac pestifer, » pestem ac perniciem inferens gentibus (Zachar., iv, 7 ; Jerem., li, 25), ipsam quoque Christi potentiam ex parvulo lapide in montem magnum crevisse memoratur. « Magnus » ergo « mons ardens » magna potentia spirans iras in Judæos toties rebellantes : « immissus in mare, » in turbam tumultuantem, et apparuit jmare multo mis-tum sanguine et oppletum cadaveribus : ac turbine correpte naves in profundum mersæ (vers. 8, 9, 10). Ergo sexcenta fere millia Iudæorum caesi, præter eos quos fames ac flamma hauserat distractosque vili pretio captivos innumerabiles.[252]

Hæc victoria tanti Romanis constitit, ut ipse Adrianus, datis ea de re ad senatum litteris laureatis consuetam'salutem non præfixerit[253] quo significabat luctuosam quoque Romanis fuisse victoriam, ut indicarat Ioannes nomine magni montis igniti immissi in mare, et ex illo undarum flammarumque conflictu repercussi.

Exinde aperitur ipsa mali causa, ad tertianrjtubam, « magna stella cadente de cœlo (vers. 10,11), » nec poteratJaptius designari Cochebas seu Barcochebas, quo duce et impulsore Judæi rebellaverat ; nam Cochebas ipso nomine stella dicitur, ut propheta eum nou modo indicasse, sed ipso velut nomine appellasse videatur : tum ipse se jactabat e cœlo descendere, ut astrum salutem suæ genti allaturum, adhibito illo oraculo : « Orietur stella ex Jacob[254] ; » quod de se dictum asserebat.[255] At Joannes ostendit futurum non astrum benignum affulgens e cœlo, sed sidus infaustum. Solent sane doctores stellarum nomine designari.[256] Doctores verd falsi et erratici, stellæ quidem sed cadentes, et teste sancto [242] Juda, « sidera errantia.[257] » Subdit Joannes, « nomen stellæ » illius cadentis « Absynthium, (11) » ex effectu scilicet, quo sensu Scripturæ sexcenta nomina produnt : eo quod Judæi falsi Messiæ Barcochebæ opera mersi sint doloribus et probris, æternum depulsi ab Jerosolymæ reliquiis, ac data tantum licentia plorandi quotannis super cineres urbis : nec relicto ipsi nomine, cum eam Ælius Adrianus Æliam appellaverit.[258]

Hujus autem luctus memoria extat apud Judæos in tractatu Juchabin : florentibus ibidem christianis quos et Cochebas frustra ad rebellionis consortium invitatos, et in fide romani imperii pro more permanentes graviter persecutus ; quo et christianis supplicavit (Apoc., iii), et implevit numerum prædestinatorum quem sancti martyres expectare jubebantur (Ibid., vi, 10).

Sic ad amussim congruunt omnia. Nec mirum quod Joannes hæc « cito ventura » significaverit (cap. i, 3). Rursus autem jubentur animæ martyrum « requiescere ad modicum tempus (vi, 11) : » cum bellum adversus Judæos incœptum sit anno decimo nono et ultimo Trajani, ab exitu vero Joannis vix decimo quinto, neque ita multo post, Adriano imperatore, confectum.

Quod autem ad « tubam quartam, tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum obscurata » memoretur (viii, 12), facile retulimus ad Deuterosis Judœorum per eadem tempora introductas, et ad prophetarum oracula, auctore Akyba doctissimo Rabbinorum adversus Christum in Akybæ gratiam detorta : quæ causa extitit caecitatis Judæis et gentibus, obscuratis quantum poterat Scripturis de Christo, de Ecclesia, de Apostolorum prædicatione, ac tertia veluti lucis parte detracta : quanquam plus satis-supererat ad convincendos infidelium animos.

Hæc igitur ex commentariis nostris delibare placuit ad per-texendam, ut diximus, rerum et interpretationum seriem : quæ jam probatione non indigent, cum et ea confecta sit, et ipse Verensfelsius nihil obstrepat. De tribus ad calcem capitis vni, appositis jam diximus,[259] et ea tantum animis infigi volumus. [243]

ARTICULUS V.

De cap, ix, ad vers. 13, ac de secunda stella, locustis, et primo finito.

Expeditis rebus judaicis, Joannes transiturus erat ad Gentilium ultionem : sed aliqua mora injecta est propter hæreticos, tantam plagam orbis, e christianis quidem ortos, sed Judæis afflues, qui per eadem fere tempora extiterunt : dixi Judæis affines, ac post judaicam gentem haud immeritd collocatos, quod Judæorum more, crederent Christum purum hominem, nec Deum, nec ante Mariam fuisse. Itaque post tria ad quartam tubam audita (cap. viii, vers. 13 et ultimo), ubi quinta tuba insonuit, « visa est » post Cochebam falsum doctorem Judæorum, « altera stella, » doctor alter et falsus magister judaicorum errorum sequentium, « de cœlo » ac velut de summa arce doctrinæ « cecidisse ; » atque has quidem reliquias fermenti judaici in Cerintho et Ebione Joannes exciderat, scripto sub vitæ finem Evangelio ; sed viderat clam duraturas sub Alogorum nomine (Epiph. hær. 52), ac postea clarius revicturas sub Victore papa, duce Theodoto Byzantino, viro docto eloquente et omnibus Græciæ artibus celebri, sed præsertim confessione nominis Christi, cujus gratia detrusus in carcerem, sociis ad martyria properantibus, ipse abnegato Christo, e tam nobili confessione velut e cœlo lapsus. Norunt omnes eos qui tum lapsi vocabantur. Sed ut etiam turpius laberetur, Christi divinitatem negavit ; ne in Deum, sed in hominem peccasse videretur.[260] Is igitur doctrina et confessione clarus ut stella cecidit ; « et data est ei clavis putei abyssi, et aperuit puteum, » dignam hæreseum sedem (ix, 1, 2). Neque enim uspiam apud prophetas inveneris alias calamitates, puta bella, pestem famemque ex inferni sedibus emersisse ; sed hæreses, sive animarum seductio, proprium inferorum ac Satanæ negotium ; unde ipse Joannes, nonnisi ex « abysso » et inferno « carcere » Satanam seductorem educit (cap. xx, 1, 3, 7). Ergo Theodotus, primus post Cerinthum a Joanne prostratum, ac velut ad inferos [244] dejectum, ipsum abyssum aperuit : in eo figurati, qui deinde opiniones de Deo et Christo Judæorum sectati, Praxeas, Noetus, Sabellius, Artemon, ac denique Paulus Samosatenus episcopus Antiochiæ, tunc tertiæ sedis, ubi etiam christianum nomen coeperat (Act., xi, 26), qui in gratiam Zenobiæ reginæ Palmyrensis judaicæ religioni faventis, Christum hominem purum prædicabat.[261] Atque hujus quidem discipuli, hymno dicto in magistrum, eum e cœlo descendisse jactabant : at veritas non e cœlo missum, sed e tautci sede velut e cœlo præcipitem datum ostendit.

Hæc igitur judaici erroris in Theodoto post Joannem renascentis labes omnes fere secutas hæreses peperit, ac maxime aria-nismum et nestorianismum, quas non hic expressas, sed in ipso fonte veluti designatas ac figuratas putamus.

Sequitur : « Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ, et obscuratus est sol et aer de fumo abyssi (cap. ix, 2) : » quæ sane portendunt orbi universo tetram caliginem, retardata per hæreses cursu Evangelii, quod est mundi lumen. Nam ab initio Celsus aliique christianæ religionis hostes, cum eidem religioni hæreticorum insanias imputabant, ac veris falsa miscebant ; tum etiam, quod erat exitiosissimum, christianismum a se discordem, nihil aliud esse credebant quam, ut cæteræ sectæ, inventum humanum in opiniones variabiles scissum : quam in rem attulimus[262] egregium Clementis Alexandrini locum in hæc fere verba : « Primum ergo adversus nos adducent, dicentes non oportere credere propter dissensionem hæresum : retardatur enim ac differtur veritas, dum alii alia constituunt dogmata.[263] » Sic permittente Deo extiterunt, qui adulteraret verbum Dei, ut operiretur Evangelium, in his qui pereunt ; in quibus Deus hujus sæculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi[264] ; quæ luctuosissima est ultio Dei adversus impios et immemores.

Mihi ergo cogitanti ecquid verisimile videretur, hanc pestem, quæ ad plagam immissæ a Deo cæcitatis tam clare pertineat, licet sæpius inter Ecclesiæ persecutores exortam, a Joanne [245] prætermissam, occurrit hic locus ; nam et locustarum genus ed ducit. Nec me latet a Joele propheta Assyriorum exercitus in locustis figuratos. Verum Joannes ab ipso initio hanc ideam seu formam locustarum procul amovet ab oculis ; ac ne suspicemur bella vul-garia, aut milites ferro armatos, locustas suas comparat scorpiis qui veneno noceant (vers. 3, 5). Nullum autem est animal viru-lentum quod subtilius ac fallacius in domos, ipsaque adeo cubilia irrepat, aut homines feriat occultius quam istud, sicut nulla est pestis animarum hæresi aut nocentior, aut familiarior atque occultior ; tum illud vel præcipuum, quod locustæ Joannis, in homines grassari jussae, non omnibus noceant, sed iis tantum « qui non habent nomen Dei, » fidemque salutarem pia professione velut inscriptam « in frontibus suis (vers. 4) : » et datum est illis, « ne occiderent eos, sed ut cruciarent mensibus quinque (vers. 5) ; » novum genus militum, quod non noceant bonis, sed tantum a vera fide alienis, neque cuiquam necem, sed occultos et novi generis cruciatus inferat : hæreses enim pectoribus infusas, consequuntur invidiæ, rixæ, contentiones, odia, quibus nihil est molestius aut tetrius (vers. 5, 6). Accedit ad cumulum, quod hæreticorum genus sit importunum, inquietum, pugnax, clanio-sum, tumultuosum, et mordax, cum nihil pensi habeant, nisi ut magnum fidei mysterium, detractis veris animi solatiis, ad verborum pugnas et ad minutissima quæque deducant. Jam illud singulare quod cum « habeant facies ut facies hominum (pugnarum), et velut leonum dentes (vers. 7, 8), » simul habeant capillos ut capillos mulierum (vers, 8), molles, effeminati, quod etiam nominatim de Paulo Samosateno ejusque discipulis proditum (Euseb.) ; seipsos amantes, sibique ipsis placentes, veræ disciplinæ dissolvendæ suasores, vanamque elegantiam et ornatus superfluos curiose sectantes. Cæterum in his hæc tantum boni species, quod parvum eis tempus assignetur, non annus, non saltem anni dimidia pars, sed « quinque menses (vers. 5, 10) » prodeunt, intereunt, rursus resurgunt brevi perituræ : successione nulla visibili ac certa, sed insectorum instar, velut ex luto et putredine ebullire videantur. Sic enim Cerinthus, Theodotus, Praxeas cum suis prodierunt, desultorium agmen, ac per sese [246] dissipandum : « nec enim ultra proficient, sed et insipientia eorum manifesta erit omnibus.[265] »

Cum tamen vagentur incertis velut sedibus, nec satis credant iis ducibus quorum præferunt nomina sicut scriptum est ; « Regem locusta non habet[266] ; » habent tamen occultum « regem, angelum abyssi, cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine Exterminans.[267] » « Quæ cum audimus non propterea bella vulgaria cogitemus : meminerimus autem exterminatorem illum non expedito ense, sed arte et seductione, « ab initio fuisse homicidam, » sicut dicit Dominus.[268]

Hæc et alia a nobis pridem exposita[269] profecto effecerunt, ut omnes fere interpretes, nec minus protestantes quam catholici nostri, passim hunc locum ad hæreticos facile traduxerint : cum et illud accedat, ut non frustra Joannes præter solitum, tot allegorias conjecerit in istud mali genus quod spirituale sit, nec nisi per allegorias exprimi possit.

His autem expositis sic concludit Joannes : et Væ unum (seu primum) abiit, et ecce veniunt duo væ post hæc (vers. 12). » Primum autem illud cum secundo collatum, ad Valeriani imperium nos deducet, ut statim patebit : cujus temporibus Judaicum errorem, in Paulo Samosatensi solemnissimo totius Ecclesiæ catholicæ judicio condemnatum esse constat, qui congruus finis rebus judaicis, et primo est appositus.

ARTICULUS VI.

De reliqua parte cap. ix, a vers. 13 ad finem, ac effusis Orientis exercitibus, deque initio mali illati Gentilibus et imperio romano, ad sextam tubam.

Hic non erit nobis diu laborandum, cum res clara sit ; nec Verensfelsius contradicat : « Et sextus Angelus tuba cecinit... et audivi vocem dicentem sexto Angelo : Solve quatuor Angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.[270] » Sæpe monuimus Euphratem esse vere Euphratem T a quo flumine romanum [247] cœpisse excidium ostendimus[271] ; nec vacat repetere quæ hic anno-tavimus : id unum diligenter meminisse nos oportet : a Partho-rum seu Persarum redivivorum exercitibus incœpisse labem imperii romani ex Valeriani clade, qua imperii ad Orientem conversae vires, Gothisque qui tunc primum apparuere, et reliquis occidentalium partium invasoribus, ac tandem eas excisuris, patefactus est aditus.

Hoc posito, nihil hic supererit difficultatis : cum Angeli, ad ultionem quidem romani imperii persequentis sanctos prompti, sed divinis decretis in horam, et diem, et mensem alligati (vers. 14), immensos orientalium regum exercitus effuderunt.

Orientalium autem exercituum characteres graphice Joannes exposuit ; primum ex immenso equitatu (vers. 16) et ex armorum genere et pugnandi modo, sagittis et ad frontem et post terga velut ex cauda equorum immissis (vers. 17, 18, 19). Quibus plagis non omnes quidem romanæ vires consumptae ; sed tamen tertia pars internecione deleta : et diserte adscriptum : a Cæteros homines qui non sunt occisi, non egisse pœnitentiam » a colendis daemoniis suis et simulacris aureis, argenteis, lapideis et ligneis (vers. 20). Ubi annotavimus tum primum idola commemorata fuisse ; ut nempe constaret, et ad ethnicos hanc primum spectare prophetiam, et hinc incipere ruinarum causas, quod Romani ab idolis colendis et inculcandis non resipuerint ; quod cum sit perspicuum, nec usquam impugnatum, nihil addimus, cum præsertim in illa visione fusius et diligentius exponenda cap, xvi Joannes sedisse videatur.

ARTICULUS VII.

Summa dictorum : nova prophetandi initia ad cap. x.

Duarum ultionum quas divina justitia deposcebat, prima expedita est : de Judæis sumptum supplicium : eorum sequaces hæretici transierunt, ac primum mundo intulerunt ; tanta hæc plaga fuit : nunc ad Gentiles novus ordo vaticiniorum exoritur, dicente Angelo ad Joannem : « Oportet te iterum prophetare [248] gentibus (vers. 11). » Neque tantum de casu imperii romani ejus-que causis et gradibus disserendum est ; tantique eventus prima radix aperienda, nempe effusæ Orieutis vires. Quanquam enim hac de re aliquid delibatum est, nec sine injecta quadam idolorum mentione, quod tum primum occurrit (cap. x, 14, 20) : nunc tamen et eadem fusius explicanda, et alia promenda de gentibus quæ hactenus intacta sunt. Hic ergo novus ordo rerum ac vaticiniorum incipit illustribus initiis, apparente Angelo forti cum septem tonitruus, et »libello o non jam « signato » ut antea (cap, v, vi), sed « aperto n propter evidentiam et splendorem rerum di-cendarum, præ his quæ dictæ jam sunt. Itaque jurat Angelus magnificum illud et pulcherrimum jusjurandum : « Quia tempus non erit amplius : sed in diebus vocis septimi Angeli tuba canituri, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas (vers. 6, 7) ; » grande scilicet mysterium de Ecclesia victrice inter gentes, quo apud prophetas nihil est illustrius. Nec immerito novis veluti initiis prophetia inducitur, et ad Joannem dicitur : « Oportet te iterum prophetare gentibus, et linguis, et populis et regibus multis (vers. 11), » tanquam diceret : Hactenus Judæis tantum sua fata nuntiasti : nunc vero novo ordine prophetare te oportet omnibus gentibus, totiusque imperii romani pandenda judicia : atque hæc delibasti (ix, 14) ; nunc autem et jam dicta inculcanda sunt, et reliqua omnia plenius exequenda, canendumque est t< de multis regibus, » sive persecutoribus (cap, xv, 14 ; xvii, 9), sive persecutionis ultoribus (Ibid. 16). Hæc autem incipiunt a cap. xi, quo etiam loco vel maxime docti Verensfelsii objecta insurgunt.

ARTICULUS VIII.

De Diocletiani persecutione ad caput xi, ac primum de Verensfelsii præjudiciis.

Agit contra nos vir doctissimus, primo præjudiciis, deinde rebus gestis.

Præjudicia hæc sunt : Primum, parum dignum videri majestate revelationis hujus, ut eam adstringamus ad Diocletiani aut [249] Juliani Apostatae tempora : « Tanquam unica Diocletiani rabies, aut illa paucorum dierum Juliani molimina, in tanta maximarum rerum multitudine sola commemorari mererentur.[272] » Quo loco sic agit nobiscum tanquam Trajani, et aliorum diras persecutiones omittamus.[273]

2° Extenuandam aggreditur Diocletiani persecutionem, tanquam nulla sit ratio cur ipsa præ cæteris seligatur ut præcipuum futurum divinissimi vaticinii argumentum.[274]

3° Alia esse eventa quæ res Ecclesiæ magis spectent, quam ultio de Judæis et Gentibus.

« 4° Esse quod doceat, necessarii Apocalypsim ad omnia Novi Testamenti tempora protendendam, quoniam scilicet ultimum judicium ac piorum exinde felicitas, impiorumque exitium prolixe in fine libri describitur.[275] » Quæ partim flctitia, partim etiam vana sunt.

Nam quod ad Diocletianum attinet, res ficta est, nos uni persecutioni ab eo motæ fuisse intentos. Nam et generaliorem bestiam intelleximus Romam in decem illis notis persecutionibus (ad cap. xiii, vers. 1) ; et de Valeriano æque multa diximus (ad cap. ix et xvi) ; nec data occasione Trajani cruentam persecutionem omisimus ad cap. ix.

Quod autem eamdem bestiam in Diocletiani persecutione a Joanne vel maxime considerari diximus, hæ causæ extitere : primum quod ea persecutio omnium acerbissima et maxime diuturna fuerit per decem annorum spatium. Hæc igitur prima causa est cur illa persecutio diligentius observanda fuisse videatur.

Altera causa eaque præcipua : quod fuerit ultima, quam quippe consequitur non modd pax Ecclesiæ, sed etiam ejus clara victoria, persecutoribus manifesto supplicio addictis, cruce triumphali erecta in medio urbis, et Constantini laureis Christo subditis : quo nihil mirabilius, nihil Ecclesiæ lætius, aut Christo gloriosius, aut a prophetis praedici, aut ab omnibus hominibus videri potuit.

Quare quod Verensfelsius hæc omnia, non ita multum ad res Ecclesiæ facere ubique significat, ipse viderit : nec profectd dixisset alia evenisse memoratu digniora, quam tam clara de Christi [250] hostibus judicia, præsertim cum Ecclesiæ claritudine, ac gentium conversione conjuncta. Profecto dolemus obsurduisse ad has voces : « Factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus[276] : » et rursus de Babylone magna : « Peccata ejus pervenerunt ad cœlos...[277] exulta super eam, cœlum, quia judicavit Dominus judicium vestrum de illa...[278] quia vera et justa sunt judicia ejus[279] : » ut nihil profecto sit utilius aut suavius, quam ad divina judicia pavere, lætari cum tremore, atque ad hanc regulam mores componere.

Quod ergo subdit Vereri sfelsius quarto loco, scilicet « Apocalypsim ad omnia Novi Testamenti tempore protendendam : » id quo consilio, quo ordine, modoque sit factum, non est hic dicendi locus : videmus interim ea quæ diximus vere protendi ad omnem ætatem exemplo omnium longe illustrissimo, eoque cum solatiis et suavissima utique instructione conjuncta. Nisi forte existimamus esse utilius aut pulchrius de romana Ecclesia quidquid cohibuerit comminisci, et ubique videre papam, nullo licet charactere singulari insignitum.

Hæc ad præjudicia Verensfelsii. De rebus vero gestis quæ ad Diocletiani persecutionem nos vel maxime ducant, suis locis dicemus singillatim. Hos interim praemittimus hujus persecutionis obvios characteres data occasione rccensendos : quod exorta sit ab eversis Ecclesiis ; quod sæpe interrupta rursus recruduerit : quod sub septem Augustis per alia insignia et tempora denotatis : quod in ea Christi regnum cœperit, et alia ejusmodi tam clara, ut a nemine obscurari potuisse confidam.

ARTICULUS IX.

Sequuntur sex visiones de ultione gentium : prima visio : initium persecutionis Diocletiani ab eversis Ecclesiis ; ad primos versus cap. xi.

Audiamus Lactantium qui hæc intime novit, nutritus in palatio et admotus juventuti Crispi Cæsaris Constantini Magni filii ; a Postea quam judicatum est inimicos deorum et hostes religionum tollendos esse, missumque auspicem ad Apollinem [251] Milesium, nihil nisi tristia de christianis renuntiaturum ; inquiritur peragendae rei dies aptus et felix, ac potissimum Terminalia deliguntur, quæ sunt ad septimnm Calendas Martias, ut quasi terminus imponeretur huic religioni. Ille dies primus lethi, pri-musque malorum causa fuit quæ et ipsis et orbi terrarum acciderunt. Qui dies cum illuxisset agentibus consulatum senibus ambobus (Diocletiano et Maximiano) octavum et septimum, repente adhuc dubia luce, ad Ecclesiam profectus, cum ducibus et tribunis et rationalibus venit, et revulsis foribus simulacrum Dei quæritur (quod profecto nullum erat), Scripturæ repertæ incenduntur, datur omnibus præda ; rapitur, trepidatur, discurritur ; ipsi vero (principes) in speculis (in alto enim constituta Ecclesia ex palatio videbatur) diu inter se concertabant utrum ignem potius supponi oporteret. Vicit sententia Diocletiani, cavens ne magno incendio facto pars aliqua civitatis arderet. Nam multæ et magnæ domus ab omni parte cingebant. Veniebant ergo Præto-riani acie structa, cum securibus et aliis ferramentis, et immissi undique tandem illud editissimum paucis horis solo adæquarunt.[280] »

Hæc gesta Nicomediæ quam Diocletianus incolebat : hoc, eversae ecclesiæ velut signo dato, designatum persecutionis exordium. Hic finis praestitutus edicto, restitutis locis, in quibus christiani in unum convenirent.[281] Lactantius addit : « Sic ab eversa Ecclesia ad restitutam fuerunt anni decem, menses plus minusve quatuor. Is hujus persecutionis character est positus, quem diligenter observari volumus : simul animadverti duplex persecutionis propositum, nempe ut ecclesias ubique diruerint, et in ipsis Ter-minalibus, quasi faventibus diis ac fatis, terminum christianæ religioni imponerent : adversus hæc duo Joannis prophetia vigilat.

Ac de Ecclesia quidem eversa sic incipit : « Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo : atrium autem quod est foris templum ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus.[282] » Tanquam diceret : Quidquid est exterius gentibus [252] traditur : templa exteriora, instar sunt atrii : est autem verum templum Dei gentibus inaccessum : nempe electorum mentes, quod nec expilari, nec profanari possit. Abeat ergo quocumque Deus permiserit, illa domus orationis tam edita, tamque sublimibus civitas erecta ædificiis ; stat Deo templum suum integrum, cui nulla pars, nec mensura detrahatur. Hoc primum ne turbarentur ereptis et eversis ecclesiis materialibus : imo « calcabitur sancta civitas,[283] » eo more quo Ierosolyma quondam sub Antiocho Illustri. Calcabitur autem prostratis corporibus, animo interim erecto, et invicta fide. Quod autem per Terminum deum suum sperarent fore ut christianæ religioni terminum imponerent ; addit Joannes testes Domini semper prophetat uros, ac licet insepulti ac prostrati jacerent, resurrecturos tamen, ad eum plane modum quo apud Ezechielem, xxxvii : « Ossa arida et exsiccata ; » attritam consumptamque plebem, rursus intromisso spiritu incolumem et validam designabant Sic portendit Joannes resurrecturos testes, christianamque religionem, quam ejus inimici pro mortua reliquerant, evocandam ad cœlum et ad culmen gloriæ conscensuram. Audiverunt enim testes hanc « vocem de cœlo dicentem eis : Ascendite huc : et ascenderunt in cœlum in nube,[284] » ipsa fide vecti ; sive sicut Deus « ascendit nubem levem,[285] » et le-vatam in currum Ecclesiam eduxit ad astra secum, regnoque et gloria induit ; « et viderunt illos (attoniti et stupefacti) inimici eorum, » qui extinctos et velut indecore jacentes aspexerant. Quæ omnia in media ista persecutione Diocletiani contigeruntr victo Maxentio confiso idolis et impuris sacrificiis, Constantino, non sibi, sed Christo et christianis victore. Hæc summa est.

Jam ad singulos versus : « Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus » (vers. 2) ; hoc est dimidio anno supra triennium ; quod jam omnes ex antedictis intelligunt ex Antiochi persecutione repetitum ; ut res Ecclesiæ eo statu essent, quo per illud triennium cum dimidio anno sub Antiocho res judaicæ fuerant, quæ horum typus essent, ut vidimus.

Sequitur : « Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus, mille sexaginta » (vers. 3) ; quod est alia phrasi illud ipsum [253] triennium cum dimidio anno ; ut nempe intelligamus nulla vi tormentorum occlusum iri ora prophetarum, eosque omnino tanto tempore prophetaturos, hoc est, Evangelium praedicaturos, quanto persecutores saevierint, nusquam intermisso prædicandi studio.

Quod autem duos testes appellat, haud magis astringit ad certum numerum, quam illi menses aut dies : sed intelligendum est testes sive martyres, quantocumque numero futuri sint (sunt autem innumerabiles, ut vidimus), tales omnino futuros, quales hi de quibus Joannes post Zachariam dicit : « Isti sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ (hic vers. 4 ; Zachar., iv, 1, 14). » Sic autem designabat Jesum Alium Iosedec summum sacerdotem et Zorobabelem solatio plebi afflictæ missum : ut nempe docerentur afflicti fideles, non se suis solatiis carituros, quæ Jesu pontificis et Zorobabelis opera populo relicta sint.

Cum autem et Jesus pontifex et Zorobabel, et clerum et populum repræsentent, haud incongrue Joannes reputabitur eapræsa-giisse martyria, sive testimonia simul et solatia, quæ afflictæ Ecclesiæ ex utroque, ordine pro ventura essent ; sive quis maluerit ea quæ ad hunc locum memoravimus.[286]

Subdit : Cum testes sive martyres « suum testimonium absolverint, » et ad perfectionem finemque perduxerint, « bestia quæ ascendit de abysso (quæ tunc primum nominatur, postea suis designantur notis) vincet illos » corpore non animo, « et occidet (Apoc., xi, 7) ; » post triduum cum dimidio die, fere ad instar Domini, resurrecturos.

Sane qudd plerique catholici huc Enochum et Eliam necessario invehendos putent : meminerint duos Joannis testes o a bestia quæ ascendit de mari occidendos (vers. 7), » hoc est, ab imperante et persecutrice Roma : vera Enochi et Eliæ caede reservata ad ultima mundi tempora, rursus soluto Satana, et sæviente Antichristo, quod ab his temporibus procul abest, mille annorum intervallo, quæcumque illa sint, in Apocalypsi interjecto (xx, 2, etc.).

Non ergo ad litteram hæc Enocho et Eliæ aptari possunt : figurate eisdem convenire posse, et hic intermicare quædam quæ huc [254] referri possint, et nos jam diximus, et ad cap* xx luculentius as-serernus.

De duorum testium gestis (vers. 5, 6) ex antiquorum prophetarum memorio repetitis, nihil hic retractabimus, cum hæc a Verensfelsio intacta remanserint.

Idem Verensfelsius nihil obstat iis quibus persecutores de christianorum excidio sibi impensissime gratulatos esse probavimus. Neque est dubium quin facile principes hæc facta sibi persuaserint, quæ tanto studio procurarent. Nec mirum si per aliquod tempus, trium scilicet dierum cura dimidio, quo nullum est in Apocalypsi brevius, defecisse Ecclesia gentibus videretur : et statim postea ad summam gloriam provecta : ut mirarentur omnes tam facile revixisse eam, cujus inimici nil nisi reliquias et funera, ac velut insepulta cadavera cernere se putarent.

Unum est quod adhuc quæri a nobis potest ; cur Diocletiani persecutio decem annis vigens, æque ac cæteræ ad triennium suum redacta videatur. Verum abunde ostendimus, præfixis notis ad cap. xi, n. 4, 5, 6, persecutiones omnes, Deo id agente, in breve tempus coarctatas, nec licitum tyrannis sævire quantum vellent, Deo temperante iras, ut servi Dei respirare sinerentur, nec imbecillitas humana fatisceret : cujus rei testem Origenem adduximus (contra Celsum III). Ad omnes itaque persecutiones extendi Dominicum illud : Propter electos breviabuntur dies illi.[287] Qua regula Diocletiani quoque persecutio anno ejusdem principis xviii, Christi ccciii inchoata, præter illas quæ cap. xii recensentur, id etiam habuit ut in vicennalibus festis, anno persecutionis tertio, omnium suppliciorum relaxatio quædam fieret : imo etiam paulo post, ipsa per sese persecutio elanguit velut lassis carnificibus : deinde referbnit tanquam impetu quodam flamma resurgeret.

ARTICULUS X.

De reliqui parte cap. xi, deque secundo et tertio, ac de magnis motibus et laudibus.

Verensfelsius nos vehementissime reprehendit quod ad caput xi [255] terræ motus interpretati sumus de bellis civilibus : « Eo quod, inquit, nullum est tempus quo non inter Romanos intestina bella fuerint, nec ea tantum ad Diocletianum pertinent.[288] » Quæ vir historiarum peritus, repetita omnium sæculorum memoria probat. Credo enim cum Christum ad praesagia evertendæ Jeroso-lymæ trahentem audierit : Consurget gens contra gentem et regnum in regnum, et erunt fames et pestilentiæ[289] ; facile respondebit, hæc fuisse semper, Quod si responderit, vix fuisse tantos ; nos quoque reponemus per hæc tempora non fuisse tantos bellorum feralium motus, quanti erant, cum Galerius in Maxentium immensos ageret exercitus, et Maximianus Ilerculius recepto imperio, Maxentium filium, et Constantinum generum impugnaret : nec clariorem ullam fuisse victoriam, quam illam a Constantino Magno ad mœnia urbis de ipso Maxentio reportatam : nec diem unquam pulchriorem illuxisse christianis, quam illam in qua Constantinus victor fasces Christo subdidit, seque christianum esse professus est, ac persecutionibus finem imposuit. Non ergo simpliciter ex bellorum civilium motibus, quanquam ex iis quoque, sed ex conjunctis causis argumentum ducimus. Volumus enim assignari tempus aliud in quod hæc in unum confluant, tetra persecutio, insepultis plerumque martyrum cadaveribus, extinc-tus Ecclesiæ splendor inimicis visus, bellis civilibus quasi treme-factum et concussum imperium, pugna ingens, clara victoria, gloria Ecclesiæ velut ex morte resurgentis, conterriti hostes et ad Deum magna ex parte conversi, gratiæ per totum orbem actae ; regnum denique Deo nostro Christoque ejus attributiim, et jam duraturum in sæcula sæculorum. Amen.[290] Sinat ergo Verensfelsius, hic a nobis manifestam Christi et Ecclesiæ recognosci victoriam, nec differri laudes donec Papa intereat, quo duce Christus Deus in ipsa arce orbis est positus.

Hæc inter prospera Ecclesiæ, plagas imperii persecutoris agnoscimus : hoc decimam partem civitatis eversam bellis civilibus, « in his septem millia hominum cæsa, » ac perfectam ex ipso occisorum numero, Constantini victoriam (vers. 13) inter hæc « væ [256] secundum » abiisse a cap. si, ii inchoatum, et tertium statim inductum ad finem usque prophetiæ et romani excidii duraturam (vers. 14).

Et tamen, si Deo placet, vetabit Verensfelsius quominus hæc tam aperta, tam illustria, in Christi sub Constantino agniti et orbem convertentis gloriam conferamus : « et nostram ab ipsa serie penitus Apocalypsim refutari » jactabit, « eo quod homines non post martyrum constantiam, sed post atrocia illa bella et timuisse videantur, et Deum laudasse dicantur[291] : » quasi non liceat admirantibus martyrum fortitudinem, ex aliis quoque conjunctis causis laudes Deo dare ; meliusque videatur, hæc jactari in aera, quam certo cuidam eventui, tam singulari, tam certo, tam claro et admirando imputari.

Quid illud, iratæ sunt gentes in victricem Ecclesiam : et tempus iudicandi mortuos Judicio supremo in antecessum degustata, sive etiam adumbrato, et partem mercedis retribuendi, et exterminari eos qui corruperunt terram (vers. 18), et illud, apertum templum Dei omnibus gentibus undique accursuris, et arcam testamenti, hoc est, arcana cœlestia, et non, ut apud Hebræos soli pontifici, sed omnibus visam : et facta fulgura, grandinem et voces Dei terram, hoc est, imperium terrarum dominum commoventis : hæc si obscurari placet, si licet alia quærere illustriora tempora, quam Constantini Magni fuerunt, melioresque sunt variæ allegoriae, quam hæc historica et clara, nihil est quod ex prophetarum vaticiniis lucis aliquid expectemus.

ARTICULUS XI.

Secunda visio de ultione Gentilium : de muliere paritura et dracone rufo, deque persecutione per tres vices insurgentem cap. xii.

Inter singulares Diocletianicæ persecutionis characteres ac notas, nulla est insignior, quam quod per tres vices insurrexerit ac totidem vicibus compressa sit per principes in christianorum gratiam : unde spes certa affligeret brevi cessaturam. Res autem sic se habuit : anno Christi ccciii Diocletiano, Maximiano Herculio, [257] atque altero Maximiano, Galerio scilicet auctoribus, persecutio inchoata : anno cccxi qui erat persecutionis octavus, edicto Galerii et Constantini victoria siluit. Nec ita multd post, anno cccxii a Maximino imperatore tanquam ex novo initio instaurata, k Constantino et Licinio repressa est, Maximino in ordinem redacto, et edito edicto in christianorum gratiam. Tertio Licinius a Constantino disjunctus, ipse per se persecutionem movit, ac tertia Constantini victoria fractus, et pax christianorum stabili lege firmata.

Hæc igitur in Commentario nostro fusius executi sumus ; hæc a Joanne expressa, ac tres vices distincte notatas ostendimus : hæc Verensfelsius molestissime tulit, et omnem sacri vaticinii ordinem invertit[292]. Nam cum Ioannes bis diserte narret, mulierem illam, scilicet Ecclesiam, bis in desertum actam (vers. 4, et 6), et deinde (vers. 14), fugisse in desertum, ipse ne toties persecutio moveretur, primam illam fugam cum secunda confundit ; ea maxime causa, « quod utrobique mulier in desertum fugisse dicatur. » Quasi vero non potuerit id evenire bis ut, furente dracone, mulier compelleretur in desertum aut necesse fuerit bis a Joanne narrari quod semel tantum factum sit.

Nobis autem, ut nostra adstruamus, nulla alia re quam ipso Joannis vaticinio attente recensito opus est. Statuamus ergo ante omnia, hic ultimam persecutionem, scilicet diocletianicam a Joanne prædictam, tribus argumentis : primum, qudd mulier, Ecclesia scilicet, « cruciaretur, ut pareret masculum » puerum illum fortem qui « recturus erat gentes in virga ferrea,[293] » et mox sub Constantino principe regnaturus. Secundo, commisso prælio, draco dejectus in terram, et toto orbe inclamatum : « Nunc regnum Deo nostro et potestas Christi ejus (vers. 7, 10). » Tertio quod dejectus diabolus « haberet iram magnam, » et novos impetus ediderit, « sciens quod modicum tempus habet (vers. 12), » ad perdendam mulierem, id quod Ecclesiæ sub igni ferroque crescentis progressus facile suadebant. Ergo illi ad extremum deducta res erat, nec alia persecutio secutura-

Jam quod draconis furor, sive ipsa persecutio ter insurgere, ac ter frangeretur, hæc momenta conficiunt. Draco devoraturus [258] mulierem, et puerum mulieris fugientis in desertum (vers. 4, 6) : en persequentis primus impetus. Draco prælio victus et cantatum epinicium, « nunc regnum Dei et Christi (vers. 8, 9, 10) : » ea fractus et confusus : draco ira percitus et mulierem fugientem persecutus (13, 14) : en secundus conatus : sed mulier adjuta a terra quæ absorbeat persecutionum fluctus (16) : en iterum ces-r satio : denique draco rursus « iratus et facturus prælium cum reliquis de semine mulieris (17), » neque quidquam proficiens, sed secundum vulgatam antiquam lectionem, stans tantum super arenam : en tertia et extrema, et cassa molimina, et mulieris requies.

Ita sane prædictum : his eventa respondent. Septem Augustorum, qui grandi illa et ultima decennali persecutione vexaturi erant Ecclesiam, primus Diocletiano, cum aliis tum imperii consortibus insurgit ; « stetitque ante mulierem, quæ cruciabatur ut pareret (vers. 2, 4), » At enim, inquit Verensfelsius, stetisse coram illa, non etiam afflixisse dicitur : frustra, nam ipse parturientis cruciatus indicat Ecclesiam, inter ipsa martyria, fœcundo sanguine matrem factam. Tum illud ipsum, fugisse in solitudinem, nota persecutionis, allusumque admachabaica tempora : cum Mathathias ejusque filii, et comites, persequente Antiocho, in montes refugerunt, descenderuntque multi quærentes judicium et justitiam in desertum,[294] quo etiam pertinet illud ab iisdem temporibus repetitum, ut pascerent eam per mille ducentos sexaginta dies ; neque vero fugiebant, nisi ut se persecutioni subtraherent, cujus etiam gratia factum est prælium (vers. 6, 7). Quale autem prælium, nisi de hominum salute, inter angelos Michaelis et angelos Satanæ, quorum fidem illi quidem certabant fovere solatiis, hi tormentis et fallaciis frangere, sed inclinatis jam rebus et in christianam religionem versis ? Itaque dejectus draco, ac divinis honoribus, quos omni opere tentare satagebat, tanquam e cœli arce depulsus : Galerius persecutor atrocissimis, insanabili ulcere percussus, edicto edito pro christiana pace, morte Antiochi, tam foeda plaga, tam falsa et extorta pœnitentia, extinctus est, anno fere persecutionis octavo, Christi cccxi, nec ita multo post, hoc [259] est anno sequente, victo Maxentio, Roma Constantino, ac per eum Christo cessit ; secutæque sancti tripudii voces de regno Dei ac potestate Christi,præcipitato dracone inimico fratrum (vers. 10, 11, 12) : quæ est illa exultatio Ecclesiarum Christi per universum orbem, quam expressit Eusebius.[295]

Nec sic tamen draco & proposito destitit : sed se victum videns martyrum fortitudine et sanguine (vers, 11), ac facile auguratus, « quod modicum tempus habet, » exaggeravit iras (vers. 11, 13), et mulierem quæ data pace e latebris redierat, et solemnem cultum instauraverat, secunda vice aggressus est (vers. 13).

Observa discrimen. Non ergo hic Joannes de partu futuro aut de puero devorando quidquam ; jam enim a Deo in tuto erat positus (vers. 6) : sed de muliere sola. Ecce ergo Maximinus unus e septem illis a Diocletiano concitatis persecutoribus, Ecclesiam jam edito Constantino, seu christianismo jam forti et invicto, nobilem aggreditur. Ea rursus in cryptas suas specusque se abdidit, sicut dicit Joannes : « Datae sunt mulieri alæ duæ ut volaret in desertum in locum suum, » quippe jam sibi cognitum et frequentatum, « ubi aleretur per tempus et tempora, et dimidium temporis (vers. 14) ; » de quibus temporibus jam dicere nihil esset aliud quam actum agere.

Doctus Chetardæus erudito Commentario in Apocalypsim notat, revera in desertum persecutiones inter solitos refugere christianos ; quod quidem multis testimoniis diligenter exquisitis firmat : nec omittit illud præclarum epitaphium Alexandri martyris, in quod hæc inserta sunt : « Heu tempora infausta quibus nec inter speluncas sacrificare licet ! » Favent interpretationi Acta martyrum, quibus constat multos in desertis locis palabundos fuisse comprehensos ; ac diserte Paulus : Circuierunt in melotis, egentes ? angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et in cavernis terræ[296] ; ut profecta desertum etiam historice et proprie hic intelligatur.

Vides igitur persecutionem Maximini jussu ab initio resurgentem, sed statim comprimitur : Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tanquam flumen (vers. 15). Maximinus [260] imperator a serpente concitatus immisit irarum procellosos fluctus, persecutionem instauravit, hoc etiam voto Jovi edito : « Ut si victoriam cepisset, christianorum nomen extingueret funditusque deleret.[297] » Sed tum adjuvit terra mulierem,[298] hactenus de cœlo tutam : Constantinus et Licinius imperatores, sociatis armis, Maximini copias hausere, edicto proposito sanxere Ecclesiæ pacem : ipse semianimis sumpto veneno pœnas Ecclesiæ dedit,[299] edito quoque decreto in christianorum gratiam, cujus extat exemplar apud Eusebium.[300]

Nec sic draco requievit : oportebat enim ter tanquam a novo principio persecutionem exurgere : « Et iratus est draco (victus) in mulierem, et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus (vers. 17). » Tertio insurrexit disiunctus a Constantino Licinius : Constantinus tertium victor et jam solus Augustus, simul orbem romanum resque christianas firmi pace composuit.[301] Oportebat autem id quod nunquam evenerat, in eadem persecutione, distinctis vicibus, ter exurgere principes, ter compesci ; ut Ecclesia doceretur a Deo laxari et temperari frænos, neque evenire quidquam, nisi quod a manus ejus atque consilium fieri decernerent.[302] »

ARTICULUS XII.

Tertia visio circa ultionem Gentilium : historica ad cap. xiii, spectantia afferuntur, ac primum persecutio Diocletianica sub septem regibus bestiæ.

Expedita sunt visiones quibus duos characteres diocletianicæ persecutionis sanctus Apostolus indicabat : hoc est, regnum Christi per terras in ipso persecutionis æstu : tum illa persecutio ter incitata, ter compressa. Sequitur tertius, isque maxime singularis et proprius ; quod ea persecutio sola ex omnibus, sub septem Augustis gesta sit : quod his sublatis extincta sit ; quæ erat plaga mortis idololatriæ inflicta : quod denique plaga illa curata sit ; ipsaque idololatria persecutrix sub Juliano Apostata non modo [261] vitam, sed etiam regnum resumpserit (ad vers. 1, 2, 3). Non hic somnia et allegorias, non pro septem regibus, septem regimina arbitratu nostro fingimus, quæ Joannis tempore fere jam effluxerant : nullo antea exemplo, eaque ad arbitrium conficta et distincta : non annorum millia quærimus, ac latissimum campum ad evolvenda nostra commenta aperimus. Res gestas narramus, easque certissimas, ac, ne evagetur animus, ipso persecutionis decennio comprehensas. Sed omissis pollicitationibus rem ipsam aggredimur, ac primum historica asserimus.

Res expedita facilis : Augusti sive imperatores, reges sunt, iique perfecti Eusebio, — præ Cæsaribus, quæ secunda potentia et Augustis proxima. Septem ergo Augustos vulgatissimos recensemus, sub quibus decennalis illa persecutio gesta memoretur. Primus Diocletianus ab ipso initio solus, adscivit cæteros in imperium ; huic accedunt Maximianus Herculius, Galerius Maximianus, Constantius Chlorus magni Constantini pater, Maxentius Maximiani Herculii filius, Maximinus, ac denique Licinius. His Verensfelsius vult addi Constantinum, demi Constantium mitem imprimis et in christianos benevolentissimum, nedum persecutorem : nam, inquit, Constantinus per ea tempora imperator est factus.[303] Certe : sed pridem ex Lactaritio respondimus : « Suscepto imperio Constantinum Augustum nihil egisse priusquam christianos cultui ac Deo suo redderet.[304] » Perpende verba : Nihil prius ; ac postei : « Hæc ejus prima sanctio. » Statim ergo seipse excepit ab eorum numero, quorum nomine persecutio agebatur : neque quidquam de eo legitur quo tantæ pietati derogaret. At Constantius Chlorus benignus licet, nihil simile. Neque considerandum qualis ille fuerit et qua morum clementia, sed quam personam in imperio romano gesserit. Omnes imperatores imperium ut commune et unum regebant ; cujusque nomen et titulus edictis omnibus præfigi solitus, nec tantum iis in partibus quibus ipsi præerant, sed etiam ubique terrarum. Neque longe conquirendæ probationes, quas ipse legum codex innumerabiles profert : ipsa persecutio communi nomine gerebatur ; ubique inveneris in martyrum Actis intentatam ipsis imperatorum jussionem, ac [262] colendos deos quos ipsi honorarent. Procopio martyri indictum, ut quatuor litaret imperatoribus, hoc est, Diocletiano, duobus Maximianis, et ipsi Constantio Chloro.[305] Nec solus is jussus, ut vellet Verensfelsius, sed in uno ostensum quid de cæteris fieret. Quin ipse Constantius, « ne discedere a majorum præceptis videretur, conventicula, id est, parietes dirui passus est.[306] » Ita Lactantius domesticus testis, facile praeferendus : quo signo singulari, et persecutio initiari, et cultus interdici solebat Excusat Verensfelsius quod id Cæsar fecerit : sed quod Cæsar fecit, non abrogavit Augustus : imo apud Lactantium jam legimus, primum fuisse Constantinum qui conventus cultumque reddiderit. Non ergo Constantius ; quanquam enim nihil aspere per se gerebat, erat sane aliquod quod consortibus imperii largiretur. Nulla ergo causa cur ab illo numero eximatur, imo necessaria causa, cur accenseatur.

Ludit Verensfelsius cum Constantium Chlorum, tantum non facit christianum ; cum omnind nemo dubitet primum omnium extitisse Constantinum ejus filium, qui nomen Christo dederit. Neque vero Constantium apotheosi donassent, aut in deorum suorum numerum retulissent, si a patriis sacris ulla ratione recessisset.[307] Quod autem objicit Constantinum quoque memorari quadrigis evectum ad cœlos[308] ; absonum si ut deum : rectum et pium, si ut Dei Christique servum et christianis sacris rite purgatum.

Omissis ergo his ludibriis, de cæteris nulla difficultas. Sane Maxentius infundis licet sacris supra omnem modum addictus, aliquandiu cunctatus et christianis parcere velle visus. Sed homo impurissimus et pudicitiae juxta ac fidei christianæ hostis, ne dum vero animo persecutionem temperaret, sanctum Marcellum papam in exilium egit Maximini quoque brevis dissimulatio in aperta odia erupit : nobisque omnind constat septem Augustorum numerus, quorum nomine persecutio exerceretur.

Nam quod attinet ad Severum, quem per eadem tempora auctore Galerio e Cæsare factum Augustum, et Maxentio oppositum, [263] a Lactantio significari putabamus,[309] ipse Verensfelsius haud fortassis immerito contradicit,[310] de Lactantio dubitat : laudat alios scriptores, laudat numismatain quibus idem Severus Caesaris tantum nomine insignitur : sed utcumque se res habet, si Augustus est factus adversus Maxentium Romæ agnitum et electum, vix confecto itinere exutus est : desertus a suis ac Maxentio proditus, et ipsam purpuram reddidit, quo facto nihil aliud impetravit nisi bonam mortem.[311] » Nulla ergo causa erat cur numeraretur inter eos qui in persecutione aliquid egisse memorentur ; nec mirum si Ioannes insignes et vulgatos characteres sectari solitus, omiserit non durabilem purpuram, et in ipsis statim miserabilis Augusti manibus marcescentem : seque ultro redegerit ad septenarium numerum suis alioqui vaticiniis congruentem.

Quin etiam, si Deo placet, huc adductos oportuit falsos ac perduelles Augustos Carausium, Achilleum, Iulianum quemdam, Alexandrum, Ælianum, et alios qui « imperium injuste ad sera-puerint : » Nam, inquit,[312] si ejus rei ratio habeatur, « æquo jure omitti debuisse, et Diocletianum qui Carinum oppresserit, et Manentium qui invitis cæteris a praetorianis Augustus proclamans est, et Licinium qui a solo Galerio, insciis cæteris, contra Maxenti um Augustus factus est, denique Maximinum quem sua sponte imperium sumpsisse testantur Eusebius atque Lactantius. »

Quid igitur ? Tot vanis et longe conquisitis disputationibus rem claram et perspectam involvere oportuit ? Non ita : sed omissis libationibus, dicimus pro Augustis habitos quos Roma, quos exercitus, quos ipsi Augusti creassent, agnovissent, suscepissent ; hac una planaque sententia lites omnes incidimus. Diocletianum senatus populusque romanus, omnes exercitus et provinciæ agnoverunt :abeo designatos imperatores et Cæsares totus orbis admisit : Maxenti um Augusti filium, a Praetorianis, quondam patris sui Maximiani Herculii militibus pro more electum, non invito populo, Roma suscepit, arma moventi paruit : patrem ejus « bis Augustum,[313] » eo renuntiante, provinciæ receperunt ; Licinium Diocletianus ipse fons scilicet imperii, a Galerio accitus adscivit ; Constantinus [264] Augustus et provinciæ agnoverunt.[314] De Maximino audiendus Lactantius, a docto Verensfelsio in testem adductus : « Maximinus postmodum scribit (ad Galerium) quasi nuntians, in campo Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. Recepit ille mæstus et dolens, et universos quatuor imperatores jubet numerari,[315] » se nimirum, Licinium, Constantium, Maximinum. Sic Maximinus admissus est : sic amputatis vitilitigationibus, remanent nobis septem omnino Augusti, quos ab anno cccm, in illa persecutione decennali aliquid egisse constiterit. Is character singularis, ac maxime proprius iterum Apoc., cap. xvii, commendatus, ab eo quoque loco lucem accipiet. Quid ea quæ Verensfelsius de falsis Augustis, de suo historico penu deprompsit ? Docta hercle, curiosa, splendide et copiose enarrata ; sed tunc non erat his locus.

ARTICULUS XIII.

Excursus ad protestantes.

Cum ergo nostra interpretatio certis rebus et historicis conflata procedit horum loco virum doctum, historica quoque et specialia quædam proferre oportebat : at de his ne verbum quidem, hæ-retque totus in sectæ præjudicatis ; ac septem reges, nihil aliud cogitat quam septem regimina[316] : sat, ni fallor, absurdum, ut ; consules expelleiidis ab urbe regibus instituti, tamen et ipsi reges sint : « At istud loquendi genus quo reges pro regimine usurpantur in sacris Scripturis haud infrequens.[317] » Ergo vel unum exemplum proferre debuit ; at nullum protulit. Toties apud Danielem occurrunt reges aquilonis, austri, reges quatuor, decemve[318] ; at pro regimine nusquam. Quid qudd septem illa regimina regum, consulum, dictatorum, decemvirorum, triumvirorum, si placet r ab urbe condita per mille eoque amplius annorum spatiume vol-venda, et quantis voluerint sæculis cum romano pontifice finienda ? Quid autem illud : « Super capita ejus, » ac super septem reges, septemque regimina « nomina blasphemiæ.[319] » Pertinebat scilicet ad Joannem, ut Numae ac regum Romanorum [265] consulumque ac dictatorum ab ipsis initiis notaret blasphemias ? Non ita : « vidit enim bestiam » non a septingentis annis natam, sed in ejus oculis totam et integram « de mari ascendentem, » et Christi jam jam nati blasphematuram nomen. Non ergo vetera ab initiis urbis regimina recensebat : sed novos omnino reges Christum blasphematuros animo providebat. Quid quod cum scriberet revelationem suam, ad sextum regimen, quod est imperatorum, res romana devenerat, futurique erant pii imperatores, Constantinus, Jovianus, Valentinianus, Gratianus, Theodosius Magnus, alii ? Qui fieri potuit ut generatim huic sexto regimini inscriptam blasphemiam Joannes prophetaret ? Nobis autem plana sunt omnia ; certa historiæ series : septem imperatores prodierunt, quorum nomine decennalis persecutio sub Joannis oculis exurgeret : blasphemias efferret in cœlum.

Jam pergamus ad reliqua, et rerum gestarum seriem pro more consulamus.

ARTICULUS XIV.

De tribus præcipuis bestiæ characteribus : ad cap. xiii, 2.

Haud contentus Apostolus designasse septem reges, quorum nomine decennalis persecutio gereretur, cum non eodem tempore nec eadem omnes acerbitate sævirent, tres ex septem elegit quos singulari quodam modo exhiberet ; Maximianos duos et Diocletianum ipsum, ex quibus tota mali labes extitit. Historiam præinit-, timus auctore Lactantio, cujus hæc verba sunt : « Ab oriente usque ad occidentem tres acerbissimæ bestiæ sævierunt.[320] » Locus omnino natus ad describenda sub his tribus quas nominavimus feris, tetra et atrocia, ab ipso anno ccciii persecutionis initia. Nunc ad singulos characteres : « Bestia quam vidi similis erat pardo[321] ; » ex Daniele depromptum,[322] quo loco interpretes ex varietate morum Alexandrum intelligunt. Nos quoque eodem modo Maximianum Herculium hic ponimus varium, versipellem, nunc, abjecto imperio, nunc resumpto notum, nunc amicum Maxentio filio, Constantino genero, ipsi Galerio, nunc ab iis dissidentem.[323] Nullus pardus colore aut pelle magis variata : « Pede » ejus pedes ursi : » animal informe, rapax, boreale, Galerius Transdanubia-riis ab oris ; cc Naturalis barbaries, et feritas a romano sanguine aliena : habebat ursos ferociæ et magnitudini suæ simillimos.[324] » Pergit Joannes : « Et os ejus sicut os leonis : » ad os pertinent edicta feralia. Hæc Diocletiani primi imperatorum nomen praeferebant : leonem referunt cruentae voces. Tres ergo tenemus bestias propriis characteribus graphice insignitas. Poscit Verensfel-siushos omnes characteres ad religionem referri, ad quam tota per se prophetia spectat.[325] Quo jure ? quasi non apprime conveniat, ut suis cuique notis et moribus attributis, quid in religionem communi consilio molirentur, exprimeretur his verbis : « Et dedit illis draco virtutem suam et postestatem magnam, o Sic uno spiritu draconis animati, suam omnem potestatem ad daemoniorum cultum conferebant. En belli apparatus : nunc quis eventus fuerit audiamus,

ARTICULUS XV.

De plaga lethali bestiæ, eaque curata per Julianum Augustum ; qui primus ejus est character singularis. Ad cap, xiii, 3-5 ; etc.

Pugnæ Ecclesiarum adversus bestiam septicipitem is eventus fuit, ut a unum de capitibus ejus, quasi occisum sit in mortem, et plaga mortis ejus curata sit (vers. 3). » Quale sit caput illud cap. xvii, facile indicabit ; interim de eventu constat idololatriam illam, scilicet toto romano imperio, ac novissime sub septem illis regibus, imperantem ac persequentem sanctos, amissis viribus, amisso imperio, velut mortuam, tamen convaluisse ; cum post quinquaginta annos quibus victa et exarmata sub Constantino et ejus liberis jacuisse videbatur, tandem a Juliano rursus regnatricem, rursus persecutricem ac sævientem se vidit.

Quærit Verensfelsius multis : « Anne Julianus tantopere afflixit christianos ut in eo non modo sanitatem recuperasse dicatur bestia, sed ut etiam ipsa Diocletiani cæterorumque rabies præ eo oommemoranda non sit.[326] » Qua dissertatione nihil est vanius, nihil a proposito nostro magis alienum. Non enim hic quærimus [267] an aliæ persecutiones præ illa Jiiliani commemorandæ non sint ; sed an hæc habuerit characteres singulares ac proprios, memoratu dignos. Habuisse autem duos luce meridiana est clarius, quorum alter iste sit qui maxime oculos incurrat, de sanata plaga mortali, deque idololatria post tot annos paribus odiis resurgente : alterum sequente articulo ad reliquam hujus capitis xiii partem assignabimus.

Notum sane omnibus illud Augustini in Psal. xxxiv : a Julianus extitit infidelis imperator, extitit apostata, iniquus, idololatra ; milites Christi servierunt imperatori infideli : ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in cœlo erat ; si quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent, praeponebant illi Deum. »

Ergo Julianus jubebat, imperabat ut negaretur Christus, ut idola colerentur, rursusque idololatria regnatrix et persecutrix fuit.

Neque enim Iulianus minor aut mitior persecutor, quod leoninæ pelli vulpinam attexerit : imo nocentior ac formidolosior. Præclare Nazianzenus[327] : « Cum potentia illa flexanimis duas habeat partes, suasionem scilicet, tum vim ac tyrannidem ; Julianum illam partem ut mitiorem, ac imperio digniorem sibi vindicasse ; alteram tetriorem urbibus reliquisse, quæ per populares impetus in nostros grassarentur, tanta quidem immanitate, ut nihil supra. Quibus artibus perficiebat omnino, ut persecutio, omnium quæ fuerunt acerbissima exurgeret ; cum id etiam temporum acerbitati accederet, ut per omnes provincias tanquam occulti persecutores præsides mitterentur, satis imperio commendati, si fidem Christi abnegassent.[328] »

Hic Verensfelsius res Juliani emolliens, aegre inveniri respondet civitates sex quæ in hæc facinora proruperint.[329] Falsum et inutile ; quid enim ad nos pertinet harum civitatum scrupulosus census, cum abunde constet ex notioribus datum exemplum quo cæteræ animo essent : cum ipse imperator tam infanda ausos nulla pœna coerceret ; quin etiam christianos supplices multo sale [268] defrictos palam irrideret, ac tormentorum vim nonnisi scommatis ac dicteriis cumularet ?

Neque tamen dissimulator egregius ubique ab ira continuit : sed deposita clementiæ larva, quanquam christianis solebat invidere martyria, plurimos varie conquisitis causis comprehensos, ipse tormentis adigebat, ut negarent Christum. Hinc nobis Juventini, Maximi, Romani, Theodori, alii prodierunt, quos, si patres Gregorius Nazianzenus, Augustinus, alii ; si historici, Orosius, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, cæteri ; si ipsa Acta martyrum siluissent, templa ab illis usque temporibus in eorum martyriorum memoriam constructa clamarent : ut innumerabiles prætermittant quos verberibus, exactionibus, omni infamiæ genere oppressos ad desperationem cogere conabatur.

Mitto illud notissimum de bonarum litterarum studiis interdictis, ne christiani studio et eloquentia defensare se possent : sed tacere non possum illud Socratis quod Julianus in ipsis initiis Diocletiani crudelitatem exosus,[330] secutis temporibus eam revocaverit : « Nam qui prius philosophum se esse jactabat, continere se amplius non potuit, eaque christianis parabat supplicia quæ Diocletianus inflixerat, nisi tum expeditionis parthicæ cura teneretur. » Itaque consentiunt omnes historici, et Patres, Gregorius Nazianzenus,[331] Sozomenus, Theodoretus, Orosius, devotum ab ipso christianorum sanguinem, si voti compos ex persico bello rediisset. Quæ satis ostendunt quam diocletianioo et persecutorio animo esset.

Hæc igitur sunt quibus lethalem idololatriæ romanæ plagam curare est visus, post quinquaginta annos apertis idolorum templis, instauratis sacris tamdiu velitis, reddita idololatris imperatoria familia cujus ipse pars esset,[332] reddito Augusti nomine ac regia potestate ; ipso etiam baptismo publice ejurato, ut sanaret illud vulnus quod baptizatus, imd etiam in clerum adscitus intulerat.

Eo ergo pertinet illud prophetæ nostri : « Et admirata est universa terra post bestiam.[333] » Nempe ubique terrarum idolorum [269] servitus se tam inexpectatò instauratam obstupuit : « Et adoraverunt draconem : » assueta dæmonia coluerunt (vers. 4) : « et adoraverunt bestiam : » ipsum imperium romanum, imperatores ipsos, ipsum Julianum pro deo, pro Serapide, pro Solis filio se gerentem, suasque imagines cum idolis thure et suffitu adorandas proponentem : « dicentes : Quis similis bestiæ, aut quis potest pugnare cum ea ? » quæ seipsam suscitaverit, ac deos romanos invictos esse ostenderit ? quod tum pagani maxime praesumebant, sed frustra : etsi enim « datum est ei os loquens magna : » superbe de se et arroganter, ut in Commentario nostro retulimus ; et « blasphemias » exquisitiores, quippe ductas ex arcanis christianæ religionis quam ideo perdidicerat, ut eam velut cognitam irridere crederetur : frustra, inquam, hæc omnia : « Nam data est illi potestas, » non effusa et ad libitum illimitata, sed ut cæteris, ut Antiocho, « menses quadraginta duos, » certo quodam spatio divina potentia circumscripto, et ipsa tanti persecutoris cæde ac punitione finito : quod ipse etiam fateri cogeretur, dicens : « Vicisti, Galiiæe,[334] » aut ut alius refert historicus, conversis ad solem, quo tutore gloriabatur, vocibus : « Satia te meo sanguine[335] ; » ut quamvis persecutio toto terrarum orbe sæviret, et Juliano data esset potestas « in omnem tribum et linguam, » universo romano imperio in ejus manu posito, ad opprimendos sanctos, imo etiam ad dejiciendos multos, « quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni[336] : » nihilo setius, suo loco et tempore, et ipse confestim ac veluti de cœlo dicta die vinceretur ; et novus post Galerium et Maximinum Antiochus deos quoque suos spernere cogeretur. Sic persecutionem diocletianicam revocare conatus, pari fato cum ejus auctoribus periit ; qui erat futurus novæ persecutionis eventus, tam claris rebus gestis, ut eas Verensfelsius extenuare sane, non tamen negare potuerit. [270]

ARTICULUS XVI.

De altero charactere Juliani, ac de secunda bestii, sive philosophi ac magia, suppetias idololatriæ romanæ veniente : ad cap. xiii, 11, etc.

Fuit illud tempus quo philosophia, maxime Pythagorica, addicta superstitionibus ac magicis artibus, auxilio veniret idololatriæ : idque adeo a Diocletiani temporibus inchoatum, Julianus frequentavit. Plotinum, Porphyrium, Hieroclem in nostris Commentariis ; nihil contradicente Verensfelsio, ineunte Diocletiani persecutione, appellavimus e Pythagoricorum grege, qui idololatriam, ut poterant, colorarent, et Apollonium Tyaneum Pythagoricæ ac magicæ philosophiæ antesignanum, morum castitate ac miraculis editis Christo etiam compararent : tam læva hominum mens fuit. Hi contemplationis et abstinentiae studia præ se ferentes, quæ quamdam inducerent animorum et corporum castitatem, ea prædicabant quæ Christo in speciem simillima viderentur ; neque Verensfelsius diffitetur : qui ex Diogene Laertio memorat « Pythagoram ipsum præstigiis inclytum : et jejuniorum frequentia celebrem, quorum ope et lustraretur homines, et divinis commerciis redderentur aptiores.[337] » Neque nobis obstat quod hæc longe ante Joannem inventa sint : non enim contendimus hæc commenta tum nota, sed inventa pridem, ad sustentandam idololatriam fuisse collata ; quod est verissimum. Hinc illa « alia bestia de terra ascendens[338] » cum sapientia sua « terrena, diabolica[339] : habebat cornua similia Agni3 et loquebatur, sicut draco,[340] » crassissimam scilicet sub variis pigmentis idololatriam spirans, quam in eorum et Juliani eorum assectatoris libris ubique invenies. Nam id quoque Julianus ex pristini illa persecutione reduxerat ; magicisque artibus ac præstigiis omnia perstrepebat. Hinc omnigena præstigia, Maximo et Jamblico ducibus, præsertim Maximo, cujus nutibus Julianus omnia peragebat deum præsagus ejus opera conquisitis. Hæc ergo « altera bestia fecit terram et habitantes in ea adorare primam bestiam, cujus curata est [271] plaga mortis,[341] » pristinam scilicet idololatriam resurgentem ; nam et Julianus ejus instinctu tanquam deorum nutu sumpserat imperium : « Fecit enim signa magna, ut etiam faceret ignem de cœlo descendere in terram in conspectu hominum.[342] » Hinc cerei in simulacrorum manibus, veluti de cœlo repente succensi, et fulmina, ut ferebant, fausto omine e cœlo accersita, et alia quæ commemoravimus ; quibus nedum Verensfelsius obstet, ultro confitetur his verbis : « Quæ postea de miraculis istius bestiæ dicuntur, pythagoreis philosophis convenire fateor[343] : » neque nos aliud postulamus. Nam hæc sive præstigiæ, sive ludibria, sive signa mendacia ab apostolo Paulo, imo etiam ab ipso Christo tam sæpe memorata : nobis sufficit his victum Julianum, Maximo et aliis id genus philosophis, et sanctarum, quas vocabat, artium magicarum professoribus omnia permisisse ; quod constat non modo ex christianis, sed etiam ex Ammiano Marcellino passim. Itaque « illa bestia secunda seducebat habitantes in terra, propter signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ » ex lethali vulnere resurgentis, « quæ scilicet habet plagam gladii et vixit[344] : » eo enim assidue recurrit Joannes, ut plane indicaret intelligi se velle de bestia quæ diocletianicam non modo persecutionem, sed etiam ejus inventa et instituta revocaret : quod etiam ad sanationem ejus vulneris pertinebat. Datum quoque est illi secundæ bestiæ « ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ,[345] » tot editis oraculis velut ex deorum delubris ac signis, qualia sub Diocletiano plurima, sub Juliano vero supra omnem modum ac numerum ferebantur.

Ad illa verba Joannis : quod « alia bestia potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in oculis ejus,[346] » quærit Verensfelsius, « an etiam illi philosophi imperium involarunt.[347] » Parum attente ille quidem : cum abunde sufficiat ut superstitiosissimo principi, atque omnia ex praesagiis et auspicato facienti quidlibet suaderent.

Negat idem Verensfelsius a me satis accurate suis partita temporibus philosophorum officia, cum Theotecnum et Hieroclem [272] solos appellare potuerim, qui sua illa munia, non sub Iuliano, sed sub Maximino gesserunt. Iterum parum attente ; nam præter Theotecnum assignavi Diocletiani lemporibus Porphyrium et Hie-roclem, teste Lactantio, qui lib. v, 2, 3, hunc quidem tam clare designat ut diocletianicæ persecutionis auctorem, ut inficiari nemo possit. Hos igitur constat, et Diocletiani temporibus incœpisse, et a Juliano tanta fama esse susceptos, ut nihil creparet, nisi Porphyrium et Apollonium Tyanensem, ab Hierocle prædicatum, quos Maximus aliique et ipse sequeretur.

ARTICULUS XVII.

De duobus secundæ bestiæ cornibus speciatim : ad cap. xiii, 11.

De duobus cornibus multa Verensfelsius ; sed ante omnia constat Julianum imprimis, multa ex christianis institutis in idololatriæ splendorem usurpasse. Hujus rei testis ipse Julianus,[348] qui sacerdotem Galatarum Arsacium « curam pauperum » ptochodochiis et nosocomiis a christianis mutuari jubet. Ad hæc cultus et sacerdotii majestatem eodem ex penu promptam, et cætera ejusmodi a Sozomeno et aliis memorata, « quæ tam exigui momenti sint (si Verensfelsium audias), ut a Joanne tam sollicite prædici nemo crediturus sit.[349] » Sed quæ isthæc tergiversatio est, nolle candide confiteri virtutis christianæ splendorem, Juliani quoque oculos ad sese rapientem ? « At enim hi ritus quos ille censet imitandos circa pauperum curam, non a Christo sed a christianis desumpti sunt.[350] » Mirum : non ergo Christi est illud : « Hospes eram, et collegistis me[351] ; » aut Christi non est privata domo excepisse in pauperibus Christum ; Christi non est, ipsi Christo peregrino et erranti tanquam proprium tectum et hospitium instruere : quod est præclarissimum christianæ charitatis officium, quod christiani scilicet, eodem Juliano teste, « et suos, inquit, et nostros pauperes excipiant et pascant.[352] »

Urget Verensfelsius : « Mirum, inquit, videri potest, quare cornua Joannis, modd imperatores, modd robur aliquod [273] significent : » quasi non hæc varient pro subjecta materia : « tum illa certe numeri gemini ratio, quomodo obtineri possit, non video.[353] » Præstabilius erit scilicet mitrae episcopalis duo cornua, aut aliud aliquid nugarum a protestantibus mutuari. Quid autem si quis responderit causam esse quærendam, si cornigero, hoc est robusto animali, in bonam malam ve partem septem aut decem cornua appingantur : non autem quare bicorne, cum tam sit consuetum, quam unum habere caput ? Futilis ergo fortassis ingenii fuerit minuta et superflua anxie et scrupulose sectari, cum magna et splendida liquido invenerit ; lethalem plagam scilicet, ej usque curationem et reviviscentis bestiæ bella et imperia, quibus aptiora et accommodatiora excogitare nemo possit. Addidi tamen illud, quod cum duo sint quæ in christianis maxime admirarentur omnes, morum splendorem scilicet et miraculorum gloriam, imitatricem illam bestiam, pro veris virtutibus inanem quamdam speciem, pro miraculis habuisse praestigias ac prodigia fallacia. « At enim doctrina tanquam tertium cornu cudendum erit Bossueto. » Quasi non ipsa doctrina splendescat in moribus ad Evangelii maximam gloriam. Quo ergo ista exilia et minuta spectant, nisi ut nodum in scirpo ? Neque vero nobis opus erat conquisitis imperatoribus, cum secunda bestia non designet imperium, sed idololatriæ regnatricis adminiculum, magi-cam philosophiam, quæ contemplationem et abstinentiam ostentet, ut diximus. Ac si duos quosdam viros afferri oporteret, Porphyrium et Hieroclem sub Diocletiano, in ipsis persecutionis initiis, omisso Plotino qui ad Valeriani tempora potius pertineret ; Maximum vero et Jamblicum hujus philosophiæ principes, sub rediviva bestia, hoc est sub Juliano, nominare in promptu est : ut profecto adversario nihil nisi vana litigia relicta esse videantur.

ARTICULUS XVIII.

De imagine bestiæ primæ sanitati restitutæ.

Unum est quod limpidum ac fluentem nostræ interpretationis cursum retardare posse videatur : quod cum idololatria illa [274] regnatrix atque rediviva omnes deorum imagines complexa sit, Ioannes tamen ubique unam imaginem bestiæ, hoc est imperatoriam, commendarit[354] : verum hoc loco Ioannes patefecit illud ingens romanæ tum religionis arcanum, ut imperatores eorumque imagines pro diis, imd vero præ diis sacrificio et libamine coli jube-rentur. Hinc ab ipsis initiis imperatoriæ potestatis, Augusto vivo et spiranti, Tiberio, Caligulæ, Neroni, Domitiano, cæteris, templa, sacerdotia, altaria, vota, sacrificia constituta esse constat : non ergo quod Verensfelsius memorat, ad christianorum aliquod tentamentum,[355] sed ab ipsa origine ad reverentiam romanæ majestatis omnium gentium animis imprimendam. Quid nostra, si inimicum illud esse videretur, nec ab ipsis imperatoribus creditum ? Trajanus scilicet non erat adeo insanus, ut se deum crederet ; et tamen christiani, nisi ejus imagini « thure ac vino supplicarent, ad supplicium trahebantur.[356] » Refert Eusebius Marinum quemdam « militem a centurionis honore capiendo prohibitum quod imperatoribus (Valeriano et Gallieno ejus filio), sacrificare nollet,[357] » ac postea sub iisdem imperatoribus passum, secus ac in Commentario nostro per errorem scriptum erat.[358] Diocletiani quoque temporibus « libare jubebantur quatuor imperatoribus eorumque imaginibus[359] ; » non quod ipsi crederent, sed quod de majestate divini numinis ac nominis passim luderent : quo ipsa idololatria nihil habebat tetrius. Julianum quoque ea mente fuisse, atque hanc quoque reverentiam imperatorias idololatriæ, licet pauli dissimulantes atque artificiosius, tamen haud dispari affectu, voluisse restitutam tria imprimis clamant. Primum quod suam imaginem deorum simulacris permixtam proposuerit ; quod deorum cultum cum suo conjunctum esse voluerit ; qudd renuentibus pœnas intentarit ; quod hanc quoque idololatriæ partem sanare sit aggressus.[360] Alterum quod sublata in urbe Paneade Christi imagine miraculis nobili, suam collocarit,[361] quo prælusisse videbatur Antichristo futuro, seseque erecturo super omne quod diceretur Deus, et super ipsum Christum.[362] [275] Tertium argumentum quod ejus adulatores ipsius et romanæ idololatriæ spiritu pleni eidem recenter mortuo, « Tarsi Ciliciæ delubrum, fanum, templum dedicarint ; quin etiam, qui Juliani res, inquit Gregorius Nazianzenus, venerantur et colunt, eumdem scilicet novum nobis effingunt Deum.[363] » Hinc igitur Joannes restitutum inculcat bestiæ imagini cultum : bestiæ imagini vim omnem idololatriæ, prodigiaque et oracula attribuit ; unam denique commendat adulatricem religionem, quæ principum cultui et commodis, es vetusti imperii consuetudine inserviret.

ARTICULUS XIX.

De charactere bestiæ dexterae et fronti ementium ac vendentium impresso, deque ejus nominis numero : ad finem cap. xiii.

Fingit Verensfelsius « Bossuetum, quod nemo non videat, non sibi constare, dum bestiam a vulnere sanatam, antea quidem de Juliano exposuerat, nunc vero eam subito ad Diocletianum cæterosque quos plaga illa bestiæ inflicto occidisse dixerat, retrahit.[364] » Sed pace viri docti dixerim, non ego a me diversus, sed ille meorum, imo Joannis dictorum, immemorem se præbuit. Totus enim in eo est Apostolus, ut plagam illam lethalem idololatriæ romanæ in persecutione diocletianica, tanta Ecclesiæ gloria inflictam, Juliano ostenderet fuisse sanabilem. Salis enim constitit toto romano imperio rediisse pristina odia, artificia, supplicia, eumdem animum abolendi christiani nominis, occultius sane, sed eo nocentius : ita ut in Juliano, si summam rei inspexeris, ipse Diocletianus revixisse videatur, quibus Ecclesiam persentiscere oportebat idololatriam non omnino mortuam, sed facile ad ingenium redire, nisi divina potentia teneretur. Hinc enim et illud evenit, ut Juliani persecutio, æque ac cæteræ, ad Antiochi formam suis brevissimis spatiis definita, persecutoris supplicio desineret. Sic omnia fiunt ex rerum anteactarum exemplis ; nec mirum si a Juliano ad Diocletianum, ut apostolicum vaticinium, ita etiam nostra interpretatio revertatur. Cui visioni beatus Apostolus hanc quoque velut ultimam et expressissimam addidit notam [276] de bestiæ charactere ad servilis et clientelaris obsequii testimonium impresso frontibus et manibus,[365] « et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiæ, et numerum nominis ejus.[366] » Id quod a Diocletiano factum et a Juliano repetitum, id in nostro Commentario pridem ostendimus.[367]

Quid hic Verensfelsius ? Agnoscit duas leges Diocletiano principe. Alteram ne christiani emerent aut venderent, aut aquam ex fontibus haurire sinerentur, nisi circumstantibus deorum simulacris thus adolerent[368] : alteram, quæ eodem pertineret, ut litigatores prius sacrificarent, atque ita causam dicerent.[369] Quo decreto ab omni commercio arcercntur, subtracto etiam innoxiis et vexatis legum auxilio. Hæc Diocletianus in illa decennali persecutione, nullo antea exemplo ; quibus tamen affmia Julianus reduxit in medium.[370] Namque Antiochiæ, injectis victimarum extis, contaminavit fontes atque omnia in foro venalia, tanquam escam potumque relicturus solis deorum cultoribus ; atque hæc ingenue et libere deplorantes cruciabat.[371] At de jure dicendo diserte Sozomenus ejus aevi historicus : sacrificare recusantibus jus civitatis ademptum, eosqueaforo prohibitos,[372] facto et vi, ut solebat, etsi fortassis non edita lege, quam tamen jam haberet mente conceptam,[373] ut cumque est, satis constat hæc infanda a nemine excogitari potuisse, nisi qui diocletianicum animum penitus induisse !.

Cum ergo Apostolus nos ubique retrahit ad Diocletianum in Juliani odiis ac persecutionibus redivivum, nihil aliud agit quam ut ad ipsos fontes revocet, inculcetque lectoribus se in animo habuisse decennalem illam, Diocletiano duce vexationem, quam veluti mortuam, Julianus curaret et excitaret.

Ejus rei gratia Diocletiani nomen propheticis chartis indidit cum hac præfatione : « Hic sapientia est. Qui habet intellectum computet numerum bestiæ, » Tum addit : « Numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.[374] » Diserte enim, « numerus hominis est : » numerus, inquam, hominis cujusdam nomine comprehensus, quale nos ostendimus in hac [277] voce : « Diocles Augustus ; » quem numerum ictu oculi observaveris. Clare Lactantius : « Diocles ante imperium vocabatur,[375] » rursus exutus purpura « Diocles iterum factus est[376] : » ut nec oblivisci nos oporteat privatum viri nomen, qui præter imperator ium morem ad privatam vitam aliquando revocandus esset.

Male Verensfelsius, quærendum fuisse nomen quod secundæ bestiæ conveniret.[377] Imo nihil ad secundam bestiam pertinebat, nisi ut « primam » illam sanatam ac veluti resurgentem « adorare faceret[378] ; » ad cujus proinde nomen tanquam malorum fontem recurrendum fuit, ut diximus. Nec abjici oportuit in de-signando romano principe latinas numerales litteras. Quis autem nesciat consueto sermone Jovii Diocletiam Augustini nomen ? Sed stylo prophetico aliud congruebat : lectore etiam admonito, ut non obvia quæque, sed arcana quædam licet vera et certa cogitaret. Addendum etiam illud : non huc illatas fortuitas voces, sed cum vocibus res esse coniunctas. Cum enim res gesta, nempe illa lex de interdicto christianis omnis emptionis et venditionis, uni Diocletiano competat, ante ipsum vero nemini ; liquet profecto unum Diocletianum fuisse cujus nomen quaeri oporteret. Inventum est autem, rebusque conjunctæ voces tantam efficiunt certitudinem, quantam ex his eventis reperiri rarum est, ne quid dicam amplius.

At enim Verensfelsius nos admonitos voluit,[379] vivo Joanne « D litteram nequaquam denotasse quingenta, sed hæc a se invicem separata signa IC in unum postea coaluisse : » quasi deceret nos hæc minuta sectari, non autem attendere ad ipsam figuræ litteralis formam, aut Ioannes nescierit quid usus consequens statim allaturus esset. Sane a multis jam sæculis d litteram pro quingentis, ut m litteram pro mille valuisse, docti omnes sciunt ab antiquis manuscriptis docti : ut illud nunc omittam ante trecentos annos ab interpretibus inventum artificiale nomen diclvx in quo iste numerus dclxvi affulgeret, quasi nos ad Dio-clem manu duceret.[380]

Satis ergo constat decennalem, Diocletiano duce, [278] persecutionem ejusque interitum et resurrectionem clare a Joanne fuisse prænotatam, et ne quis dubitaret ipsum Diocletiani nomen, tantum non expressis disertisque vocibus ac syllabis fuisse appellatum quod erat demonstrandum.

Stant illæsa quæ diximus de litteris numeralibus vocum λάτεινος et τειτὰν ab Irenæo allegatis[381] : quippe quae intacta relicta sint. Neque enim Verensfelsius demonstravit spectatam ab Irenæo, protestantium more, latinam Ecclesiam[382] ; quippe cum is disertissimis verbis nominaverit « imperium quod nunc obtineret, » nec ostendit Latini nomine quemquam appellatum, nisi forte Latinum illum de quo Maro verba fecit, neque docuit huic voci cætera convenire, quæ ad hunc Joannis locum apta et opportuna commemoravimus.

ARTICULUS XX.

De quarta visione circa ultionem gentilium ; deque Babylonis casu ; ac de duplici falce immissa in Babylonis imperium ad messem et ad vindemiam : ad caput xiv.

Prætermitti potuit caput istud xiv, cum a viro doctissimo nihil hic specialis difficultatis occurrat : sed ad rerum seriem et consecutionem pauca ista memorentur.

Apparet super montem Sion martyrum gloria in Ecclesiæ vexatae solatium (vers. 1, 2, etc.) : apparet Evangelium æternum ab Angelo medio cœlo portatum (vers. 6, 7), id est, toto orbe clarum, hujus irrisi et exosi. « Babylon illa magna, » id est, Roma divinæ justitiæ pœnas dedit, clamante Angelo : « Cecidit, cecidit (vers. 7,8). » Victa est, capta est, prædæ et ludibrio Alarico, barbaris data est, pristino imperio et splendore mulctata : tum in urbe et extra urbem diserte notatum immitti geminam falcem ad messem et ad vindemiam. In ipsa enim civitate Gensericus a sancto Leone papa exoratus pepercit sanguini : opes demessuit (vers. 16), at in vindemia sanguis effusus designatur : unde illud : « Torcular calcavi solus, et aspersus est sanguis super vestimenta mea[383] : » et hic, apud Joannem, « calcatus t est lacus extra civitatem » [279] (vers. 20). Paulo post Gensericum, ab eodem Leone papa Attila Hunnus, a civium sanguine deterritus, ad vastandas igni ferro-que provincias se convertit, et exivit « sanguis de lacu usque ad frænos equorum per stadia mille sexcenta (vers. 20) ; » hoc est, septuaginta fere leucis ; et velut calcatis uvis longe lateque torcularia redundarunt, quæ olim explicata nunc meliori ordine composita lectori tradimus.

ARTICULUS XXI.

Quinta visio, de septem phialis ac plagis : ad cap. xv et xvi.

Primum, annotamus, ut capitis xiv, ita xv ac xvi, interpretationem nostram totam a Verensfelsio esse prætermissam, ac nequidem in epitome Commentarii nostri memoratam : quare sup-,ponendum est eam pro immota et irreprehensa haberi oportere ; ad rerum ergo seriem in pauca contrahemus.

2° Observabimus ex Commentario nostro (Apoc., cap. xvi, 1), una voce a templo exaudita, simul jussos esse septem Angelos,. « ut phialas effunderent : » ac septem quidem sigilla ab Agno ordine resoluta : item septem tubas, ac tria ordine insonuisse ac, decucurrisse : septem autem phialas non ita, sed quanquam quodam ordine recensitas : quod non omnia simul narrari potuerint, tamen semel et simul indictum esse Angelis, ut eas effunderent.

Quare 3° concludimus plagas illas horrendas ad unum idemque tempus pertinere : quod quidem tempus, Valeriani, alioquin boni principis, sed diri persecutoris spectaret imperium. His ergo notatis, rem ita conficimus.

« Prima phiala effusa super terram : » immissum in paganos ulcus pessimum, sive pestilentialis tumor : non quod christiani. prorsus immunes, sed qudd parcius læsi, aliisque de causis quas. ex Dionysio Alexandrino retulimus.[384]

Secunda et tertia phialis in mare et in flumina effusis in ipso imperii corpore, et per singulas deinde provincias, bella civilia exarserunt, et ubique sanies et cadaverosus sanguis apparuit, [280] promulgato per Angelos divino judicio, ut Romani sanguinarii post tantas sanctorum cædes exsaturarentur civium sanguine quem sitirent. Ibid., 5, 6, 7.

Quarta phiala super solem velut ad accendendum ejus ardorem effusa est, unde æstus, intolerabiles siccitates, sterilitas, fames, quæ per hæc tempora memorantur. Ibid., 8.

Quintam phialam effudit Angelus « super sedem bestiæ » quæ sedes Roma est, æque sedes imperii et idololatriæ ; « et factum est regnum ejus tenebrosum ; » capto Valeriano imperatore, ejusque corpore Sapori Persæ substrato ad conscendendum equum : obscurata interim hoc exemplo et proculcata majestate, ac per provincias triginta tyrannis exortis, quos inter viri ignobiles et duæ etiam fœminæ memorantur ad tanti imperii propudium. Ibid. 10,11.

Sexta phiala effusa est « super flumen illud magnum Euphratem, » eoque velut exsiccato, aperuit viam « regibus Orientis : » et immensis illis exercitibus de quibus actum est (Apoc., ix, 16), ad quem locum ipsa Euphratis fluminis, et exercituum inde irrumpentium mentio nos reducit ; unde tot calamitates in Valerianum totumque imperium romanum emerserunt.

Etsi autem Apostolus hic maxime intendit rebus sub Valeriano gestis, nihil obest quin in alios quoque ejusmodi eventus tantisper deflectat oculos : futurum autem erat, ut adversus Julianum persecutionis instauratorem, rursus orientalium regum christiani sanguinis ultores effunderetur exercitus, romanæque copiæ sternerentur, princeps ipse occumberet, ac magna existeret imperii labes. liorum gratia Joannes educit reges « totius terræ, » exteros scilicet et Romanos in locum qui vocatur hebraice Armageddon,[385] qui est mons Mageddon ; tanquam in eum scilicet quo, velut ex consuetudine Scripturarum, regii exercitus cædi solent, quo Sisara et reges Chanaan internecione deleti sunt,[386] quo cecidit Ochosias rex Juda,[387] quo Josias a Nechao Ægypti rege interemptus,[388] ex quo secutus est ille ingens apud Zachariam « in Mageddon planctus,[389] » hoc est, tanta quanta potest esse [281] lamentatio ; tantus in imperio romano duobus quoque regibus Valeriano et Juliano cæsis exorturus est luctus.

Septima denique phiala « in aerem effusa, » unde fulmina et tonitrua, et venti et tempestates cooriri solent : quibus etiam terra ipsa concutitur. Hac autem plaga designatur sub Valeriano rege universalis quædam commotio et inclinatio totius imperii romani, ostensis tum maxime barbaris gentibus, Suevis, Alanis, Gothis imprimis qui agmen ducerent : quorum erat in fatis ut tantum labefactarent imperium. In hac ergo commotione quanta nulla unquam major extiterat, spiritus ille rerum futurarum testis, tanquam in causa videt et Joanni ostendit, rem Romanam penitus fatiscentem, ac labentis imperii motus ; et exauditur, « e throno vox magna clamans : Factum est[390] : » de imperio romano conclamatum est : En a multo jam tempore quassatum jam ruit ; et « facta est civitas magna in tres partes[391] ; » Occidentis imperium, quo Roma imperii sedes collocata est, in tres imperatores partitum, Honorium Ravennæ legitimum, Attalum Romæ, in Galliis Constantinum. Sic licet maxime Valeriani rebus intentus, ad labentis sub Honorio imperii tempora deducitur, tanquam ad alteram ex succussu plagam : nihilque aliud superest quam ut ipsum romanum excidium, jam ex obliquo tantum, directe et plane significet, quod pertinet ad cap. xvn, ut res ipsa ostensura est.

ARTICULUS XXII.

Observanda quædam ad cap. xvi.

Jam quædam sunt quæ rebus ordine expositis, melius observentur et intelligantur. Ac primum quidem videre est interpretationem nostram litteræ inhærentem, ibique historica omnia, pestes, fames, arescentibus terris, atque æstu consumptis frugibus, bella, victoriæ, Euphrates ipse cum regibus Orientis. Jam figuræ sermonis, sublimes illæ quidem, sed simplices ac deductae ex usu prophetarum : probationes autem, ex optimis ejus ævi auctoribus eas attulimus, quas reprehendi non posse quilibet Commentarii nostri lector diligens facile deprehendet : quod quoque [282] Verensfelsii silentium satis indicat. Neque vero, ut cæteri ac præsertim protestantes, indigemus longa serie sæculorum, quo spatio omnigena mala invenire possimus, præsertim adhibitis, quantum animus suadebit, frigidis allegoriis nulloque rerum ordine. Hic autem, tanquam in una tabula Valeriani tempora, post initam persecutionem exhibentur ; in quæ scilicet tot ac tanta mala collecta intueri liceat, ut facile appareat ultricis justitiæ manus. Quod sicubi Ioannes ad alia tempora paulo longinquiora tantisper excurrit, id facit ductus affinitate rerum, suscepti argumenti tenore servato, et cum occasione Valerianae cladis a Sapore rege Persarum, alia quoque ejus generis dedecora indicat, quale fuit Juliani ab altero Sapore cæsi fugatique, pari utrinque romani nominis infamia, pari quoque vindicta in persecutores Persis ultoribus traditos ; eodem consilio, magna illa et procellosa aeris commotio in casum urbis desinit. Neque desunt alia ejusmodi eventa, ex connexione rerum, potius quam temporum, illaesis interim de valeriano infamia prædictionibus, in unum conglobatis.

Ad eumdem scopum spectat illud occasione regum Orientis, « de tribus immundis spiritibus, ex ore draconis, et ex ore bestiæ, et ex ore pseudoprophetæ, in modum ranarum, qui congregarent reges totius terræ in prælia.[392] » Omnino enim intelligendum est ex his tribus immundis spiritibus, primum exisse de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ sive secundæ bestiæ ac philosophiæ idolis succurrentis ; nam et id primum evenit in Valeriani profectione contra Persas, et sub aliis principibus repetitum.

Ac de Valeriano quidem refert Dionysius Alexandrinus, quemdam extitisse magorum principem qui eum incitaret contra piam gentem, quasi vexatis christianis omnia prospere eventura essent[393] ; qui spiritus ex ore draconis ebullisse videatur. Jam Diocletiano principe, Tages extitit, sive alius quilibet a Lactantio eo nomine memoratus, qui Diocletianum itidem in christianos inflam-maret, quæsito quoque in eam rem Apollinis oraculo[394] [283] Maximinum iisdem magi cujusdam Theotecni divinationibus ad sanctos persequendos animatum refert Eusebius.[395] Nam de Juliano Maximi præstigiis et auguriis accenso jam diximus.[396]

Neque vacat illud Joannis diserte memorantis « ab immundis spiritibus reges totius terræ congregatos in prælium ad diem magnum Dei[397]. « Satis enim constat non defuisse Persis vates suos, nempe magos, qui reges ad paria in christianos odia instigarent. Refert Sozomenus sub Constantino Magno, rege Persarum Sapore.[398] Idem narrat Socrates sub juniore Theodosio, Persarum regibus Isdigerde et Varrane ejus filio, qui etiam iisdem magis hortatoribus adversus Romanos bellum movit. Idem anterioribus quoque temporibus factitatum nemo dubitabit, ac facile in comperto haberemus, si extarent Persarum historiæ. Satis ergo constat totius terræ reges, nec modd Romanos, sed etiam Persas, falsis vaticiniis in loca prœliorum adductos, utrinque ostentato victoria christianorum persecutoribus ; quæ rerum eventu, mirum in modum cum hoc Joannis textu concinunt.

Sane hic protestantes mirificos congressus fingunt reformato-rum regum septentrionalium, utique magis quam orientalium, in Antichristum suum romanum pontificem : quo loco allegoricum Euphratem, allegoricum nobis Orientem produnt : de Armageddon verd, novis inauditisque commentis imperitum lectorem obstupefaciunt : nec animum advertunt ad verba Joannis, quibus facile refelluntur. Nam beatus Apostolus non profecld commemorat, ut fingunt, piorum regum bella adversus impios, « cum e contra diserte notet reges totius terræ » et utriusque « partis, spirituum immundorum » impulsibus accitos ad diem magnum Dei, alios aliorum manibus puniendos.

De bestia autem sæpe admonuimus, quanquam speciali ratione in Diocletiano, ac decennali persecutione a Joanne consideratam, generatim tamen esse idololatriam, Romæ totoque imperio romano dominantem : eaque de causa, hic etiam nominatam (vers. 2). Imaginem verd bestiæ (ibid.) adoratam, nihil aliud esse quam imaginem romani imperatoris martyribus [284] propositam, ad sacrificia et libamina : quod et sub Valeriano gestum, auctore Eusebio sæpe retulimus.[399]

Super omnia autem diligentissime recolenda est, cap. ix, 14 et cap. xvi, 14, mira consensio de Euphrate trajecto et effusis exercitibus Orientis ; quæ cum Joannes cap. ix ostendere incœpisset, cap. x, vers. 11, ab Angelo est admonitus, « oportere eum iterum prophetare gentibus et populis : » qua voce juberi videatur hæc etiam inculcare, ut hic factum esse vidimus. Speramus autem futurum, ut si lector diligens singula Joannis dicta, ea qua par est attentione perpendat, facile comperiat unum Valeriani regnum tam infelix quam acerbum Ecclesiæ, respondere vaticinio, et locum vel maxime dare designandis negotiis, quæ rebus Valeriani imprimis connexa et velut consectanea videantur. Sequuntur autem capita tria, in quibus tam clara est totius revelationis eno-datio, ut nullus scrupulus superesse possit.

ARTICULUS XXIII.

De Roma paganica claro expressa ; deque Babylonica meretrice destructa ad cap. xvii. Ex his generatoribus enodationes quatuor.

Jam ergo enodationes et elucidationes eas totius revelationis hujus quæ cap. xvii continentur, non textuum ordine, sed rerum evidentia referemus.

Prima enodatio, ex ipso Romæ nomine : « Septem capita septem montes sunt (xvii, 9), » qua voce septicollem urbem tam clare designatam vidimus, ac si expresse suo nomine Roma appellata est.

Secunda enodatio, in his verbis : « Quæ est super aquas multas : aquæ quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ (vers. 1, 15) : » quod nulli unquam civitati magis, quam Romæ ethnicæ convenit, cum nulla sit quæ ? tot gentes populosque subegerit, suaque ditione tenuerit.

Tertia, ex coccino et purpura (vers. 3, 4) : eo quod is color romanis magistratibus ac potestatibus congruat. Occurrit hic locus Gregorii Nazianzeni dicentis : « Ab ethnicis commendari [285] majestalem præpositorum Romanorum προεδρῶν ex purpura, et vittis, et coronis florentibus.[400] »

Quarta, ex nomine meretricis magnæ : cum enim ea vox ex Scripturarum usu designet idolorum cultum, nulla est « major meretrix » Roma regnatrice, quæ non solum suos, sed etiam omnium victarum gentium adoptabat deos tanquam amatores fœdos. Nihil autem erat turpius, quam illud romanæ dominationis arcanum ; ut ad commendandam sui imperii majestatem, adorandos obtruderet impio cultu imperatores suos, quibus et gentes omnes et fœderati reges templa consecrabat, unde illud ; « Cum qua fornicati sunt reges terræ (vers. 2) ; » et iterum : « Babylon magna mater fornicationum et abominationum terræ (vers, 5) : » quod antiqua regnatrice Babylone pejor, idola sua omnibus populis et arte, et illecebris, et cruciatibus inculcaret. Ex quo etiam illud : « Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu (vers. 6), » cujus nulla unquam civitas sitientior fuit. En in unum conjectos Romæ paganicæ characteres, nullo prætermisso. Nihil autem ecclesiasticum : nec abludit ab eo sensu illud inscriptum « fronti mulieris : Mysterium (vers. 5) ; » quod Roma haberet sua occulta mysteria, quibus et se auspicato, conditam, et evocandi deos obsessarum urbium arte pollentem, ideoque victricem et diis charam, imo deam aliquam, omnium gentium dominam, et æternam urbem venditabat ; « Effusa etiam in principum (persecutorum) laudes, quorum pietas et providentia, cum in cæteris rebus humanis, tum præcipue in defendendis (adversiis christianos) deorum religionibus claruisset consultumque rebus humanis, ut universi homines legitimis sacris vacarent.[401] » Sic ipsa persecutio pietas vocabatur.

Miror autem Verensfelsium hæc scribentem : « Quod bestia sese colendam, suasque superstitiones usurpanda, vel morte intentata, obtrudere dicitur, quomodo id Romæ paganae conveniet[402] ? » Quid enim apertius convenit urbi tot supplicia intentanti omnibus per universum orbem christianis ? Quid autem est « eo convertere omne imperii robur, » nisi cruciare omnes qui hæc [286] imperia detrectarent ? At id « ut credat, vir doctus, magno Bossueto excidere potuisse ægre a se impetrat.[403] » Quid autem mihi excidit novi ? Ipse Verensfelsius confitetur, « si Roma culta est ab exteris gentibus frequentius ac cæteri Romanorum dii, cultum illum ad adulationem fuisse compositum, » addit : « Imperatores longe frequentius fuisse cultos, quod eum cultum vehementer principibus placiturum, sibique egregie usui futurum videbant. » Quid autem ego amplius postulabam ? Fingit Verensfelsius a me dictum, vi detractas omnibus populis religiones suas, ut sacra romana susciperent[404] : at cui bono id dicerem ? aut quid ad rem meam, cum ad meretricis sufficiat infamiam, reges et populos, metu et adulatione corruptos, ad sacra impia fuisse perductos ? Quod nec Verensfelsius negare potuerit.

ARTICULUS XXIV.

Quinta, sexta et septima enodatio, ex specialibus septem capitum, seu septem regum historiis : ad cap. xvii, 9, 10.

Jam a nobis persequendas sunt specialiores enodationes petitæ ex septem regibus, quorum nomine decennalis facta sit persecutio : qua de re cum luculenter dixerimus, ea nunc seligenda sunt quæ dictis lucem afferant ; sit ergo

Quinta enodatio, ex versibus 9 et 10 : « Septem capita, septem reges sunt. Quinque abierunt, unus est, et alius nondum venit, et cum venerit, oportet illum breve tempus manere : » quæ verba claram rerum futurarum continent historiam. Futurum enim erat, ut quinque reges, Diocletianus scilicet, duo Maximiani, Constantius Chlorus atque Maxentius in locum suum abirent : totaque persecutio in uno Maximino vigeret : Licinius postea persecutor futurus tunc expectandus esset : en vaticinium : en ipsa res gesta : quo nihil est congruentius.

Quærit tamen Verensfelsius : « Quæ ratio Joanni constare potuit, ut in hoc exiguum tempus se insereret ?... Nemo prophetarum tantum temporis intervallum transiliit, ut se præcise uno aliquo anno vixisse simularet, seseque in medio aliquo eventu, [287] nulla re id postulante, collocaret, et ita quidem collocaret, ut alteram partem illius eventus contigisse diceret, alteram adhuc esse expectandam.[405] »

Obvia et plana responsio. Visa primum ioanni septiceps bestia, hoc est, suis omnibus instructa capitibus.[406] Vidit postea capita septem alia aliis successisse : quo rerum series aspectandam se daret. Rem ergo, uti coram in ipsa visione gereretur, exposuit. Quid hic novi occurrit, aut quid est quod Verensfelsius omnes retro prophetas reclamare cogatur ? Omnino id factum est ex nimia rerum gestarum et propheticarum rationum incuria.

Videt Isaias Sennacheribi exercitum ad urbem Jerosolymam ordine proficiscentem : omnes obit stationes : quid rerum in unaquaque flat, tanquam ipse simul profectus explorat : « Veniet in Aiath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua... Adhuc dies est ut in Nobe stetur[407] : unde prospectus in ipsam Jerusalem. Vides omnia singillatim et successione quadam prophetæ exhiberi. Quid aliud Joanni evenisse putandum est ?

At enim simul narrat quæque fuerint, quæque sint, quæque futura sint. Quidni enim res ipsas prout intuebatur enarret ? Eodem exemplo audivit primum tria [408] quæ simul insonarent ; postea singillatim : « Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc[409] ; » denique : « Væ secundum abiit, et ecce væ tertium veniet cito.[410] » Vide quæ fuerint ac sint, futurorum admonetur : eodem prorsus exemplo atque hic dicitur : « Quinque ceciderunt ; unus est ; alius nondum venit, et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.[411] » Qui enim aliter fieri potuit, aut quid Verensfelsius postularet, nisi ut, ipsa re ut coram oculis gerebatur exposita, quæ deinde futura sunt propheta perciperet et edissereret, clara voce dicens : « Quinque abierunt : unus est, et alius nondum advenit. » Quinque scilicet usque ad Maxentium cæsum : « unus est, » Maximinus quippe : « septimus, » Licinius per sese persecutor futurus, « nondum venit : » suo autem tempore adventurus. Ita distincte et prophetatum et gestum est.

Sexta enodatio, ex eodem cap. vers. 9, 10. Sic enim ostendit [288] Joannes septena capita, non tantum mystice, sed etiam historice et ad litteram dicta, cum alia aliis successerint, et a primo ad septimum historiæ deducta sit series, quo nihil hic magis erat necessarium.

Septima enodatio, ex eodem vers. 10, « Quinque abierunt. » Non frustra hic sistitur, sed magna de causa, eo quod sublato quinto capite Maxentio, ac victore Constantino, pax Ecclesiæ data est, inclamatumque illud : « Factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi.[412] » His ergo lux addita ex hoc loco cap. xvii.

Quod ergo Verensfelsius queritur, « nulla re postulante » hæc a Joanne distincta, falsus est ex rerum gestarum incuria : omnino enim non hic frustra sistitur, nec « nulla re, » sed re maxima « postulante. »

Neque item sine causa dictum : « Quinque abierunt : unus est : » Maxentio enim quinto rege extincto ; unus e regibus proprio nomine persecutor, « unus erat Maximinus ; » Licinius proprio quoque nomine persecutor futurus, « nondum venerat. »

ARTICULUS XXV.

De plaga lethali bestiæ Maximino cæso ; lux affertur capiti xiii, vers. 3, ex cap. xvii, vers. 10 ; qua de re Verensfelsii objectio veritatem firmat.

Hinc octava enodatio, hic Verensfelsius reprehendit Bossuetum qui « caput unum bestiæ » lethaliter sauciatum (Apoc., xiii, vers. 3) « explicat » de Maximino cæso ; malletque id Licinio reservatum, qui, cum postremus omnium sævisset, extinctus est. Quo loco vir doctus : « Ego sane miror et vehementer miror, Bossuetum non animadvertisse tantummodo unum ex capitibus bestiæ vulneratum, » non autem ipsam bestiam, quæ quinque succisis capitibus longe gravius sauciata videatur.[413] Frustra : absit enim ut negaverim unquam, quinque prioribus recisis capitibus graviter sauciatam fuisse bestiam ; sed ideo « plaga mortis » sauciata dicitur, « occiso uno capite » (Apoc., xiii, vers. 3),Maximino scilicet : quod cum « unum istud caput » omnino superesset, eo uno reciso, mortua videretur. At enim Licinius adventurum [289] erat ? Sane adventurus ; nondum autem apparens. Quonam ergo pacto bestia viveret ? Quæ quinque excisis capitibus, illud quoque sextum, Maximinum nempe, qui tum solus supererat, amisisset ?

Hinc nona enodatio, ex ipsa viri docti objectione proficiscens : qudd Ioannes clare praeviderit, « occiso uno capite » (Maximino) futurum esse omnind, ut bestia lethali vulnere saucia ac velut omnino mortua videretur ; consentiunt historiæ. Lactantius, de Mortibus persecutorum, nihil refert de persecutione Licinii ; et extincto Maximino sexto capite, decennalem persecutionem terminat, ab anno videlicet cccui ad cccxiii, cujus verba retulimus[414] ; nec minus clare Sulpitius Severus de Licinii propria persecutione scripsit : « Res levioris negotii fuit, quam ut ad Ecclesiæ vulnera pertineret.[415] » Quare illa Licinii persecutio ad annum fere cccxix extra decennalem persecutionem excurrens, non visa est auxisse persecutionum decem numerum ; sed omnind habita est ut quædam diocletianicæ persecutionis appendix : quæ usque adeo Apostoli nostri vaticiniis congruit, ut mirer Verensfelsium, qui hæc videre noluerit.

ARTICULUS XXVI.

De Licinii persecutione propria : deque Verensfelsii objectione quæ rem elucidet : decima enodatio : ad hanc partem vers. 10 : Alius nondum venit, et oportet illud breve tempus manere.

Ego rem sic exposui, ut Licinius quidem quatuor fere annos sævierit : qui decem illis acerbissimis annis diocletianicæ persecutionis comparati, breve tempus efficiunt.[416]

Quærit Verensfelsius : « Cur unius ex isto septenario sævitiæ conjuncta cæterorum omnium molimina comparentur ; cur anni quibus cæteri universi saevierunt, iis opponuntur, quibus solus bacchabatur Licinius ; quid causæ commemorari poterit, quare et hoc fuerit faciendum[417] ? »

Quid causæ commemorari poterit ? Imo causa vel maxima, quam et ipse vir doctus agnosceret, si res gestas recolere [290] dignaretur. Omnino enim Licinius et ex septem illis fuit quorum nomine decennalis persecutio gereretur, factus Augustus scilicet « anno cccvii, quarto illius persecutionis anno, et ipse post illud decennium, propriam persecutionem exercuit, anno videlicet, ut dixi mus, fere cccxix. Magna ergo causa est cur hæc propria Licinii persecutio, toti decennali persecutioni comparemur.

Res ergo Licinii paucis complectamur. Is anno cccvii Maxentio extincto, a Galeriano Maximiano et Diocletiano in eam rem evocato, Augustus factus est, et septem illis Augustis accensitus[418] ; nec latuit Joannem quid illis septem fieret. Prævidit itaque ipsum licinium per sese ac suo tempore propriam persecutionem moturum fuisse, pari exitu cum cæteris ; quippe cum ipsa ejus propria persecutio, magnæ illi comparata, brevior haberetur : atque ita hic prodit.

Decima enodatio : quod Licinii novi per sese persecutoris res distincte a Joanne referantur.

Ex his quoque lux accedit trinis velut insultibus et ineursatio-nibus, Apoc., xii, 4, 13, 17, ordine recensitis. Primus omnium Diocletianus insurgit : alter Maximinus : tertius Licinius (cap. xvii, 40) ; atque ei, cujus pars fuit, decennali persecutioni finitæ, velut mantiseæ loco, hoc quoque assumentum attexuit ; ne vaticinio ejus de septem capitibus ac regibus a Deo castigatis aliquid deesse videretur.

ARTICULUS XXVII.

Undecima enodatio : de capite octavo, quod de septem sit, et cur vocetur bestia : deque Maximiano bis Augusto, ad vers. 11, cap. xvii.

Quam hic undecimam enodationem numeramus singularis est ac plane incredibilis, nisi ejus rei clara esset historia. Lactantius rem tradit his verbis : « Maxentius patri suo (Maximiano Herculio) post depositum imperium, purpuram mittit, et bis Augustum nominavit.[419] » Mirum ; nec id fugit.Ioannem diserte scribentem : Bestia... et ipsa octava est ; (græce ; octavus est rex), et de septem est regibus sive capitibus (vers. 11) : quod quid est aliud, quam ipsum quodammodo duplicatum, ac sibi ipsi [291] superjectum novum Augustum, qui et inter septem censeatur, et octavus quoque numerari possit. Rei tam perspicuae quid responderi potuit, nisi futile et vanum ? Hic ergo Verensfelsius primum : « Nego,, inquit, Herculium bis afflixisse christianos.[420] » Quis enim id dixit ? Non satis est vidisse Joannem, bis factum Augustum, et in interitum vadere ? Quod revera contigit : quid autem necesse erat aniplius de persecutione quærere ? Quasi quis dubitaret an christianorum hostis omnium pessimus immitem ac persecuto-rium animum exuisset, qui et filio Maxentio et Constantino genero necem sit machinatus. Altera docti vri responsio[421] : « Non debuit Herculius Maximianus bestia appellari, qui tantum unus esset ex septem regibus, sive bestiæ capitibus. » Nos autem jam respondimus (Apoc., xiii, 2 ; xvii, 11), inter septem capita, a Ioanne numerari tria præcipue, quorum unum bestiæ quoque nomine vocaretur, et quod sub pardi specie bestiæ ipsius corpus efficeret, protenso colore vario per universam cutem. Sic igitur ostendimus designari Maximianum Herculium propter variabiles inquieti animi motus, quos feræ maculosa et picta pellis indicabat. Hunc viri characterem Lactantius quoque expressit his verbis : « Ille (Herculius) rerum novarum cupidus.[422] »

At obstat Verensfelsius, ne instabilis videatur qui deorum religionibus semper deditus, « pertinax christianorum hostis perpetuo dominationis ardore flagrabat.[423] » Quasi verd qui est impius, superstitiosus, avidus dominandi, non idem inquietus ac rerum novarum cupidus esse possit.

ARTICULUS XXVIII.

De bestia, ascendente e mari, atque pereunte : ad cap. xiii, 1 ; xvii, 7 et seq. ; deque enodatione duodecima et decimi tertii : ad idem cap. xvii.

Nunc diligentius comparanda sunt quæ a Joanne visa locis affinibus. Sic autem se habent : a Vidi ego, » more Danielis,[424] « de mari ascendentem, » imperium seu potentiam quamdam « ascendentem de mari, » ex rerum humanarum motibus et [292] mutationibus, velut ex marinis fluctibus emergentem : hoc est idololatriam romanam toto orbe dominantem, « habentem capita decem, » septeni Augustorum nomine sævituram, et super capita ejus « nomina blasphemiæ, » nomina idolorum a quibus cognominari se volebant Diocletianus Jovius, Maximianus Herculius, Maximinus item Jovius, Licinius Jovius, et sic de cæteris (Apoc., xiii, 1) ; at cap. xvii, « Bestia quæ portat mulierem habet capita septem, a septem illos reges sive Augustos. His ergo instructa capitibus septem, exurgit e mari : quæ prima est visio ; vidit autem postea e septem regibus quinque succisos : unum superstitem : septimum adventurum et brevi tempore permansurum (xvii, 10) ; ac facile conjicit totam bestiam subito collapsuram, quæ tot capitibus excisis ægrum corpus traheret, atque ultimum spiritum efflatura videretur. Cujus rei intuitu hæc Joannes scribit : « Bestia quæ erat et non est ; » quæ vixdum orta concidit : « et ad interitum vadit » ad quem nata est (vers, 11). Quod etiam in antecessum his verbis prædixerat : « Bestia quam vidisti, erat et non est : » nihil habet stabile, magnaque sui parte jam occubuit, « et (suo tempore) ascensura est de abysso (vers. 8), de mari, » et rerum humanarum fluctibus (xiii, 1), « et in interitum ibit (xvii, 8) : » quo enim, quæso, itura erat, nisi ad interitum ex tantis exorta fluctuationibus ? Sic vidit Apostolus, certo quodam ordine, suisque temporibus, romanam idololatriam ascensuram, suis instructam capitibus ; tum eorum maxima parte tanta celeritate mulctatam, ut ex illa constitutione rerum, nihil profecto aliud quam promptum exitium expectari posset.

Hinc illæ verborum ambages : erat, non est, quanquam est suo quodam modo, ut apud Græcum legitur ; quæ cum occurrunt apud prophetas, attentos reddunt animos : attentionis autem is erit fructus ut videant vim orbi ostentatam sub septem regibus, futuram rem rapidam et tanto impetu transituram, ut etiam cum esset, ad interitum magis vergere, quam ipsa sibi constare videretur.

Hæc igitur duodecima enodatio adversus protestantes, frustra ab illis quæri longam sæculorum seriem, ad evolvendam scilicet flctitiam illam a romana Ecclesia persecutionem ; cum Apostolus [293] nihil aliud cogitaverit, quam septem continuos reges, qui vi maxima, sed cito transeunte, priscæ idololatriæ romanæ regnum assererent.

Decima tertia enodatio, ex decem regibus meretricem destructuris (vers. 12, et seq.) quorum historicos characteres, antea annotatos, hic praetermittimus : neque quidquam addimus ad Babylonis excidium (cap. xviii), aut ad cœlcstium spirituum laudes (cap. xix), neque necesse est enarremus ea, quæ recapitulationis gratia de Christo victore, et impiorum regum exercitibus cæsis in fine hujus capitis recensentur, cum ex antedictis facile intelligantur. Hic ergo finis esto.

ARTICULUS XXIX.

Summa dictorum, ubi de prophetarum perspicuitate.

Paradoxi cujusdam loco erit prophetias appellasse perspicuas, cum fateantur omnes esse eas obscurissimis figuris ac verbis involutas : neque eo minus inesse credimus perspicuitatem quamdam, tum ex majestate rerum quæ statim incurrat oculos, tum ex enodamentis subinde occurrentibus, hoc est, ex certis eventibus illustrioribus qui, cæcum iter ingressuris, filum præbeant facemque præferant.

Nescis quinam illi sint quibus incumbat illa tempestas, mons igneus, stella delapsa immittens absynthium (cap. viii). At laboranti succurrit (cap. vii) quo liquet illa supplicia in gratiam Judæorum prædestinatorum esse dilata : unde consequitur totam illam vim perfidæ ac reprobæ genti intentatam.

Obstupefacit animos bestia septiceps (cap. xiii, 1 ; xvii, 7) : at postquam clare constiterit Angelo quoque interprete, eam esse Romam mundi reginam et sanctos persequentem, res plana fiet (xvii, 3, 6, 9, 18).

Sane in septem regibus nonnihil obscuritatis. At ubi illuxerit enodatio perspicua de quinque cæsis regibus deque uno superstite ac septimo venturo et brevi mansuro, tota se ultro pandet rerum historia (xvii, 10).

Nescis quinam illi sint « equestres exercitus, vicies millies [294] denorum millium (ix, 16). » Succurrit ibidem « apertus Euphrates » (vers. 14), item alibi idem « Euphrates, et via præparata regibus ab ortu solis (xvi, 12). » Statimque apparet eosdem exercitus ab.Euphrate et Oriente, et e Parthorum ac Persarum imperio in Occidentem effusos : nec nisi idololatriæ puniendæ causal, cum statim sit additum ab his exercitibus quassos « non resipuisse ab idolis (ix, 20). »

Ne tamen mentem inducas, piorum adversus impios mota certamina : obstat ille textus, quo liquet et totius terræ reges, » adeoque utriusque partis, ab immundis spiritibus ad prælium esse perductos (xvi, 14).

Vides coortam adversus sanctos persecutionem maximam (xi, 1 et seq.) : at statim intueris in medio cursu, « Dei et Christi regnum hujus mundi : regnum, inquam, hujus mundi, » et in terris stabilitum (ibid., 15), quæ te claris indiciis ad diocletianicam persecutionem adducant.

Obscura et perplexa sunt de muliere et dracone visa (xii, 1 et seq.) : at ibidem triplex persecutionis impetus et draconis incensus furor, eo quod modicum tempus habere se sciat (ibid., 12, 13, 17), persecutionem eamdem eamque desinentem et extrema molientem satis indicant.

Quid illi improvisi et reconditi eventus ; ut est ille de Maximiano Herculio, ac statim postea pereunte, quantam lucem afferunt ? Quid ipsa visorum facta collatio, quæ in eamdem rerum summam confluant ? Quid illa plaga lethalis, deinde curata ? Quid illud philosophiæ incantatricis auxilium ? Quid illud Juliani in Diocletiaiii ingenium atque molimina, atque ipsius bestiæ nomen cum ipsis rebus conjunctum, an casu inditum vaticinio ? Omnino prophetiæ tot eventa respondent, ut eorum numero et consensione animus obruatur.

Jam tria digesta per temporum vices, gressus oberrare non sinunt ; nec desunt ubique, ac præsertim in decem regibus historici characteres, qui revelationem universam, usque ad cap. xix finem, impletam esse demonstrent. [295

ARTICULUS XXX.

De diabolo ligato et soluto : deque persecutione ultima : Verensfelsii vana objectio : ad caput xx.

Posteaquam Apostolus copiosissime exposuit instantes primarum sub imperio romano persecutionum eventus, ad ultimam persecutionem in fine sæculi transit, ejusque tres præcipuas circumstantias in unum caput xx contrahit : nempe de Satana, alligato et soluto, deque regno Christi ac de mille annis.

Hic Verensfelsius multis quærit : « Cum certum sit præditi Ecclesiam diuturno tempore a Satanæ insidiis securam fore, quid postea Ecclesiæ acciderit ; propter quod aut ipsius prosperitas tantopere prædicari, aut Satanas tam probe constrictus dici possit[425] ; » cum mores christianorum corruperit, adeo ut afflictiones plus prodesse Ecclesiæ atque pacem, Theodoretus et alii Patres dixerint ; cum tot hæreses concitant ; Arianismum, Nestorianismum, Eutycliianismum, Pelagianismum, et cæteras ejusmodi pestes ; cum denique tantum christiani sanguinis hauserint, Hunni, Vandali, Persæ, Græci quoque imperatores, Sarraceni denique ac Turcæ. « En, inquit, scopulum qui opinionem Bossueti in ipso portu elidit, quem quomodo vitaturus sit non possum sane cogitatione assequi : quo igitur se jam tuebitur Bossuetus[426] ? » Et cætera ejusmodi, quæ summo cum verborum splendore et copii protulit elegantissimum ingenium ad ipsius libelli calcem.

Næ ille magno fragore ac tumultu tenuem ac fragilem admovet machinam. Non est alligatus Satan, aut in abysso reclusus, ne noceat, ne tentet, ne persequatur christianos : sed ne, ut olim sub paganismo, universalis seductio fiat, aut persecutio. Nec tacuit Joannes : ligatus enim et clausus, « ut non seducat amplius, » ut olim indefinite, « gentes » (vers. 2, 3). Non redibit unquam universalis illa seductio. Rursus : « Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas et abibit ut seducat gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ... ; et congregabit eos in prælium (vers. 7) ; clarius : « Et ascenderunt super latitudinem terræ, et [296] circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam (vers. 8). » Sic obsessa et oppugnata ubique terrarum « castra sanctorum et dilecta civitas, Ecclesia scilicet catholica : » ubique inimici : sed recte Augustinus : « Ubicumque inimici, ibi et castra sanctorum et dilecta civitas[427] ? » Hinc argumentum : Satanas alligatus et clausus ea profecto potestate mulctatus est, quam solutus recepit : recepit autem potestatem obsidendæ et oppugnanda per singula castra universalis Ecclesiæ. Ea ergo ligatus et clausus potestate mulctatus est. Maximum Dei beneficium ; omnino enim venturi sunt aliquando, ante finem mundi, illi mille anni quos Joannes hic toties inculcavit, quomodocumque intelligantur (vers. 2, 3, 4, 5, 7). An ergo existimas toto illo spatio Satanam cessaturum, et Dominicam Orationem ita vacaturam, ut nemo jam dicat : « Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo ? » Fabulæ ; somnia. Ergo Deo visum ut quemadmodum genus humanum ab universali diluvio, ita ab universali persecutione, his mille annis stantibus, usque ad mundi finem, tutam præstaret Ecclesiam ? Quam autem Ecclesiam ? invisibilem forsitan et soli Deo notam ? Imo eam quæ ut castrorum acies ordinata, sub ducibus suis militet et excubias agat ; quam Satanas ipse oppugnando demonstret, accito innumerabili exercitu, una cum Gog et Magog, qualemcumque futuri sint.

At forte opprimet, et extinguet, aut tollet e medio fidem ? Absit : imo vero « descendit ignis a Deo de cœlo, et devoravit illos (vers. 9). » Nec alius ignis quam ultimi judicii de quo scripsit Petrus : « Ut olim prior mundus aqua periit, ita cœlos qui nunc sunt et terram eidem verbo repositos, igni (scilicet) reservatos in diem judicii et perditionis impiorum hominum.[428] » Sic impii homines ac totus ille seductorius exercitus, qui castra sanctorum et dilectam civitatem persequentur, extremi judicii igne concremandi. Congruunt reliqua : nam continuo diabolus « qui seducebat eos, » missus est in stagnum ignis (Apoc., xx, 9), et judicium confestim : Et resurgunt a mortui, pusilli et magni, et judicatur est de singulis secundum opera eorum, et infernus et mors missi, jsunt in stagnum ignis (11, 12 et seq.). » Neque alia est rerum [297] consummatio ; cum « novissima omnium inimica destruetur mors.[429] » Hic ergo rerum finis cum soluto diabolo et cum ultimi persecutione conjunctus, expletis mille annis ; non mille præcise : dudum enim transissent : sed ita ut millenario pleno et perfecto numero, denotetur complexio annorum, quibus ad mundi extrema pertingitur.

De Gog autem et Magog, non est qudd amplius solliciti simus, prolatis conjecturis quales esse possunt, rebus nondum impletis, incertæ et fluctuantes, ipsoque eventu, quantum Deus dederit illustrandæ,[430] de quibus Verensfelsius nullam mihi movet controversiam.

ARTICULUS XXXI.

De persecutione ultima, sive Antichristi, per seductionem : ad eumdem locum.

Hanc persecutionem a prioribus ante mille annos multa discriminant : imprimis quod sit ultima ia ipso mundi fine, sub Antichristi regno ; quo tempore Satanas extrema conabitur ad disperdendam Ecclesiam.

2° Quod hic nulla mentio, neque Romæ septicipitis aut septem ejus montium, aut imperii ejus per universum orbem, neque Babylonis, aut illius bestiæ, sive primæ, sive secundae : pridem hæc transierunt, ante mille annos scilicet, apprehensaque est bestia et pseudopropheta, missique in stagnum ignis (xx, 10). In hac autem persecutione nullas egerunt partes : Gog et Magog inducuntur, nova nomina, soli nota Ezechieli obscurissimo prophetarum : nec mirum si nova res, post illud inteistitium ingens mille annorum, hoc est, omnium sæculorum, adduceret omnibus finem.

3° Unum illud vel maxime observandum : persecutionem istam potissimum seductione constare. Congruunt omnia. Imprimis enim Joannes hic ubique seductionem inculcat (vers. 3, 7), murumque omnind est, nihil hic de martyribus, aut de sanguine effuso in testimonium Jesu, quod sub persecutione romana omnibus paginis occurrebat : fallendo et seducendo omnia peragentur. His concinit Paulus, ipseque adeo Christus, qui nihil aliud urget [298] quam ostenta, « prodigia, signa, ita ut seducantur, si fieri potest, etiam electi.[431] » Nec aliter Paulus : « Cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, signis et prodigiis mendacibus, in omni seductione iniquitatis. » Et postea ; « Mittet illis Deus operationem erroris.[432] » Quæ omnia cum hoc Joannis loco convenire clamat ipse contextus. Imprimis enim ubique seductio et profundissima hypocrisis : « quod est ipsum mysterium iniquitatis » apud Paulum[433] : tum apud Joannem oportet illum solvi modico tempore (xx, 3) ; unde etiam Christus : « Breviabuntur dies[434] : » Paulus etiam statim atque ostendit illum impium, nulla mora subdit, « spiritu oris Domini et illustri ejus adventu destruendum.[435] »

Protestantes autem quidam optant potius quam probant, illustrem illum Christi adventum, alium esse futurum præter ipsum judicii diem ; frustra : agebatur enim « de die Domini, » hoc est procul dubio de ipso judicii die ; quem jamjam adventurum Thessalonicenses putabant : nec Paulus respondisset ad eorum mentem, nisi cum ipso « die Domini » conjunctus esset ille ejusdem Domini illustris ac manifestus adventus.

Nec deerit ignis, dicente eodem Paulo, quod « dies Domini in igne revelabitur,[436] » quo fit ut dies Domini sit illo igne clarus : nec sit aliud Joanni, « descendit ignis de cœlo, » in extremo judicio (Apoc., xx, 9), quam Paulo « dies Domini ; » ejusque est perspicuus adventus ad destruendum illum impium, quo duce et seductore dilectam civitatem et castra sanctorum oppugnabant.

Stet ergo fundamentum hoc, Scripturis consentientibus, persecutionem ultimam, quæ est Antichristi, hypocrisi et seductione maxime constitutam, et ipso Domini cum igne descendentis adventu post modicum tempus subito finiendam.

ARTICULUS XXXII.

Somnia protestantium : ad idem cap. xx.

Quid enim, rogo, de hac ultima persecutione fingent ? An huc [299] quoque intrudent romanam Ecclesiam ? Jam illud erat pessimi factum, qudd eam ab imperio romano ethnico separare nollent ; crasso errore quidem, sed tamen erat aliquid quod Romam sonaret et auribus illuderet. Nunc autem nullum eorum vestigium, jam mille annis expletis ; nec ullus Antichristo Romano locus. Et tamen agitur de ipso Antichristo, et de persecutione ultima ; totus ergo hic locus de Romano Antichristo, qui tot opplevit libros, nunc vacat.

Nec repetam illud jam a me demonstratum, nihil bestiæ, aut meretrici, aut vero Babyloni, cum Antichristo et cum persecutione ultima posse esse commune : neque aded quidquam capiti huic xx, cum antecedentibus, quæ mille annorum interstitio distant.

At forte supererit in, Paulo (II Thess., ii) aliquid præsidii, ob-tinebitque Verensfelsius, ut ille iniquus sit papa romanus.[437] Ipse quidem in Gregorio VII, « qui fastum aliaque pontificatus scelera in supremum vestigium perduxit, » tam purum putumque Antichristum intueri se putat, ac si oculis cerneret.[438] Miseret me sectæ quæ tales invehat visus. Ubi enim ergo illud : « Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui[439] ? » Impii ac scelesti hominis characteres separari non possunt. Quicumque erit ille scelestus qui sese efferat adversus omne quod dicitur Deus, hunc et signa et prodigia, et Christo adveniente promptus interitus consequantur necesse est. At non id factum est. Gregorius VII ejusque successores, Verensfelsio manifestamus, nec dubius Antichristus, ingressi sunt viam universæ carnis, nullo memorabili eventu, necdum advenit Christus qui sua eos præsentia contereret.

Dices : Erit aliquis in fine mundi pessimus pontifex, qui ita conteratur. Rogamus : De illo pontifice vota profers, an argumenta ? Quis enim tibi divinanti credet ? Certe, utcumque ista contingent, tunc ego aio, verum futurum Antichristum, cui totus character, tota Antichristi forma conveniat.

Ad eum autem characterem formamque pertinet, illud etiam individuum et singulare supplicium quo perimitur adventante [300] Christo : quale supplicium, nonnisi uni homini singulari competit, cum Christi sit unus ac singularis adventus.

Non me fugit protestantes quosdam, ipsumque adeo Verensfelsium,[440] non nihil litigare de illa voce Pauli : « Quem Dominus Jesus interficiet (ἀναλώσει) spiritu oris sui, et destruet illustri adventu suo.[441] » Sed qui ἀλώσιν intelligunt, de voce ἀναλώσει ex eadem radice dubitare non possunt ; sit ergo ἀλώσις excidium, sit etiam ἀναλώσει perdet, exscindet, destruet ; nec separentur quæ Paulus conjuncta esse voluit : idemque omnino sit, quem et confectum halitu, et Christo adventante ac præsente abolitum esse constiterit. Cætera Verensfelsius relinquat Molinæis, et aliis quos toties confutatos hic appellare nolo.

ARTICULUS XXXIII.

De voce Antichristi.

Omnes confitentur a Paulo nomine adversarii, et iniqui et seductoris intellectum Antichristum illum in fine mundi adventurum, et clara præsentia Domini destruendum.[442] Cæterum ut Antichristi nomen, ita propriam seductionem ejus a solo Joanne proditam constat, ut quicumque futurus sit Antichristus, sive verus, sive figuratus, ab eo negatum iri Joannis Evangelium de Verbo carne facto certum omnino sit. De voce Antichristus, clarum illud : « Filioli, novissima hora est, et sicut audistis quod Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt : unde scimus quia novissima hora est.[443] » Novissimam horam ex consuetudine Novi Testamenti, appellat illud omne spatium, quod inter utrumque Christi adventum intererit ; eo quod incertum sit in illa intercapedine, qua hora Dominus furis instar adveniet, Bursus : « Quis est mendax, nisi is qui negat quia Jesus est Christus ? Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium.[444] » Is ergo Antichristus, qui negat Jesum Christum verum esse Dei Filium : unde postea : « Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum » (altiore loco natum) inde « in carne venisse, ex Deo [301] est ; et omnis spiritus » qui non id confitetur et Antichristus est, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est.[445] » Quo loco occurrit illa apud Vulgatam vetustissima lectio : « Omnis spiritus qui solvit Jesum, » qui personam ejus dividit ac Filium hominis secernit a Filio Dei, « Antichristus est.[446] » Ergo Antichristi multi : alii in figura, alii in veritate : « et multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem.[447] » Sed nullus Antichristus, sive figurate, sive proprie, qui non prius id neget, et abroget incarnationis fidem. Qua in re, non alia præcise « hic est seductor et Antichristus.[448] » Hæc ergo præcipua est hujus seductio ; et hoc est testimonium Joannis, a quo primo vocem Antichristi vimque ejus perdidicimus.

ARTICULUS XXXIV.

Quod ille adversarius apud Paulum II Thess., ii, sit persona singularis ; et quod pseudopropheta Joannis sit persona mystica ex ipso contextu, cap. xiii, 2 ; xvi, 13 ; xix, 20 ; xx, 10.

Hic tantum postulamus legi diligenter utriusque Apostoli textum. Apud Paulum ubique ingeminatur articulus : ille homo peccati ; ille adversarius ; illle perditus ; ille nequam, statim ostendunt in certo quodam viro singularem impietatem, eiqtie congruens singulare supplicium.[449] At e contra pseudopropheta Joannis statim atque apparet, bestia nominatur : quæ est procul dubio persona mystica : seu quoddam imperii genus philosophicum ac magicum, quo primæ bestiæ idololatriæ regnatricis et persecu-tricis imperium sustentetur. Quam autem formam primum induerit, eam retineri promptum.

Favet textus his verbis : « Apprehensa est bestia et cum ea pseudopropheta : vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis.[450] » Hi duo non personæ singulares : non enim id bestiæ, sive imperio romano persequenti sanctos convenire possit : nec magis pseudoprophetæ alteri, bestiæ venienti auxilio : sed duas personas mysticas, reges persecutores et philosophos seductores, nihil [302] repugnat simul missos in stagnum ignis ardentis ; atque ita de personis mysticis igne demersis expedita res est. At contra in Pauli adversario, subitanea destructio, Christo adveniente, nonnisi singularem, atque individuam personam denotat, ut dictum est.

ARTICULUS XXXV.

De regno Christi cum beatis animabus per mille annos : ad cap. xx, 4.

« Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis : et animas decollatorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis ; et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.[451] » Si hic ageretur tantum de cœlesti gloria et regno, illud imperium sempiternum diceretur, non autem ad mille annos. Cum ergo dicitur beatas animas cum Christo regnaturas, profectd intelligendum est de illo regno, sive de gloria sanctarum animarum in Ecclesia Christi usque ad sæculi finem, ante resurrectionem ultimam.

Tria autem hic notanda sunt : primo agi de animabus sej unctis a corpore, ne quid suspicemur de millenariorum errore : secundo agi de passis sub bestia, hoc est in persecutione romana ; sic quorum Apostolus tormenta viderat, eorum prædicat gloriam ; tertio, eam gloriam illis attributam, ut cum Christo sedeant, cum Christo judicent.

Placuit autem Christo ut id explicaret distinctius his verbis : « Qui vicerit, dabo illi potestatem super gentes : et reget eas in virga ferrea, sicut et ego accepi a Patre meo.[452] » Qua voce victores, sive martyres, Christi assessores facti, in gentes ipsis a Christo subditas summum imperium exerceant. Jam rogamus protestantes, ut enarrare dignentur quid hic Joannes eventurum martyribus prædixerit : nos autem martyrum gloriam et judiciariam potestatem memoravimus in Commentario nostro,[453] et hic recensitis aliqua ex parte martyrum miraculis, quibus vel maxime, romana persecutione finita, universæ Ecclesiæ personabant. [303]

Hujus autem pulcherrimi eventus testes adhibuimus, non vulgares, aut obscuros homines, sed quotquot extiterunt sanctissimos Patres, Basilium, Gregorios, Ambrosium, Chrysostomum, Hieronymum, Augustinum et reliquos, exceptione nulla, quarto, quinto et secutis sæculis memoratissimos pietateque et doctrina commendatissimos.

Protestantes autem quid habent memorandum de martyrum cum Christo judiciis, cum et illud nimis misere metuant, ne aliquid rerum sub sole gestarum reveletur sanctis animabus, licet divina de se lata judicia canituris (Apoc., xviii, 20 ; xix, 1, 2, 3), nedum in aliquam eorum partem veniant.

Non ita Ioannes : Cum videat « animas interfectorum » sub altari in Christo positas de dilata sanguinis sui ultione conquerentes, doceri interim de eadem vindicta in breve tempus differenda, deque expectandis fratribus (Apoc., vi, 9,10, 11). Favet ipse Christus his verbis : « Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ? Amen dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum.[454] » Quod quidem recidit in illud Joannis : « Ut requiescerent modicum tempus (Apoc., vi, 11). » Quis ergo non metuat martyres, ad quorum velut arbitria ac preces Christo jubente et inspirante conceptas, ultio suspendatur, aut etiam immutetur ? Præclare Augustinus : « Hæc est illa plena pietatis ac misericordiæ vindicta martyrum adversus regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. » Hæc omnino judicia electorum Dei Christo assidentem, et cum ipso judicantium totis mille annis, id est, procul dubio ad sæculi finem.

Horum potestatem et regnum sub Christo Gregorius Nazianzeno Juliano imperatori exprobrabat his verbis : « Non tu victimas pro Christo cæsas, nec magnos pugiles extimuisti, Joannem Baptistam, Petrum, Paulum, Iacobum, Stephanum, Andream, Theclam, alios qui et ante et post illos pro veritate, cum ferro, igni, belluisque ac tyrannis decertarunt, tanquam in alienis corporibus ; imo tanquam nullis jam corporibus ; quorum nominibus præclari honores festaque constituta sunt : a quibus dæmones [304] propelluntur, morbi curantur ; quorum sunt apparitiones : quorum praedictiones : quorum corpora idem possunt ac beatæ animæ : quorum vel sola sanguinis gutta atque exigua quamvis passionis signa, idem possunt quod corpora. Hæc non colis ; his Herculem anteponis,[455] etc. » Taceo reliqua in eadem oratione tertia. Similia passim occurrunt apud Chrysostomura et reliquos ejusdem ævi scriptores, quæ facile ostendant Iulianum cum diis suis a martyribus Christi servis, imd potius ab ipso martyrum Deo victum, tam clara victoria, ut non possit negari nisi ab iis qui Christi gloriæ invideant.

Hæc igitur ut præsentia, ut certa, ut omnibus nota proponebant Iuliano impietate cæcato. Nec negabat Iulianus Petri et Pauli sepulcris jam inde ab apostolicis temporibus honores exhibitos,[456] tantaque eorum fuit gloria, ut etiam captæ urbi, non aliud asylum relictum fuerit quam Petri et Pauli basilicæ, ipso Verensfelsio referente[457] ; ut urbs persecutrix nullam aliam salutem invenerit, quam allatam ab iis quorum sanguinem fuderat.

Hæc igitur martyrum cum Christo gloria super terras a Ioanne prospicitur, et persecutione finita tot testimoniis commendatur, ut negari non possint. Hæc monumenta regni sanctorum ab ipso Grotio bona fide agnoscuntur.

Hoc est verissimum Christi cum sanctis regnum, usque ad finem sæculi duraturum. Neque enim ad alium quam ad Christum sese convertebant, qui hæc miracula conspexerunt. Aut, Augustinus testis, cum apparerent temporibus suis apostolicarum signa virtutum ad Stephani memoriam, aliud a christianis incla-matum refert quam illud : Christo gloria : Christo laudes[458] : cum profecto hæc opera, hæc miracula non alteri possent tribui, quam Christo pro quo Stephani sanguis effusus est.

FINIS OPERIS DE EXCIDIO BABYLONIS.


 

[1] Apoc., xviii, 10, 16, 19.

[2] Joan., xii, 31, 32.

[3] Apoc., xii, 3.

[4] In Apoc., conc. i, p. 2.

[5] Apoc., xxii, 18, 19.

[6] Apoc., i, 2.

[7] Apoc., xvii, 7, 9.

[8] Apoc., ii, 8.

[9] Apoc., xi, 8.

[10] II Petr., ii, 8.

[11] Gen., xix, 9.

[12] Verensf., cap. iii, § 25.

[13] Isa., xix, 1.

[14] Isa., xxiv, 5.

[15] Avert. sur les proph., n, 9.

[16] Ezech., xvi, 8 et seq.

[17] Jerem., iii, 7, 8.

[18] Osee., ii, 2, 7.

[19] Avert. sur les proph., n. 9.

[20] Avert. sur les proph., Préfac, 32.

[21] § 16.

[22] § 26.

[23] Vide Commenta cap. xiii, 11, 12.

[24] Apolog.

[25] Apud. Euseb., De Præpar. Evang.

[26] IV Reg., iii, 13.

[27] III Reg., xviii, 19, 22.

[28] Tit., i, 12.

[29] Act., xvii, 29.

[30] Rom., i, 23.

[31] Theodor, Serm. 8, de Martyribus.

[32] Hier., adversus Vigilantium.

[33] § 14 ; cap. iii, § 27.

[34] Athanas., Qucest. ad Ant. 39, in respons., p. 277.

[35] Apoc., i, 9.

[36] Verensf., cap. i, § 1.

[37] Psæf. ad art. Smalc.

[38] Apud Grot., op. Theolog., tom. III, p. 636.

[39] Præf., art. 8.

[40] Art. 19.

[41] Apoc., xii, 12.

[42] II Thess., ii, 8.

[43] Apoc., xx, 4, 7.

[44] II Thes., ii, 4.

[45] Apoc., xiii, 12.

[46] Apoc., I, 3.

[47] Verensf., cap. iii, § 24.

[48] Ad Apoc., i, 1, 3.

[49] Apoc., xxii, 10.

[50] Dan., vii, 26.

[51] Dan., xii, 4, 9.

[52] Apoc., xx, 3.

[53] II Petr., iii, 8.

[54] Apoc., xvii, 10.

[55] Apoc., ix, 12.

[56] Apoc., xi, 14.

[57] Apoc., xii, 12.

[58] Apoc., x, 6.

[59] Joan., xii, 31.

[60] Ibid., 32.

[61] Ibid., 23.

[62] Apoc., xii, 3.

[63] Joan., viii, 34 ; II Petr., ii, 19.

[64] Apoc., xii, 8.

[65] Ibid., 10, totaque prophetia passim.

[66] Matth., iii, 2.

[67] Luc., xxi, 20,28, 30.

[68] Verensf., cap. iii, § 24.

[69] Apoc., xi, 14.

[70] Verensf., cap, iii, § 24.

[71] Apoc., xxii, 7, 12.

[72] Luc., xvii, 27, 38.

[73] Hebr., ix, 27.

[74] Sapient., vi, 6.

[75] Philip., iv, 5.

[76] Rom., xiii, 11.

[77] Num., xxiv, 17.

[78] Ibid., 23, 24.

[79] Apoc., vii, 4, 5.

[80] Apoc., xxi, 12-14.

[81] Ibid., 16.

[82] Ibid.

[83] Apoc., xi, 13.

[84] Luc., viii, 2 ; xi, 26.

[85] Apoc., xii, 14.

[86] Dan., vii, 25.

[87] Dan., iv, 13, 22.

[88] Apoc., xi, 2, 3 ; xii, 6, 14 ; xiii, 5.

[89] Dan., vii, 25.

[90] De Bello Jud., in prologo.

[91] Comm. sur l’Apoc., chap. x, n. 4.

[92] Apoc., ix, 16.

[93] Apoc., xiv, 20.

[94] Verensf., cap. iv, § 14.

[95] Verensf., cap. i, § 17, 25.

[96] Verensf., cap, iii, § 9, 10, 20.

[97] Zozim., lib. II.

[98] Zozim., lib. V.

[99] Sozom., lib. IX, 6.

[100] Verensf., cap. iii, § 10.

[101] In Apoc., 82, 83.

[102] Sozom., lib. IX, 9.

[103] Paul. Oros., vii, 42.

[104] Verensf., cap. iii, § 10.

[105] Zozim., lib. VI, p. 113.

[106] Zozim., lib. VI, p. 113.

[107] Ibid.

[108] Ibid.

[109] Ibid.

[110] Ibid.

[111] Paul. Oros., lib. VII, 37.

[112] Serm. CV, c. ix, n. 12, olim De Verbis Domini, XXIX.

[113] In Apoc., cap. iv, n. 14.

[114] Salv., De Gubern., lib. VI.

[115] Ibid.

[116] Verensf., cap. iii, § 10.

[117] Hist. abrégée, n. 16 et suiv.

[118] Paul. Oros., lib. VII, 38.

[119] Com. in Apoc.

[120] Ezech., xlvii, 1, et in eum locum Hier.

[121] N. 7.

[122] Verensf., cap. iii, § 12.

[123] Verensf., cap. iii, § 20.

[124] Tom. VI, cap. v, n. 8.

[125] Verensf., cap. iii, § 6.

[126] Serm. ccxcvi, cap. vi, n. 7, olim De diversis, serm. cvi.

[127] Proœm. ad lib, I in Ezech.

[128] In Isa., lib. III, ad cap. xxiv.

[129] In Isa., lib. XIII, ad cap. xlvii.

[130] Ep. iii ad Heliod.

[131] Ep. xvi ad Princ.

[132] Lib. II. adv. Jovin. ia fine.

[133] Ep, xi ad Ageruc.

[134] Cap. iii, § 6.

[135] Ep. xxiv ad Heliod., in fine.

[136] Lib. vii, 10.

[137] C. iii, § 7.

[138] Lib. VII, 40.

[139] Ibid., 7.

[140] Ibid., 14.

[141] Ibid., 39.

[142] Ibid., 43.

[143] Lib. XXXIX.

[144] Lib. II, 3 ; VII, 29.

[145] Verensf., cap. iii, § 6.

[146] Verensf., lib. VII, 36.

[147] Ibid.

[148] De rebus Goth. p. 614.

[149] Ibid.

[150] Lib. II, 3.

[151] Concion. in Apoc.

[152] Præf., p. 6.

[153] Apoc., xviii, 6.

[154] Apoc., xiii, 1.

[155] Conc, 61, p. 191.

[156] Conc, 75, p. 234.

[157] Conc. 76, p. 236.

[158] Conc, 78, p. 244.

[159] Apoc., xvii, 13.

[160] Conc. 75, p. 231.

[161] Conc. 76, p. 234.

[162] Apoc., xvii, 1, 15.

[163] Dan., vii et seq.

[164] Verensf., cap. iv, § 24.

[165] Apoc., ix, 14 ; xvi, 12.

[166] Ad cap. xvii, 12.

[167] Judith, i.

[168] Apoc., xvii, 12.

[169] Ibid., 46.

[170] Epist. vii ad Princip.

[171] Apoc., xvii, 17.

[172] Sozom., lib. IX, 6.

[173] Phil., in Vita Apol. Thyan., 6.

[174] Apoc., xvii, 13.

[175] Procop., lib. i, De bello Goth., initio.

[176] Oros., lib. VII, 37.

[177] Oros., lib, II, 3.

[178] Sozom., lib. IX, 9.

[179] Comm. in Apoc., ad cap. xvii, 13.

[180] Verensf., cap. iv.

[181] Cap. xiv.

[182] Apoc., xvii, 13.

[183] Verensf., cap. iv.

[184] Apoc., xvii, 17.

[185] Ibid., 14.

[186] Comm. ad hunc locum.

[187] August., lib. XVIII, de Civit., cap. li. Oros., lib. VII, 32.

[188] Verensf., cap. iv.

[189] Paul. Oros., lib. VII, 41, in Comm. Apoc.

[190] Apoc., xvii, 12.

[191] Verensf,, cap. iv, § 28.

[192] Jornand., De Reb. Goth.

[193] Comm. ad hunc locum.

[194] Verensf., cap. iv, § 28.

[195] Ibid.

[196] Apoc., xviii, 4.

[197] Apoc., xviii, 6.

[198] Trebell., in Claudio.

[199] Oros., lib. VII, 37.

[200] Verensf., cap. iii, §20.

[201] Isa., xxxiii, 1.

[202] Joan., xiii, 27.

[203] II Reg., xvi, 10.

[204] Apoc., xix passim.

[205] Verensf., cap. iii, § 22.

[206] Apoc., xviii, 20.

[207] Apoc., xix, 1, 3, 4.

[208] Verensf., cap. iii, § 22.

[209] Verensf., cap. iv, § 28.

[210] Préf. de l’Apoc., ii. 13.

[211] Cap. xviii passim.

[212] Isa., xlvi, 1 et similia passim.

[213] Comm. in hunc locum.

[214] Epist. vii.

[215] August, De Civit., lib. XVIII, cap, liii, liv.

[216] Verensf., cap. iii, § 23.

[217] Apoc., xviii, 2 ; Isa., xiii, 21.

[218] Luc., xix, 44.

[219] Præf. in Apoc., p. 6.

[220] Sozom., lib. IX, 9.

[221] Verensf., passim.

[222] Verensf., cap, iii, § 20.

[223] Ibid., § 22.

[224] Ibid., § 15.

[225] Verensf., cap. iii, § 11, 12 et toto opere passim.

[226] Ibid.

[227] Apoc., xviii, 20.

[228] Apoc., xix.

[229] Apoc., vi, 10, 11.

[230] Cap, iii, § 27 et alibi passim.

[231] Préf. n. 15.

[232] Ibid.

[233] Joan., xix, 37.

[234] Apoc., i, 7.

[235] Act., ii, 17 et seq.

[236] Apoc., viii, 13.

[237] Apoc., xviii, 10, l6, 19.

[238] Apoc., xi, 11.

[239] Præf. in Apoc.

[240] Verensf., cap. iii, § 27.

[241] Comm. in cap, i, vers. 9.

[242] Iræneus apud Euseb., lib. V, cap, viii.

[243] Psal. cix, 1.

[244] Matth., xiii, 28.

[245] Joan., xii, 31.

[246] I Cor., xv, 26 ; Apoc., xx, 10, 12.

[247] Act., xii, 1 et seq.

[248] Apoc., ii, 9.

[249] Comment.

[250] Apoc., iii, 9.

[251] Rom., xi.

[252] Euseb., IV, 2, 6, 8 ; Hier,, ad Zach., xi, 17 ; Joel, xxx ; Isa., vi, etc., tum in Ezech., lib. XI ; Euseb., Chron., ad ann. Traj. xv, et Adriani xviii ; Paul. Oros., lib. VI, 12 ; Dio, in Traj, et Adr., etc.

[253] Dio, in Adr.

[254] Num., xxiv, 17.

[255] Euseb., lib, IV, 6.

[256] Dan., viii, 10 ; xii, 3.

[257] Judæ, 13.

[258] Tertull., adv. Jud., 15 ; Apolog., 16 ; Hier., in Dan., ix, et Jerem., xxx, 1.

[259] Superius, art. 3.

[260] Epiph., hæres., 54 ; idem, in Syn. ; Theodoretus, Hæret., fab. ii, in Theodoto.

[261] Athan., Ep, ad Solit. Theodor., Hæret. fab* in Paul. Samos.

[262] Abrégé de l'Apoc., n. 6.

[263] Strom., lib, VII.

[264] II Cor., iv, 2-4.

[265] II Tim., iii, 9.

[266] Prov., xxx, 27.

[267] Apoc., ix, 11.

[268] Joan., viii, 44.

[269] Comm. ad cap. ix.

[270] Apoc., ix, 13, 14.

[271] Comp. Histor. ante cap. iii, n. 9, et ad cap. ix, vers. 14.

[272] Verensf., cap. iii, § 2.

[273] Ibid., § 3.

[274] Ibid.

[275] Ibid., § 1.

[276] Apoc., xi, 15.

[277] Apoc., xviii, 5.

[278] Ibid., 20.

[279] Apoc., xix, 2.

[280] Lactant., De Morte persecutor., n. 11.

[281] Edict. Const. et sic apud Lact., De Mort., 48.

[282] Apoc., xi, 1, 2.

[283] Apoc., xi, 1, 2.

[284] Ibid., 12.

[285] Isa., xix, 1.

[286] Comment, ad cap. xi.

[287] Matth., xxiv, 22.

[288] Verensf., cap. iv, § 30.

[289] Matth., xxiv, 6, 7.

[290] Apoc., xi, 7, 12, 13, 14 et 15.

[291] Verensf., cap, xi, § 12.

[292] Verensf., cap. iv, § 32.

[293] Apoc., xii, 2, 5.

[294] I Machab., ii, 28, 29.

[295] De Vita Const., iv, 1.

[296] Hebr., xi, 37, 38.

[297] Lact., De Mort. persec., 46.

[298] Apoc., xii, 16.

[299] Lact., De Mort. persec., 49.

[300] Hist., ix, 10, et De Vita Const., 59.

[301] Euseb., x, 9, De Vita Const., 11, 12.

[302] Act., iv, 28.

[303] Verensf., cap. iv, § 5, 6.

[304] Lact., De Mort. persec., 24.

[305] Euseb., De Martyr. Palæst., cap. i.

[306] Lact., De Mort., persec., 15.

[307] Euseb., Hist., viii, 39.

[308] Verensf., cap. iv, § 6.

[309] Lact., De Mort. persec., 20.

[310] Verensf., cap, iv, § 7.

[311] Lact., De Mort. persec., 26.

[312] Verensf., cap. iv, § 2, 3.

[313] Lact., De Mort., persec., 26.

[314] Lact., De Mort. persec., 29, 45, 49.

[315] Ibid., 32.

[316] Verensf. ; cap. i, § 26.

[317] Ibid.

[318] Dan., cap. vii, viii, etc.

[319] Apoc., xiii, 1.

[320] Lact., De Mort. persec, 16.

[321] Apoc., xiii, 2.

[322] Dan., vii, 6.

[323] Lact., De Mort. perseco., 26, 28-30.

[324] Lact., De Mort. persec., 9, 21.

[325] Verensf., cap. iv, § 8.

[326] Ibid., § 11-13.

[327] Greg. Naz., Orat. iii, quæ est i in Julian., p. 74.

[328] Greg. Naz., Orat. xxi, in Athan.

[329] Verensf., cap. iv, § 17.

[330] Socr. ; Hist. eccl., lib. III, cap. ix, xvi.

[331] Orat. iii.

[332] Ibid.

[333] Apoc., xiii, 3 et seq.

[334] Theodor., lib, III, 22.

[335] Philost., lib. viii, 25.

[336] Apoc., xiii, 6-8.

[337] Verensf., cap. iv, § 16.

[338] Apoc., xiii, 11.

[339] Jacob., iii, 15.

[340] Apoc., xiii, 11.

[341] Apoc., xiii, 12.

[342] Ibid., 13.

[343] Verensf., cap. iv, § 18.

[344] Apoc., xiii, 14.

[345] Ibid., 15.

[346] Ibid., 12.

[347] Verensf., cap. iv, § 17.

[348] Epist. xlix ad Arsac. et apud Sozom., lib. v, cap. xv.

[349] Verensf., cap. iv, §16.

[350] Ibid.

[351] Matth., xxv, 35.

[352] In ead. Epist.

[353] Verensf., cap. iv, § 16.

[354] Apoc., xiii, 14, 15.

[355] Verensf., cap. iii, § 17.

[356] Verensf., ibid. ex Plinio, Epist. lib. X, ep. 97.

[357] Euseb., lib. VII, cap. xv.

[358] Apoc., ad cap. xiii.

[359] Euseb., De Mart. Palæst. I.

[360] Greg. Nazianz., orat. iii.

[361] Sozom., lib. V, cap. xviii.

[362] Ibid., cap. xxi.

[363] Greg. Naz., orat. iv, orat. iii.

[364] Verensf., cap. iv, § 19.

[365] Apoc., xiii, 16.

[366] Ibid., 17.

[367] Ad hunc locum.

[368] Beda, Hymno in S. Justin.

[369] Lact., De Mort. persec., 15.

[370] Basil., Orat. in Jul.

[371] Theod., lib. III, 15.

[372] Sozom., Lib. V, cap. xviii.

[373] Greg. Naz., orat. iii, p. 93, 94.

[374] Apoc., xiii, 18.

[375] Lact., De Mort. persec., 9.

[376] Ibid., 19.

[377] Verensf., eap. iv, § 22.

[378] Apoc., xiii, 12.

[379] Verensf., cap. iv, § 22.

[380] Comm. in hunc locum.

[381] In Præf., n. 7, et in Comm. ad hunc locum, cap. xiii, 18.

[382] Cap. i, § 25 ; Iren., lib. V, 30.

[383] Isa., lxiii, 3.

[384] Commenta in Apoc., xvi, 2.

[385] Apoc., xvi, 16.

[386] Judic, iv, 7, 16.

[387] IV Reg., ix, 21.

[388] Ibid., xxiii, 20.

[389] Zach., xii, 11.

[390] Apoc., xvi, 17.

[391] Ibid. 19.

[392] Apoc., xvi, 13, 14.

[393] Apud Euseb., lib. VII, cap. x.

[394] Lact., De Mort. persec., 10, 11 ; Inst., III, 27.

[395] Lib. IX, 2, 3.

[396] Ad cap. xiii, 11.

[397] Apoc., xvi, 14.

[398] Sozom., lib. II, 9, 10, etc.

[399] Euseb., lib. vii, 17.

[400] Orat. iii.

[401] Lact., Instit., div., lib. V, cap. ii.

[402] Verensf., cap. iii, § 17.

[403] Verensf., cap. iii, § 17.

[404] Verensf., cap. iv, § 25.

[405] Verensf., cap. iv, § 25.

[406] Apoc., xiii, 1 ; xvii, 3.

[407] Isa., x, 28, 32.

[408] Apoc., viii, 13.

[409] Apoc., ix, 12.

[410] Apoc., xi, 14.

[411] Apoc., xvii, 10.

[412] Apoc., xi, 15.

[413] Verensf., cap. iv, § 9.

[414] Lact., De Mort. persec., 48.

[415] Sulpit. Sev., lib. II, cap. x.

[416] In Comm. ad hunc locum.

[417] Verensf., cap. iv, § 26.

[418] Lact., De Mort. persec., 29.

[419] Ibid., 26, 28.

[420] Verensf,, cap. iv, § 27.

[421] Ibid.

[422] Lact., De Mort. persec., 26.

[423] Verensf., cap. iv, 8.

[424] Dan., vii, 3.

[425] Verensf., cap. iv, § 33.

[426] Ibid., § 34.

[427] S. August., De Civit. Dei, lib. XX, cap. xi.

[428] II Petr., ii, 6, 7.

[429] I Cor., xv, 26.

[430] Ad hunc locum cap. xx.

[431] Matth., xxiv, 24.

[432] II Thess., ii, 9, 10.

[433] Ibid., 7.

[434] Matth., xxiv, 22.

[435] II Thess., ii, 8.

[436] I Cor., iii, 13.

[437] Verensf., cap. i, § 25.

[438] Ibid., § 1, 17, 25.

[439] II Thess., ii, 8.

[440] Verensf., cap. i, § 12.

[441] II Thess., ii, 8.

[442] Ibid., 4, etc.

[443] I Joan., ιι, 18.

[444] Joan., ii, 22.

[445] Joan., iv, 2, 4.

[446] I Joan., iv, 2, 4.

[447] II Joan., 7.

[448] Ibid.

[449] II Thess., ii, 3, 8.

[450] Apoc., xix, 20.

[451] Apoc., xx, 4.

[452] Apoc., ii, 26-28.

[453] Præf., n,.27.

[454] Luc., xviii, 7, 8.

[455] Greg. Naz., Orat. iii.

[456] Apud Cyril., lib. X.

[457] Verensf., cap. iii, § 11.

[458] S. August., De Civit. Dei, lib. XXII, c, viii, n. 22.

Précédente Accueil Suivante