Cantica
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Dédicace
Historique
Instruction
Epistola
De Psalmis
S. Hieronymi
Liber Psalmorum
Cantica
Supplenda
Liber Proverbiorum
Liber Ecclesiastes
Canticum Canticorum
Cantique

 

VETERIS ET NOVI TESTAMENTI


CANTICA

 

Cum Cantica divinam spectent psalmodiam, etiam ex instituto Ecclesiæ ; ideo cum Psalmis ea edere, notisque simul illustrare visum est. Ea enim sunt, quæ in gratiarum actionem pro collatis a Deo beneficiis, sive ad eorum memoriam sempiternam, Spiritu sancto afflati cecinerunt sancti Dei homines. Hic itaque illa habeas, ut in Scripturis reperiuntur, juxta cujusque voluminis ordinem. Non ideo tamen præcellentissimum illud Salomonis Canticum statim damus, quod et per sese suo volumine constet, neque ad canendum adhibeatur in fidelium cœtu ; Deo autem juvante, suo loco dabitur.

 

CANTICUM MOYSI,
laudis et gratiarum actionis.

 

Ecclesia salva per baptismales aquas, peccatis ibi mersis sepultisque, ac victo antiquo hoste diabolo, priscæ jam inde ab Adamo servitutis, partæque per Christum libertatis memor, ad ritum victricium animarum, Canticum hoc Moysi viri Dei in cœlo canentium (Apoc, xv, 3) in Brev. Rom. canit Feria. V ; at in Brev. Paris. Feria II.

Postquam, jubente Mose, aquæ maris Rubri, muri instar ad dexteram et ad lævam constiterunt ut Israelitis locum transeundi darent, insecutique Ægyptii, eodem Mose imperante, reversis ad naturam fluctibus, una cum curribus equisque hausti ; cum adhuc tanta strages hostium sub oculos versaretur, Exod. xiv, 21 et seqq. sumpsit Maria prophetissa soror Aaron tympanum ;

 

379

 

egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus illa præcinebat, Exod. xv, 20, 22.

 

EXODI CAPUT XV.

 

1. Tunc cecinit Moyses, et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt :

Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2. Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3. Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus.

4. Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5. Abyssi operuerunt eos : descenderunt in profundum quasi lapis.

6. Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7. Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8. Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregatæ sunt abyssi in medio mari.

9. Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10. Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11. Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui ? Magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia.

12. Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13. Dux fuisti in misericordia tua

1. Cecinit Moyses : Cantemus Domino : hæc igitur, Moyse viris, ut Maria fœminis præcinente, cecinerunt. Qua de re videsis egregium Philonis locum, Prœfat. cap. vi, num. 33, et in Psal. lxii, vers. 26. Equum et ascensorem : Pharaonem cum omni equitatu suo, ut habet vers. 19.

2. Fortitudo mea : unumquemque Israelitam loquentem inducit, ut major demonstretur pietatis gratique animi sensus.

3. Omnipotens nomen ejus : Hebr. Dominus nomen ejus, Jehovah ; Septuaginta : Κύριος.

8. Et in spiritu furoris tui..... sive ipsa ira Dei, sive per eam vi venti vehementis immissa, ut Exod., xiv, 21. Congregatæ sunt : coacervata ? sunt aquæ : non pro natura sua liquidae ac diffusæ, sed in firmam congeriem compositas ; idque ex ira Dei in Ægyptios, quos, veluti repressis aquis, invitabat ad ingressum ; ingressos immissis rursus aquis obruit. Stetit unda fluens : Hebr. steterunt fluenta sicut acervus. Congregatæ sunt : Hebr. coagulatæ sunt fac veluti congelatae. abyssi : gurgites, velut in aggerem versi.

10. Flavit spiritus tuus : ventus, ut enim Dominus mare abstulit flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum divisaque est aqua, Exod., Xiv, 21, sic etiam, immisso vento, recidere fluctus in Ægyptios.

12. Devoravit eos terra : aquis superfusis atque alte subjectam arenam in cadavera volventibus.

 

380

 

populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14. Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15. Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16. Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui flant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat popu-

lus tuus iste, quem possedisti.

17. Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18. Dominus regnabit in æternum et ultra.

19. Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio ejus.

14. Ascenderunt populi : Hebr. et Septuag., audierunt. Et irati sunt : commoti sunt, conturbati sunt. Dolores obtinuerunt... sic Psal. xlvii, 7, 8 : Conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos : ibi dolores ut parturientis, etc, ac passim apud prophetas.

15. Tunc conturbati sunt... longe lateque diffuso metu per vicinas regiones : dicebant enim : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon, Num. xxi, 14, adeoque nihil erit impervium. Ac sic post longissima quoque tempora sub Heli pontificis principatu, inclamabant Philistæi : Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? Hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto, I Reg., iv, 8, quanto magis territi, recente rei memoria ?

16. Fiant immobiles... donec pertranseat : filii enim Esau et alii, hoc metu velut obstupefacti, facilem Israelitis transitum præbuerunt : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau... et timebunt vos, Deut., ii, 4.

18. Dominus regnavit : finis cantici, ut videtur : collata in Deum gloria.

19. Ingressus est : quo loco intermissa narratio resumitur : hunc etiam versum integrum canit Ecclesia.

ALTERUM MOYSI CANTICUM,
increpatorium : commemoratorium.

 

Canitur in Laudibus Sabbati ; ut adoptionis filii beneficentibus parentem Deum ament, colant, metuant.

Moysi morituro, ac Josue Moysi successori designato, sic præcepit Dominus præscius futurorum : Scribite vobis Canticum istud, et docete filios Israel, ut memoriter teneant, et ore decantent : et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel... Cumque comederint, et saturati crassique fuerint, avertentur ad deos alienos.... Postquam autem invenerint populum mala multa et

 

381

 

afflictiones, respondebit ei Canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui. Ergo ad sempiternam rei memoriam, locutus est Moyses, audiente universo cœtu Israel, verba carminis hujus ; et ad finem usque complevit, Deut. xxxi, 14 et seqq. Vide autem quo spiritu extrema in senectute, jam-jamque moriturus, canat.

 

deuteronomii caput xxxii.

 

1. Audite, cœli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.

2. Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam et quasi stillæ super gramina.

3. Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.

4. Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

5. Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.

6. Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid

non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?

7. Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, majores tuos, et dicent tibi.

8. Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populo-rum juxta numerum filiorum Israel.

9. Pars autem homini, populus ejus, Jacob funiculus hæreditatis ejus.

10. Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vasta ? solitudinis : circumduxit eum, et docuit, et custodivit quasi pupillam oculi sui.

 

1. Audite, cœli., audiat terra : sic enim prædixerat : Invocabo contra eos cœlum et terram., Deut., xxxi, 28, quod et Moyses, et alii prophetæ sæpe faciunt ; ut populi rebellantis pectus, rebus quoque inanimis durius, emolliant : tum ut universa rerum natura in impios et contumaces insurrectura esse videatur.

2. Concrescat ut pluvia... fluat ut ros... tanto impetu ; tanta suavitate et copia.

5. Et non filii ejus... peccavit ei, non filii ejus, macula eorum : Hebr. Moumarn : paternæ bonitatis obliti : a patre deserti : nec jam filii, sed inimici : quo eis dedecoris sempiterni nota inuritur.

6. Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te ? genuit : quo sensu Heva dixit, edito partu : Possedi hominem per Deum, Genes., iv, 1. Et fecit, et creavit te. Commemorare incipit quot nominibus parens ; ac primum creatione, hic : tum electione et adoptione singulari præ cæteris gentibus : amore, bonitate, cura, assignata hæreditate, quod exequitur, vers. 7, 8, 9, et seqq ?

8. Quando dividebat... quando separabat filios Adam : jam inde ab initio, cum filiis Adam et Noe eorumque nepotibus terram distribueret ; in animo habebat filios Israelis electi sui : itaque constituit terminos populorumChananæorum, juxta numerum filiorum Israel : septem illos populos Chananæos donavit regione idonea ad capiendum alendumque populum suum, in eam regionem divina pollicitatione transferendum.

10. Circumduxit eum : non statim, ac directa via in terram promissam duxit. Et docuit : in deserto circumactum per viarum ambages, quo eum ut puerum indisciplinatum, per quadraginta annos et monitis et castigationibus erudiret.Et

 

382

 

11. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.

12. Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo Deus alienus.

13. Constituit eum super excelsam terram : ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo.

14. Butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.

15. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

16. Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

17. Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum.

18. Deum. qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.

19. Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

20. Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.

21. Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

22. Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.

 

custodivit quasi pupillam : matris instar sedulæ, quæ cum nec virgis parcat tamen puerum et sinu fovet, et oculis chariorem habet, nec unquam it pectore visuque dimittit.

12. Dominus solus : recte inculcatum, ne ad alios deos mens cæca defluat.

14. Et arietum filiorum Basan : quorum erant uberes campi et pinguissima pascua : mons Basan, mons pinguis, Psal. lxvii, 16, 17.

15. Incrassatus est dilectus ; alii, rectus : populus Israel summa cura ad veri rectique studium institutus : commemoratis hactenus beneficiis, jam ad flagitia transit.

19. Et ad iracundiam concitatus est : Hebr. et reprobavit præ indignatione filios suos et filias. Post beneficia et flagitia immemoris populi, ad Dei minas ultionemque transgreditur.

20. Abscondam faciem meam : iterat Domini dicta ita comminantis : Abscondam et celabo faciem meam in die illo, Deuter., xxxi, 18.

21. Ipsi... irritaverunt in vanitatibus suis : in idolis, in falsis diis. Et ego provocabo eos : erigam enim super eos gentes, quæ non sunt populus meus. Et in gente stulta : quæ Deum ignorat : sensusque est : Quemadmodum illi, mihi Deo vero, falsos deos ; ita ego illis in verum populum electis, populos alienos, neque a me adoptatos, anteponam : quod recte traducit Paulus ad vocationem gentium, Rom., x, 19. Provocabo... irritabo : ad æmulationem vos adducam, ut recte Septuag. vertunt ac Paulus. En Dei bonitas : gentes enim inimicas suorum humeris victrices imponit ; ut si non voluntate, certe æmulatione ac pudore victi, ad Deum redeant : quod imitatus Apostolus ostentat Judæis effusas in gentes divinae misericordiæ divitias : Si quo modo, inquit, ad æmulandum provocem carnem meam (Judæos cognatos meos) et salvos faciam aliquos ex illis. Rom., xi, 14.

 

383

 

23. Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

24. Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.

25. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

26. Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.

27. Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.

28. Gens absque consilio est, et sine prudentia.

29. Utinam saperent, et intel-

ligerent, ac novissima providerent :

30. Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?

31. Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.

32. De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.

33. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.

34. Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

33. Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

24. Cum furore trahentium super terram, atque serpentium : Hebr. cum veneno serpentium terræ.

25. Foris... gladius, et intus pavor : nullum ab armis, nullum ab animi virtute præsidium. Intus pavor, etiam absistente gladio : fugietis enim, nemine persequente, Levit., xxvi, 17 : Terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium : cadent nullo persequente, et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes. Ibid., 36 et 37. Juvenem simul ac virginem... fortes æque ac imbelles ; omnes examinati metu, jamque in corde victi, anteaquam manus conserant ; quo nihil est miserabilius aut abjectius.

26. Dixi : Ubinam sunt ? Quasi non videret, et adhuc quæreret ad supplicium : ut dato, dum minatur, pœnitendi spatio, resipiscant : unde sequitur :

27. Sed propter iram inimicorum distuli : ne ferociant hostes facili victoria. Vide autem ut ultro quærat ignoscendi causas. Distuli autem ; non omnino sustuli gladium ab Israelitis, ne veluti certa jam venia insolescant.

30. Et Dominus conclusit illos : in angustias, in insidias, in carceres.

31. Et inimici nostri sunt judices : Dei vindictam, ac deorum suorum vanitatem experti toties.

32. De vinea Sodomorum : magna spe, nullo fructu : igne consumente omnem circumquaque regionem, et cuncta terræ virentia, Genes., xix, 23, spemque omnem vindemiæ. De suburbanis : de viciniaGomorrhae, solo arido et exusto, exsuccas inanesque fruges proferente. Vinea eorum : Israelitarum rebellium.

34. Nonne hæc : flagella supra memorata : condita sunt : penes me sunt : tanquam in penu mea sunt, unde promam.

35. Ego retribuam in tempore : non statim, ut dem locum pœnitentiæ, sed velut victa et exhausta patientia. Ut labatur pes eorum : ita retribuam, ut labatur pes eorum, neque ullo loco possint consistere. Ego retribuam... labetur pes eorum, Hebr. statim atque aggrediar, 'nulla mora in exitium ruent.

 

384

 

36. Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.

37. Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?

38. De quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.

39. Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam, percutiam, et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere.

40. Levabo ad cœlum manum

meam, et dicam : Vivo ego in æternum.

41. Si acuero, ut fulgur, gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

42. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes, de cruore occisorum, et de captivitate, nudati inimicorum capitis.

43. Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.

36. Judicabit Dominus populum suum. · summa benignitate, ut inflectat ad pœnitentiam ; unde subdit : et in senis suis miserebitur : quæ ultima pars erat cantici ut scilicet, commemoratis beneficiis, flagitiis, suppliciis, in consolationem ac misericordiam, uti solet, prophetica oratio desineret ; quanta autem misericordia ! videbit enim : nihil opus admoneri aut excitari eum : ipse ultro respiciet miseros. Videbit, quod infirmata sit manui : Hebr cum videbit, quod abierit manus, seu vires ceciderint. Et clausi quoque defecerunt : capti bello et ex bello relicti deficient in carcere, neque ulla spes gentis.

41. Reddam ultionem : castigato misericorditer populo, hostes eorum ad internecionem insectatur : quod est divinæ beneficentiæ in suos miraculum vel maximum. Hostibus meis : non populi, sed meis, inquit, ad benevolentiæ testificationem.

42. De cruore occisorum : supple, inebriabo sagittas. Et de captivitate : siquidem nec captivis parcet. Nudati... capitis : in captivitate, ad ignominiam.

43. Sanguinem servorum suorum ulciscetur : vide autem unde incipiat, quo assurgat, ut denique desinat divini vatis oratio : nempe ut prædiximus, a beneficiis ad flagitia, atque inde ad supplicia conversus ; postquam eo devenit, ut ira, velut in immensum exaggerata, nullam spem veniæ reliquisse videretur, ex improviso ostendit, misericordiæ ac veniæ non posse oblivisci Deum ; quin potius inter ipsa supplicia miserescentem inducit, ac veluti pœnitentem, idque ultro et sola visa miserrimae plebis calamitate incitatum, quo statim non modo repressa ira, verum etiam in hostes versa sit : qua beneficentia cum nihil majus cogitari possit, in ea quoque desini oportebat.

 

CANTICUM DEBBORÆ,
triumphale, gratiarum actionis.

 

Debbora prophetissa populum judicabat : hujus jussu ductuque Barac dux fortissimus, Sisaram Jabin regis Chanaan ducem,

 

385

 

cum omni exercitu ad internecionem delet : ipse Sisara, a Jahele fortissima fœmina, clavo temporibus infixo cæditur : Jud. iv, cujus viso cadavere, in Dei laudes versi sunt.

 

JUDICUM CAPUT V.

 

 

1. Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in illo die, dicentes :

2. Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino.

3. Audite, reges, auribus percipite, principes : Ego sum, ego sum quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israel.

4. Domine, cum exires de Seir : et transires per regiones. Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.

5. Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel.

6. In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel, quieverunt semitæ, et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.

7. Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt : donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israel.

8. Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit : clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel.

9. Cor meum diligit principes Israel : qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.

2. Qui sponte obtulistis : pulcherrimum laudum exordium, quod se ultro pro patria bello devoverunt. Non enim universus populus, sed decem millia pugnatorum ex tribu Zabulon et Nephthali acciti sunt, Jud., iv, 6, 10. Hebr. sic habet, in ulciscendo ultiones in Israel, in devovendo se populum ; hoc est, qui ulli estis Israelem, qui vos devovistis ad prælium, benedicite Domino.

3. Audite, reges... principes : ego sum : Hebr. ego Domino, ego canam ; psallam Domino Deo Israel. Ego fœmina, quod regibus principibusque miraculo sit, ductu meo gesta prœlia canam ; sed Domino, cujus potentia vicimus.

4, 5. Domine, cum exires. Sic Deut., xxxiii, 2 : Dominus de Sin venit, et de Seir ortus est nobis, ubi etiam Seir cum Sinai compungitur. Vide Psal. lxvii, 9, 10. Solebant autem, quacumque in victoria, redire ad prisca illa sub Mose miracula.

4. Terra mota est.

5. Montes fluxerunt. Figurate : commota omnia, adventante Domino, quo etiam significat quid incolis montium evenerit. Vide Psal. cxiii, 7.

6. Quieverunt semitæ : itinera cessarunt, et ambulantes in semitis ibant per calles devios. Hebr. Non erant tuta itinera propter incurrentes hostes : quantumvis Samgar vir fortis fuerit, non tamen ejus tempore universim tranquillae res erant ; semel enim salvavit populum, Jud., iii, 31 ; nec Jahel salvum praestiterat, licet ex fœdere cum Chananæis icto, ipsis terrori fuerit, Jud., iv, 17.

7. Donec surgeret : Hebr. donec surrexit Debbora. Miratur tantum potuisse imbellem fœminam : vide infra canticum Judith, xvi, 7, 8. Fortes, villæ, pagi, Hebr. ut infra, ii.

8. Nova bella elegit Dominus : gesta quippe fœminea manu : alii : rem novam, unde bellum portis, hostilibus scilicet, ut intelligit Hieronymus. Quæ interpretatio plana est. Alii tamen non incongrue cum Septuag. sic vertunt :elegit (Israel) deos novos ; tunc bellum portis, quod consequenter intelligendum esset, suis ; ut ex novorum deorum cultu, exitium Israelitis venerit. Clypeus et hasta : namque ante Debboræ victoriam, ut habetur vers. 7, erant quidem in Israele multa hominum millia, non tamen pugnatores, nec arma suppetebant, tanta erat inopia.

9. Cor meum diligit principes Israel : Hebr. cor meum ad duces Israel. Qui pro-

 

380

 

10. Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.

11. Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini et clementia in fortes Israel : tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.

12. Surge, surge, Debbora, surge, surge, et loquere canticum :

surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem.

13. Salvatæ sunt reliquiæ populi, Dominus in fortibus dimicavit.

14. Ex Ephraim delevit eos in Amalec : et post eum ex Benjamin in populos tuos, ô Amalec, de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum, ducerent ad bellandum.

pria voluntate obtulistis vos : Hebr. devoventes vos populis, ut supra, vers. 2.

10. Super nitentes asinos : quod dignitatem notabat, ut passim et Jud., x, 4 ; xii, 14. In judicio : Hebr. in Middin, quod alii nomen loci intelligunt ; quem maxime hostes infestarent. Loquimini : meditamini ; Hebr. attendite cantico.

11. Ubi collisi sunt currus : Hebr. a voce sagittariorum, inter fontes (sive puteos ) ibi narrent justitias Domini, justitias villæ ejus in Israel. Israelitæ a tumultu bellico tuti, ad puteos seu fontes, ubi coire solet populus, justitiam Domini celebrabunt hostes ulciscentis, villasque terræ suæ prius desertas pristinæ quieti ac frequentiæ restituentis. Ad portas : ubi conventus agebantur. Et obtinuit principatum : victoriam : Israeliticus populus de quo per totum versum. Sed hæc postrema verba desunt Hebr. et Septuag.

12. Apprehende captivos tuos : Israelitas tuos olim captivos, nunc autem liberatos, quod sequentia docent.

13. Salvatæ sunt reliquiæ populi : Israelitæ ex tot retro calamitatibus ac servitutibus superstites : obvio sensu : sed Hebr. aliter. Tunc dominabitur superstes illustribus populi, hoc est, quos Israelitas ex tantis bellis superstites servaverat Dominus, illustribus populi Sisaræ dominabuntur. Dominus in fortibus : Hebr. Dominus dominabitur mihi in fortibus, eo quod dixerat dominaturus Israelitas, subdit : imo non illi, sed Dominus per eos, in populi mei utilitatem, fortes illos Sisaræ vincet. Septuaginta sic, et fortasse melius : residuum descendit fortibus : populus Domini descendit in potentibus, ex me, hoc est : Israelitarum reliquiæ, cum magnis viribus adversus hostes, me duce, descenderunt.

14. Ex Ephraim. Hoc versu et seqq. ne sola tribus Zabulon et Nephthali, quæ hoc prælium gesserunt, commendare videatur, commemorat antiqua aliarum tribuum fortiter gesta ; sic tamen ut primas Zabuloni et Nephthali tribuat, quorum recentem victoriam celebrandam susceperat. Chaldæus, eumque secuti plerique interpretes hic intelligunt Josue Ephraimitam, qui primus vicit Amalecites, et Saulem Benjamiten, qui postea eos delevit. Sed nec satis cohærent omnia, nec videtur hic prophetandi de Saule locus. Verisimile est notari gesta quædam ignota nobis in Amalecitas : sensusque fuerit : Ut Ephraimitæ et Benjamitæ in Amalecitas, sic Zabulon et Nephthali in Chananæos egregie pugnasse ; vel Ephraimitæ deleverunt eos in monte Amalec, in tribu Ephraim sito, de quo Jud., xii, 15. Alii sic exponunt : Deus victos Chananaeos in Ephraimitarum, atque inde in Benjamitarum fines, postremo extra terram Juda usque in Amalecitas pepulit. Ο Amalec : deest Hebr. et Septuag. De Machir principes. Machir filius Manassis, ut non tantum Ephraim, sed etiam Manassis ejus fratris fortia facta commemoret Et de Zabulon, qui exercitum ducerent... Hebr. et de Zabulon trahentes in virga scribæ. Chaldæus autem hanc virgam intelligit stylum vel calamum. Sensus est : Ex Machir quidem vicisse duces, ex Zabulon vero, adeo omnes, ut et qui studiis litterarum operam dabant, pro stylo, jam arma caperent.

 

387

 

15. Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui, quasi in præceps ac barathrum, se discrimini dedit : diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

16. Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum ? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

17. Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus : Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.

18. Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.

19. Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Tanach juxta aquas Mageddo : et tamen nihil tulere prædantes.

20. De cœlo dimicatum est contra eos : stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

21. Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison : conculca, anima mea, robustos.

22. Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium.

23. Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini. maledicite habi-

15. Duces Issachar... Jud, iv, 6, 10. Zabulon et Nephthali tantum memorantur qui ad bellum citati sunt : hinc tamen liquet adfuisse ex tribu Issachar ; sed duces tantum, non populum. Et tamen Hebræus repetit Issachar cum Barac, quasi tota tribus affuerit, ex principibus denominatione ducta. Qui quasi princeps : Hebr. in vallem missus est pedibus suis, pedes irruit in vallem pugnaturus. Diviso contra se Ruben : Hebr. in divisionibus Ruben, magna ; cogitationes cordis· Ruben, Jordane a reliquis divisus, multa mihi cogitanda relinquit, cur subsidio non venerit.

16. Quare habitas : ut quid quiescis ? Inter duos terminos, Hebr. mischpthaim, a radice, sphathaim, quæ significat res duas coordinatas, sibique mutuo respondentes ; quæ vox legitur Genes., xlix, 14, ubi sarcinae intelligendæ videntur. Eadem vox, Psal. lxvii, 14, ubi vertitur, inter medios cleros, potestque intelligi, duas inter vias ; sensus est : Quare habitas ? ut quid quiescis ? ut audias sibilos gregum ? sibilos pastorum vocantium greges. Quid quiescis, ô Ruben, velut hæsitabundus, duas inter vias, et gregibus tantum pascendis das operam, non autem adjuvandis civibus ? Diviso : repetitio admirantis.

17. Galaad... quiescebat : Hebr. Galaad... habitabat ; et Dan cur peregrinabatur navibus ? supple : Nec veniebat subsidio : ita et cæteræ tribus rem suam agebant, Zabulon vero et Nephthali publicam. Atque hoc pertinebat ad instimulandos reliquorum animos, quem vel pulcherrimum horum canticorum fructum fuisse, in Præfatione diximus.

18. In regione Merome : seu nomen loci, seu ager excelsus, ut vertunt Sept.

19. Pugnaverunt reges Chanaan : auxiliares copiæ regum vicinorum.

20. De cælo dimicatum est... Hebr. de cœlis bellaverunt stellæ ; de exaltatione sua bellaverunt cum Sisara : seu tantum indicat pugnatum esse de cœlis ; neque humana, sed cœlesti ope confectam esse rem ; sive stellarum nomine, designat angelos stellis præsidentes. Utcumque est, significat cælestes potestates permanentes licet in ordine suo, nec stationem deserentes, tamen decertasse, immissa, velut ex alto, virtute, nusquam intermissis consuetis operibus ac ministeriis.

22. Ungulæ equorum : tam effusa præcepsque fuga, ut equi excussis soleis, ungulisque ruptis, caderent.

23. Maledicite terræ Meroz : vicinis terris, quas Hebræi incolebant. Dixit angelus Domini : ille angelus scilicet, datus a Deo sanctæ plebi dux, præsesque :

 

388

 

tatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini in adjutorium fortissimorum ejus.

24. Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi, et benedicatur in tabernaculo suo.

25. Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.

26. Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos, percussitque Sisaram, quærens in capite vulneri locum, et tempus valido perforans.

27. Inter pedes ejus ruit : defecit, et mortuus est : volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis.

28. Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus : et de cœnaculo loquebatur : Cur moratur regredi currus ejus ? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ?

29. Una sapientior cæteris uxoribus ejus, hæc socrui verba respondit :

30. Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima fœminarum eligitur ei : vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.

31. Sic pereant omnes inimici tui, Domine : qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.

de quo Exod., xxiii, 20, 23, et alibi passim ; ut intelligant non a se tantum, sed ab illo angelo maledictos, qui decertantes fratres per socordiam deserant.

24. Benedicta inter mulieres Jahel : ab illo quoque angelo : decebat enim ut qui maledicebat improbis, bonis benediceret ; quibus patet a Jahele instinctu divino rem gestam.

30. Pulcherrima fœminarum eligitur ei : more regum barbarorum, imo et Græcorum quibus id victoriæ præmium. Vide autem quam a certa victoriae spe dejecti sint : quæ ut superiora a versu fere 17 hujus Cantici plana sunt ; sed ejusmodi, ut clarissimorum apud Græcos et Latinos ingeniorum ornatum et copiam facile exsuperent : ut eloquia divina, ne has quidem delicias desiderare nos sinant.

 

CANTICUM ANNÆ,
gratiarum actionis, propheticum.

 

Canitur Feria. IV, eo quod Anna, concepto Samuele, sanctæ Elisabethæ patrui, quin etiam Deiparæ Virginis fecunditati præluserit, Novique Testamenti gratiam iisdem fere, quibus beata Maria, sententiis prædixerit, vers. 4, 5, et seqq.

Postquam Anna Elcanæ uxor, voto conceptum Samuelem, peperit, eumque Domino commodavit, deleto sterilitatis opprobrio : sic oravit, I Reg., i, 28.

 

i. regum caput ii.

 

1. Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum

1. Cornu : virtus. Dilatatum est os meum : præ lætitia et fiducia in Deum : quo

 

389

 

in Deo meo : dilatatum est os meum super inimicos meos : quia lætata sum in salutari tuo.

2. Non est sanctus, ut est Dominus : neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.

3. Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes : recedant vetera de ore vestro : quia Deus scientiarum, Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.

4. Arcus fortium superatus est : et infirmi accincti sunt robore.

5. Repleti prius, pro panibus se locaverunt : et famelici saturati sunt ; donec sterilis peperit plurimos, et quæ multos habebat filios, infirmata est.

6. Dominus mortificat et vivificat,

deducit ad inferos et reducit.

7. Dominus pauperem facit et ditat : humiliat et sublevat.

8. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.

9. Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent : quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

10. Dominum formidabunt adversarii ejus : et super ipsos in cœlis tonabit : Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.

spiritu Paulus : Os nostrum patet ad vos, ô Corinthii, cor nostrum dilatatum est. II Cor., vi, 11.

3. Loqui sublimia gloriantes : Hebr. sublimia sublimia, Gevohah, Gevohah : valde sublimia, ne multum loquamini, neve multa grandiloqua. Ipsi præparantur : opera et consilia ordinat, sua et nostra : Septuag. Et Deus præparans studia sua, omnia ex altissimo meditatoque consilio, ab æterno prospicit.

4. Arcus fortium... Hebr. arcus et fortes confracti.

5. Et famelici saturati sunt : Hebr. cessarunt, defuerunt, cessarunt esse famelici. Sterilis peperit plurimos : Hebr. septem, more Hebræorum pro multis : quæ omnia cum Cantico sanctæ Mariæ mirifico congruunt : Dispersit superbos.. deposuit potentes... esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes, Luc., i, 51-53, quibus præluditur gratiæ Novi Testamenti, per Christum exaltantem humiles, et deprimentem superbos, Matth., xxiii, 12, et alibi passim.

10. Et sublimabit cornu Christi sui : insigne vaticinium, quod Samuel uncturus esset Saulem et Davidem, atque in his Christum præfiguraturus.

 

CANTICUM ISAIÆ,
consolationis et spei.

 

Canitur Feria II, ad memoriam sempiternam solutæ captivitatis per servatorem Christum,

Prædicit Isaias populum Israeliticum e captivitate Babylonica liberandum, in figura datæ per Christum libertatis.

 

isaiæ caput xii.

 

1Et dices in die illa : Confitebor I tibi, Domine, quoniam iratus es

 

390

 

mihi : conversus est furor tuus, et consolatus es me.

2. Ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

3. Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris :

4. Et dicetis in die illa : Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus : mementote quoniam excelsum est nomen ejus.

5. Cantate Domino, quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra.

6. Exulta et lauda, habitatio Sion : quia magnus in medio tui sanctus Israel.

1. In die illa : qua levabit Domitius manum suam super flumen (Euphratem )·in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis ; ita ut transeant per eum calceati. Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Ægypti. Isa., xi, 15, 46. Sensus igitur est : Qui siccato mari Rubro, dixeratis : Cantemus Domino ; nunc, superato Euphrate, dicetis : Confitebor tibi, Domine.

3. Haurietis aquas. Alludit ad aquas e petra per Mosen eductas, cujus beneficii memoriam agebant in festo Tabernaculorum, hausta aqua ; atque hac occasione Christus aquam illam vivam, e fidelium veluti visceribus erupturam, promisit, Joan., vii, 38 et 39. Fontes autem Jonathas interpretatur doctrinam novam, ab electis justis promulgandam. Salvatoris : Hebr. salutis ; fontes autem servatoris ii sunt, quos gratia sua servator aperit ; Hebræis quidem e petra ad reficiendum corpus ; christianis vero per apostolos rudes et imperitos ad servandas animas.

4. Confitemini Domino : hæc desumpta ex Psal. xcv, xcvii, civ, ut et illa quæ supra vers. 2. Fortitudo mea : ex Psal. cxvii, 14, qui in eodem festo Tabernaculorum canebatur, et in quo hosanna. Quare hoc canticum ex multis psalmis coagmentatum videtur. Imo vero non unum simplexque canticum, sed plurimorum initia, ad quæ, propheta indicante, populus recurrat, soluta captivitate, vers. 1, 4.

 

ALTERUM ISAIÆ CANTICUM,
item consolationis et spei.

 

Soluta captivitate Babylonica, ipsa urbe eversa, atque exciso impiorum regno : Christi Ecclesia a peccatis liberata : denique praecipitata morte in sempiternum, fletuque in æternum gaudium verso per beatam resurrectionem : Isa. xxv, 1, 2, 8 et seqq. Sanctus Isaias, tantas res mente complexus, hæc cantanda docuit.

 

isaiæ caput xxvi.

 

1. In die illa cantabitur canticum ] istud in terra Juda :

1. In die illa : populo e captivitate reduce. Sion : deest Hebr. salutem ponet nobis muros et antemurale, ibid., quod recte vertit Hieronymus, salvatorem ; atque is nobis et murus firmissimus, et murorum tutissimum propugnaculum, intra et extra, fida custodia.

 

391

 

Urbs fortitudinis nostræ Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale.

2. Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.

3. Vetus error abiit : servabis pacem : pacem, quia in te speravimus.

4. Sperastis in Domino in sæculis æternis, in Domino Deo forti in perpetuum.

5. Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit.

Humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.

6. Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.

7. Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.

8. Et in semita judiciorum tuo-

rum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ.

9. Anima mea desideravit te in nocte : sed et spiritu meo in præcordiis meis, de mane vigilabo ad te.

Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.

10. Misereamur impio, et non discet justitiam : in terra sanctorum iniqua gessit ; et non videbit gloriam Domini.

11. Domine, exaltetur manus tua, et non videant : videant et confundantur zelantes populi : et ignis hostes tuos devoret.

12. Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.

13. Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te : tan-

2. Et ingrediatur gens justa : quia docta justitiam, et peccatorum pœnitens. Custodiens veritatem : spretis pseudoprophetis et idolis, ut omnino post solutam captivitatem contigit. In figura Ecclesiæ omnem veritatem a Spiritu doctæ, pollicente Christo, Joan., xvi, 13.

3. Vetus error abiit : planum ; sed Hebr. aliter : figmentum fultum : supple, nos sumus. -stabilis et firma compago, non idolorum ac falsorum prophetarum

ludibrium. Servabis pacem : ad Deum hæc.

4. Sperastis : Hebr. sperate.

5. Civitatem sublimem : Babylonem.

6. Pedes pauperis : tam sublimem civitatem pedes populi infirmi et egeni procreabunt, quod in eorum ultionem excisa, vidit eos a Cyro victore erectos.

8. Et in semita. Legis tuæ præscriptis promissisque adhærescentes, expectavimus benignitatem tuam, nec frustra ; quo autem amore expectaverunt, docent sequentia. Nomen tuum, etc.

9. In nocte : hoc est diligere, nocte dieque cogitare ; somnum abrumpere ; summo mane experrectum, statim ad eum mentem convertere. Anima mea... spiritu meo, in præcordiis meis. Hæc docent quam intime, quam toti in Deum ardeant.

10. Misereamur, sive ut habet Hebr. misericordia fiat. Impio : non tamen discet justitiam : imo venia ad proterviam abutetur. In terra sanctorum : Babylonii, qui terram sanctam oppresserunt, non sicut nos videbunt gloriam Domini.

11. Non videant : errore cæci ; imo videant : tanta sit gloria tua, ut illis quoque inclarescat : sed ad pudorem. Zelantes populi : qui plebi tuæ invident.

12. Omnia... opera nostra : quidquid nobis prosperi vel adversi evenit.

13. Absque te : præter te ; id populo Dei gravissimum, quod aliis quam ipsi servierint ; nec modo Babyloniis, sed etiam idolis, aliisque vanæ mentis erroribus. Tantum in te : hæc summa votorum : recordemur nominis tui : hoc tantum,

 

392

 

tum in te recordemur nominis tui.

14. Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.

15. Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti : numquid glorificatus es ? elongasti omnes terminos terræ.

16. Domine, in angustia requisierunt te : in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

17. Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis : sic facti sumus a facie tua, Domine.

18. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum : salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terræ.

19. Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent : expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

20. Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.

21. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquita-

hoc sufficientissimum. In te : per te, te duce, te hortatore ; te denique adjuvante.

14. Gigantes : Rephaim, mortui, manes. Non vivant... non resurgant : quemadmodum nullus mortuis ad vitam regressus ; sic omnino pereant, qui nos vexarunt.

15. Indulsisti genti : Israelitis, genti sanctæ, Exod., xix, 6, de qua Dominus ad Abraham : Faciam te in gentem magnam, Genes., xii, 2 : huic ergo indulsisti, repulsis impiis gentibus : sive ut habet Hebr. addidisti, supple bona utPsal. cxiii, 22. Adjiciat Dominus super vos, etc. Numquid, deest Hebr. neque est interrogatio. Elongasti... terminos terræ... nostræ : dilatasti, amplificasti, nos ex angustiis in latum deduxisti.

16 Requisierunt te : Judæi. In tribulatione : effuderunt mussitationem, correctio tua eis, Hebr. te corrigente, submissas effuderunt preces.

18. Concepimus, et quasi parturivimus : Hebr. deluimus et quasi peperimus ventum, id est, magnis conatibus nihil profecimus ; nil dignum tua fecimus, misericordia, Hier. in Isaiam prophet. libr. viii. Unde subdit : Salutes non fecimus, in terra Judæa : Ideo non ceciderunt habitatores terræ : Hebr. orbis, gentes, Assyrii : si enim recte egissemus, cecidissent illi, non nos. At Septuag. contrario sensu : Peperimus spiritum salutis ; quod contextui non congruit

19. Vivent mortui tui : hæc populo queritanti respondet Deus. Interfecti mei resurgent : non sicut hostes, de quibus supra vers. 14, non vivant... non resurgant. Mei autem quod mihi chari, quod exercitus mei milites : significat enim populum prope jam emortuum, tamen exsurrecturum ; quo ritu sæpe apud prophetas gentis excisa ? casus neci, salus resurrectioni comparatur : notus Ezechielis locus xxxvii. Unde subdit : ros lucis, ros tuus : in spem redivivæ gentis : sicut enim rore matutino aluntur ac revirescunt herbæ ; ita semen tuum florebit. Terram gigantum... terra. Hebr. manes proficiet, quo significatur ea quam diximus plebis excisa ? atque mortuæ resurrectio.

20. Abscondere modicum : donec ira mea, et captivitas transeat.

21. Ecce enim : nunc cum tempus sit iræ, Dominus egredietur de loco suo : de ipso sanctuario, ut videtur : sic enim Levit., x, 2 : Egressus ignis a Domino devoravit eos ; et Numer., xvi, 46 : Jam egressa est ira ii Domino ; nempe flamma ex ipso sanctuario aperte, ut suspicor, erumpente, sive etiam de cœlo, unde Dominus velut egreditur, cum, facta ultione, inspectorem se testatur rerum humanarum. Qua figura dictum est : Descendam et videbo, Genes., xviii, 21. Ut visitet

 

393

 

tem habitatoris terræ contra eum : et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.

iniquitatem habitatoris terræ (Judææ) contra eum : contra Deum tot offensum sceleribus. Et revelabit terra sanguinem suum : a Manasse rege et aliis impiis effusum : eadem figura Job., xvi, 19 : Terra, ne operias sanguinem meum ; et Genes., iv, 10 : Vox sanguinis... clamat ad me de terra. Hæc legens Deum humanæ genti iratum, et Christum redemptorem cogitet.

 

CANTICUM EZECHIÆ,
exultationis et gratiarum actionis.

 

Canitur Feria III, ut cum pio rege Ezechia, sancti Dei, vita non ad quindecim annos sed in æternum prolata, lætentur in Domino.

isaiæ caput xxxviii, a vers. 9.

9. Scriptura Ezechiæ regis Juda, cum ægrotasset, et convaluisset de infirmitate sua.

10. Ego dixi : In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi.

Quæsivi residuum annorum meorum ; 11. dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium.

Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.

12. Generatio mea ablata est ; et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum.

Præcisa est, velut a texente, vita mea : dum adhuc ordirer, succidit me : de mane usque ad vesperam finies me.

13. Sperabam usque ad mane : quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea.

De mane usque ad vesperam finies me. 14. Sicut pullus hirun-

10. In dimidio dierum meorum : in ipso ætatis flore, cum nonum et trigesimum annum ageret, ut patet ex IV Reg., xviii, 2 ; quod Hebr. sic exprimit : in excisione dierum meorum ; quod currentes indicat, et repente abruptos.Quæsivi : Hebr. privatus sum, desideravi : subtractos sensi. Hieronymus hic, vult id maxime timuisse, quod sine liberis morienti, nulla hæredis, nulla generis, aut Christi e semine suo prodituri spes superesset : Manasses enim Ezechiæ post hæc tempora natus, duodecimque annorum, cum pater obiit, IV Reg., xxi, 1.

11. Non videbo Dominum Deum : templum Domini, opera Domini. Et habitatorem quietis : Hebr. cum habitatoribus temporis, cum hominibus in vita degentibus.

12. Generatio mea ablata est : aetas mea, series vitæ, quasi tabernaculum pastorum : ad alia et alia subinde pascua prosilientium, neque ullibi consistentium. Dum adhuc ordirer : cum vitæ series, ac veluti contexta tela procederet : sed Hebr. præ macie seu morbo. De mane usque ad vesperam... vix uno die sperabam me victurum.

13. Sperabam usque ad mane : supererat quidem spes de die in diem protrahendæ vitæ. Quasi leo : sed repentina vis morbi adeo me oppressit, ut intelligerem pro certo instare diem ultimum, spemque omnem vitæ præcisam.

14. Sicut pullus hirundinis : Hebr. sicut grus, hirundo, quærulæ aves. Medita-

 

394

 

dinis sic clamabo, meditabor ut columba.

Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.

Domine, vim patior, responde pro me.

15. Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Recogitabo tibi omnes annos meos, in amaritudine animæ meæ.

16. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. 17. Ecce in pace amaritudo mea amarissima.

Tu autem eruisti animam meam ut non periret, projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

18. Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit "te : non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam.

19. Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie : pater filiis notam faciet veritatem tuam.

20. Domine, salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.

bor : gemebam. Vim. patior : Hebr. opprimit me, supple, vis morbi. Responde pro me : quasi fidejussor ii morte me exsolve.

15. Quid dicam : quid eum posco sponsorem, cum ipse mihi mortem immiserit ? melius ex Hebr. Quid loquar ? et dixit mihi, et ipse fecit. Quid quæro amplius ? jam ipse per Isaiam spopondit, et præstitit sanitatem. Recogitabo tibi : Hebr. vagabor omnibus annis meis super amaritudine animæ meæ. Hoc meum periculum, has angustias, ætatem omnem recordabor.

16. Domine, si sic vivitur... Hebr. sublato si : Domine super iis vivitur, et omnibus in eis vita spiritus mei : per ista vivitur, per promissa tua et beneficia ; per ipsa respiravi. Corripies me : corripis sive morti dedis, et vivificas, ut in illo Annæ I Reg., ii, 6.

17. Ecce in pace amaritudo mea... Hebr. ad pacem, saluti mihi fuit, vel in prosperum versa.

19. Pater filiis : prædicat extituram prolem, quam erudiat.

20. In domo Domini : hoc ergo est quod timebat, se non visurum Dominum, supra, vers. 10.

 

CANTICUM TRIUM PUERORUM,
laudis et exultationis.

 

Canitur in Dominica ac diebus festis, ut calamitatibus tanquam igne probatus fidelis animus, non modo non deficiat, sed etiam animata, inanimaque omnia ad Dei laudes provocet.

Ananias, Azarias, Misael, tres fortissimi juvenes, beata martyrum præludia, pro fide in fornacem conjecti colligatis pedibus, intacti ac tantum exustis vinculis, ambulabant in medio, flammæ, laudantes Deum, Dan., iii, 24, apparuitque quartus, similis filio Dei, qui doceret angelos, imo etiam Christum suorum interesse

 

395

 

suppliciis consolatorem optimum : Ibid., 92. Quæ quidem historia in Canone legitur Hebræorum, non autem subsequentes preces, nec canticum : utraque vero ex Theodotionis editione in Vulgatam nostram translata, atque ab Ecclesia recepta sunt.

 

danielis caput iii, a vers. 51.

 

51. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :

52. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula : et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum, et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.

53. Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ : et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.

54. Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.

55. Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim, et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.

56. Benedictus es in firmamento cœli, et laudabilis et gloriosus in sæcula.

57. Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

58. Benedicite, angeli Domini,

Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

59. Benedicite, cœli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

60. Benedicite, aquæ omnes, quæ super cœlos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

61. Benedicite, omnes virtutes Domini Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

62. Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

63. Benedicite, stellæ cœli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

64. Benedicite, omnis imber, et ros Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

65. Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

66. Benedicite, ignis et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

67. Benedicite, frigus et æstus,

55. Qui intueris abyssos : quantumvis reconditas, earumque occulta perspecta habes. Qui sedes super Cherubim : vide Psal. lxxix, 2.

57. Benedicite, omnia opera : a toto exorsus, descendit ad partes : sic enim oportebat hominem, universi compendium, universa et singula mente complecti.

58. Benedicite, angeli : ab his exordium, ut doceat primos eos a Deo conditos, qui toti orbi præessent.

59. Benedicite, cœli : jam inanima in laudes ciet, eisque vocem suam accommodat.

65. Spiritus : venti.

66. Ignis et æstus, πὺρ καὶ καύμα.

67. Frigus et æstus : ψύχος ? και καύσων : editio Complutensis : nonnullo discrimine : καύσων enim aestus est intensior. Utcumque est, anterior versus ad ignis naturam ; hic ad hiemem et æstatem, annique tempestates pertinere videtur.

 

396

 

Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

68. Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

69. Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

70. Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

71. Benedicite, noctes et dies, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

72. Benedicite, lux et tenebræ, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

74. Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

74. Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

75. Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula..

76. Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

77. Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

78. Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

79. Benedicite, cete et omnia, quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

80. Benedicite, omnes volucres

cœli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

81. Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

82. Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

83. Benedicat Israel Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

84. Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

85. Benedicite, servi Homini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

86. Benedicite, spiritus, et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

87. Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

88. Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.

89. Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

90. Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

Additum ab Ecclesia.

Benedicamus Patrem, et Filium,

82. Filii hominum : contemplator animus, longinquis quibusque peragratis, cœlo, sideribus, cæteris, ad sua ac propriora, terram, animantes, homines, generatim primum, tum ad populum Dei, ejusque ordines varios, ac denique ad se revertitur ; atque omnia in se adunata transfert in Deum.

Benedicamus Patrem et Filium : ab Ecclesia additum pro glorificatione Sancte Trinitatis, ut solet.

 

397

 

cum sancto Spiritu : laudemus et superexaltemus eum in sæcula.

Benedictus es, Domine, in firmamento cœli, et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.

Benedictus es, Domine... a vers. 56, sumptum.

 

CANTICUM JONÆ,
fidei ac deprecationis.

 

Canitur in Laudibus magni Sabbati a pia et erudita Ecclesia Parisiensi, in memoriam dominicæ sepulturæ, ac resurrectionis spem ; Christo ipso docente, Matth. xii, 39, 40.

Postquam Jonas, in figura Christi sponte suscepta morte, ad sedandam tempestatem se obtulit deficiendum in mare : atque ita stetit mare a fervore suo. Jon., i, 11, 12, 15.

jonæ caput ii.

 

1. Et præparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus.

2. Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis.

3. Et dixit :

Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me : de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

4. Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.

5. Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum : verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.

6. Circumdederunt me aquæ usque ad animam : abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.

7. Ad extrema montium descendi : terræ vectes concluserunt me in æternum : et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.

8. Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.

9. Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt.

1. Piscem grandem : cujus generis sunt plurima, qui totos homines sorbeant.

5. Abjectus sum... verumtamen rursus videbo. En ab ipsa desperatione, quam promptus, Dei gratia, ad spem transitus. Templum sanctum tuum. Hæc doceant, quanti facienda rerum in Christo veritas, cum illi ad umbras quoque ac figuras, amore veritatis quam tenemus sic inardescerent.

7. Terræ vectes : sustentacula in imo posita, quibus imposita terræ moles, veluti superiora tabulata aut ædificii tecta nitantur.

9. Vanitates : vana omnia ac præsertim idola. Misericordiam : Hebr. sanctitatem.

 

398

 

10. Ego autem in voce laudis immolabo tibi : quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.

11. Et dixit Dominus pisci : et evomuit Jonam in aridam.

11. Et dixit Dominus : qui fructus precationis fuit, ut discat christianus ; unde nos piæ preces eruant.

 

CANTICUM HABACUC,
deprecationis et admirationis.

 

Canitur Feria VI, quod in eversa Babylone, Christi victorias, christianique populi libertatem præcinat.

De Chaldæorum imperio evertendo, liberandisque sanctis, ut magnificentissimo, ita obscurissime canit.

 

1. oratio habacuc prophetæ
pro ignorantiis.

 

caput iii.

 

2. Domine, audivi auditionem tuam, et timui.

Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud.

In medio annorum notum facies : cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.

3. Deus ab austro veniet, et sanctus de monte Pharan :

Operuit cœlos gloria ejus : et laudis ejus plena est terra.

4. Splendor ejus ut lux erit : cornua in manibus ejus.

Ibi abscondita est fortitudo ejus. 5. Ante faciem ejus ibit mors.

Et egredietur diabolus ante pedes ejus.

6. Stetit, et mensus est terram.

Aspexit, et dissolvit gentes : et contriti sunt montes sæculi.

Incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus.

1. Pro ignorantiis : alii vertunt, secundum certum odæ vel instrumenti musici genus ; alii, nomine Hebræo schigionoth, initium putant veteris cantici designari.

2. Audivi : quæ commemorasti de Chaldæis superiori capite. Opus tuum : populum tuum in terra conserva. In medio annorum : tempore medio inter eversam. Ierusalem, et Cyrum ultorem. Septuag.in medio duorum animalium ; ubi pro ζώων animalium, ex antiquis catenis reponunt ζώων vitarum seu ætatum.

3. Deus ab austro : ita Deut., xxxiii, 2. Hæc ergo pertinent ad transitum maris Rubri.

4. Cornua : Chald. scintillæ ; Hebr. cornua e manu ejus, id est, robur. Abscondita est : olim abscondita, tunc patefecit se.

5. Ibit mors : Hebr. ibat pestis. Diabolus : Hebr. carbo, pestifer morbus : alii, sagittæ ; Chald. vero : angelus mortis. Ante pedes ejus : ante adventum, hos habet præcursores.

6. Mensus est terram : populo suo dividendam. Aspexit et dissolvit : solo in-

 

399

 

7. Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ, turbabuntur pelles terræ Madian.

8. Numquid in fluminibus iratus es, Domine ? aut in fluminibus furor tuus ? vel in mari indignatio tua ?

Qui ascendes super equos tuos : et quadrigæ tuæ salvatio.

9. Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quæ locutus es.

Fluvios scindes terræ : 10. Viderunt te, et doluerunt montes : gurges aquarum transiit.

Dedit abyssus vocem suam : altitudo manus suas levavit.

11. Sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ.

12. In fremitu conculcabis terram : in furore obstupefacies gentes.

13. Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo.

Percussisti caput de domo impii : denudasti fundamentum ejus usque ad collum.

14. Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me.

Exultatio eorum sicut ejus, qui devorat pauperem in abscondito.

tuitu dissolvit. Gentes : Chananæas. Montes sæculi... colles mundi : tam antiqui ac orbis ipse- Ab itineribus æternitatis ejus : Hebr. itinera sæculi ei, sive rerum cursus ei subjicitur.

7. Pro iniquitate. -Hebr. sub iniquitate, in peccato. Æthiopiæ, Hebr. Chusan, Madianitarum. Uxor Mosis Madianitis, vocatur Æthiopissa, Num., xii, 1, intelligendum ergo de populo cum Madianitis fornicante, et ultione secuta,Num., xxv, 17. Tentoria autem et pelles memorantur, quod gentes vagæ in tentoriis ac sub pellibus vivant. Chald. accipit de Chusan, de quo Jud., iii, 8. et Madian, de victoria Gedeonis, Jud., vi, 7.

8. Numquid in fluminibus : in flumina, quando Jordanem et mare populum trajecisti. Quadrigæ tuæ : arca fœderis, qua inveheris insidens Cherubim, cœlestibusque vectoribus. Salvatio : salus : tu populum tuum victor incedens liberasti, hostium duces conculcasti quasi quadrigis.

9. Suscitans suscitabis : Hebr. denudans denudabis arcum tuum : arcum expedies ac sagittas. Juramenta tribubus : propter juramenta præstita tribubus, de terra Chananæa inter eas dividenda. Fluvios scindes terra : aquas e petra, in deserta terra erumpere fecisti.

10. Viderunt te, et doluerunt : sive tremuerunt montes : sic. Psal. cxiii, 3 : Mare vidit et fugit... montes exultaverunt. Gurges aquarum transiit : mare Rubrum, Jordanis, modo cohibiti, modo iterum diffusi, velut increpante Deo.Dedit abyssus... altitudo manus suas levavit : præ stupore, quasi se præter naturam stare senserit.

11. Solet luna steterunt : quod alii referunt ad Josue imperantem soli ut staret, Jos., x, 13. Potest etiam referri ad pugnas sub Moyse, simili figura, ac in cantico Debbora ?, Jud., v, 20. In luce sagittarum... ibunt : Israelitæ tui milites ; sagittas autem vocat grandinem lapideum divinitus immissum, Jos., x, 11, lucemque dicit, comparatione ducta a sagittarum ferro limato et exacuto hinc atque hinc splendescente : qua figura subdit : In splendore fulgurantis hastæ tuæ.

13. Cum Christo tuo : cum Moyse et. Aaron, quanquam Hier. ex Sept. refert christis tuis : quod et Arabs habet, ac de toto populo intelligi potest. Percussisti caput de domo impii : impiorum reges : Pharaonem, Sehon, Og et alios.Denudasti fundamentum... usque ad, collum : nudasti capita, galeas excussisti : sic erant, ut domus jam retecto fundamento.

14. Maledixisti sceptris ejus : virgis, baculis : omnia confregisti ; Hebr. Perfo-

 

400

 

15. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

16. Audivi, et conturbatus est venter meus : a voce contremuerunt labia mea.

Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat.

Ut requiescam in die tribulationis : ut ascendam ad populum accinctum nostrum.

17. Ficus enim non florebit : et non erit germen in vineis.

Mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum.

Abscindetur de ovili pecus : et non erit armentum in præsepibus.

18. Ego autem in Domino gaudebo : et exultabo in Deo Jesu meo.

19. Deus Dominus fortitudo mea : et ponet pedes meos quasi cervorum.

Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.

disti baculis caput. etc. Venientibus : cum venirent. Sicut ejus qui devorat : ex Psal. ix.

15. Viam fecisti... quod velut maria invectus, equorum cursu innoxio, plebem suam e fluctibus eriperet. In luto : in acervo coacervatis aquis, ut in cantico Mosis, Exod., xv, 8.

16. Audivi, et conturbatus est : redit ad Chaldæos Judæam invasuros, ac Judæorum nomine hæc dicit. Ingrediatur... scateat : Hebr. ingreditur... scatet : Ita, inquit, sum affectus præ metu, ut cujus viscera consumpta sunt. Ut requiescam : Hebr. Ego qui requiescam in die angustiæ ; ascendendo ad populum, excidet eum, scilicet Chaldaicus exercitus Judæos : itaque mihi quiescendum in tanta calamitate : nihil consilia, nihil preces proficiunt, cum, destinato Dei consilio, populus meus casurus sit. Hoc dicit, Judæi alicujus, sive etiam suo ipso nomine, intellecto Dei consilio. Hæc ad terrorem, reliqua ad spem pertinent..

17. 18. Ficus enim non florebit : etiamsi ficus, vineæ, olivæ non floreant, frugumque omnis spes nos fallat : hoc est, etiamsi omnia devastentur : Ego tamen in Domino gaudebo... Jesu meo : Hebr. salute mea.

19. Quasi cervorum : ex Psal., xvii, 34. Deducet me victor in psalmis canentem : alii, victorem ; Hebr. vero, lomnatseah binginothai : quod ad inscriptionem melius referas ; quasi diceret : Vel hoc carmen cantabitur fidibus : quæ inscriptio sæpe in Psalmis recurrit.

 

CANTICUM JUDITH,
triumphale.

 

Librum Judith integrum non admittit Canon Hebræorum ; in nostrum autem ex Theodotionis editione translatus est. Inde ergo hoc Canticum, cæso Holoferne, Bethulia. obsidione liberata, fusis spoliatisque Assyriis.

 

judith caput xvi.

 

1. Tunc cantavit Canticum hoc Domino Judith, dicens :

2. Incipite Domino in tympanis, cantate Domino in cymbalis, mo-

2. In tympanis... in cymbalis, modulamini... psalmum : omnis generis instrumenta musica Hebræis cognita, et in sacris usitata : maxime vero a temporibus Davidis et Salomonis ; ut passim docet Regum historia, et plurimi psalmi.

 

401

 

dulamini illi psalmum novum, exaltate, et invocate nomen ejus.

3. Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.

4. Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.

5. Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ : cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.

6. Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem.

7. Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus fœminæ, et confodit eum.

8. Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi. Sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.

9. Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israel.

3. Dominus conterens bella : Auferens bella usque ad finem terræ ; arcum conteret, et confringet arma, Psal., xlv, 10, quibus Omnipotens, Deusque exercituum exhibetur.

4. Qui posuit castra sua in medio populi sui : ut præsens auxilium Dei demonstretur ; quo sensu, Jacob cum pergeret ad fratrem, videns sibi Deum cum angelis certum auxiliatorem adfuturum, ait : Castra Dei sunt hæc, Genes.,xxxii, 2.

5. Venit Assur ex montibus ab aquilone : Syriæ montibus, ad aquilonem Palestinæ sitis : quibus e montibus, post Syriam devastatam, victor exercitus in Palæstinam effusus, Judith, iii, 1, 7 : plerumque autem malum ab aquilone Israeli intentatur. Ab aquilone pandetur malum, Jerem., i, 14, quod reges populo Dei infensissimi, provincias illas aquilonares tenerent. Cujus multitudo : Erant autem pedites, bellatorum centum viginti millia. Et equi eorum... Equitesvero viginti duo millia, Judith, vii, 2. Obturavit, sive epulando exsiccavit torrentes, ad sedandam tantæ multitudinis sitim vix sufficientes ; torrentes autem et valles memorat, quod Chananæa, uno quidem Jordane fluvio, multis autem torrentibus esset irrigua, et quam plurimis vallibus frugifera.

6. Dixit se incensurum fines meos... juvenes... occisurum. Decreverat enim Nabuchodonosor, ut omnem terram suo subjugaret imperio, Judith, ii, 4 ; Holofernes autem et omnes magnates extremam perniciem Hebræis rninitabantur,ibid., v, 26, 28 ; vi, 3.

7. Dominus... nocuit eum : totius victoriæ auctorem Deum agnoscit, in quem unum spem omnem posuerat, rebus desperatis : clamabat ad Dominum : Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur, Judith, ix, 1, 12 ; cum autem occideret : Confirma me, Domine Deus... in hac hora, ibid., xiii, 7, 9, occisumque narraret : Interfecit (Dominus ) in manu mea hostem populi sui, Me nocte, Ibid., 18. Nocuit : disperdidit.

8. Filii Titan : Septuag. Τιτάνων ; quæ vox nusquam alias in Scripturis reperitur. Apud poetas Titanes sunt memoratissimi, gigantes scilicet geniti ex cœlo et terra. Qua ex fabula, usitatum Titanum vocabulum, huc quoque a Theodotione translatum est, ut alia item fabulosa vocabula, ex consueto sermonis usu, etiam libris sacris invecta : vide Isa., xiii, 22, etc. Designat autem hic gigantes Scripturæ notos : unde sequitur : Excelsi gigantes : de quibus Genes.,vi, 4 : Gigantes erant super terram... isti sunt potentes a sæculo, viri famosi, robustissimi, bellicosissimi. In specie faciei suæ : quippe cui formosissimæ, etiam Dominus contulit splendorem ; rem bonam, sed malis malo futuram justo Dei judicio, tradentis libidini libidinum servos, Judith, x, 4.

 

402

 

10. Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra, accepit stolam novam ad decipiendum illum.

11. Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus : amputavit pugione cervicem ejus.

12. Horruerunt Persæ constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.

13. Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.

14. Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos : perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.

15. Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro.

16. Adonai, Domine, magnus es tu, et praeclarus in virtute tua., et quem superare nemo potest.

17. Tibi serviat omnis creatura tua : quia dixisti, et facta sunt : misisti spiritum tuum, et creata sunt ; et non est qui resistat voci tuæ.

18. Montes a fundamentis movebuntur cum aquis : petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.

19. Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.

20. Væ genti insurgent ! super genus meum : Dominus enim omnipotens vindicabit in eis, in die judicii visitabit illos.

21. Dabit enim ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum.

10. Unxit : ut moris erat hisce regionibus,. et maxime mulieribus delicatis, ut notum est. Colligavit... mitra : capitis tegumine circumquaque religato, concinendis cincinnis. Stolam : vestem amplam et superiorem.

11. Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus : de quibus adornandis, Judith., x, 3 : sane ornatu pedum maxime gloriatur tenera mulier ; unde illud : Quam pulchri sunt gressus tui, in calceamentis, filia principis ! Cant., vii, 1.

12. Constantiam... audaciam ejus : dixit enim Vagao : Una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Persa ; et Medi : in exercitu Assyriorum meriti.

13. Tunc ululaverunt castra Assyriorum : timor enim et tremor cecidit su^r eos, et turbati sunt animi eorum valde, et factus est clamor incomparabilis, in medio castrorum eorum, Judith, xiv, 17, 18. Humiles mei : de quibus universi majores exercitus regis Assyriorum dixerunt : Egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad prœlium, ibid., xiv, 12. Arescentes in siti : præciso aquæductu, interclusis fontibus, ac tandem cisternis exhaustis, siti enecabantur, Judith, vii, 6, 10, 11, 14, 16, 17.

14. Filii puellarum : teneriores adolescentuli, matribus juvenculis geniti. Sicut pueros : fugit enim mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, Judith, xv, 2.

15. Hymnum cantemus Domino : reliqua ad gratiarum actionem, et commendationem omnipotentia ; divinæ, æternæque in hostes ultionis.

21. Dabit enim ignem... ut urantur : allusum ad Jerem., vii, 31, 32 ; xix, 5, 6, et ad ignem illum, quo filios suos in holocaustum Baalim incendebant, in valle Benennum ; unde gehenna ignis toties in Evangelio memorata. Et vermes :allusum item ad Isa., lxvi 24. His autem in locis, sub speciem ignis illius, atque insepultorum cadaverum hostilium unde ebullirent vermes, æterna supplicia adumbrantur : quæ repetit Christus, Marc., ix, 45 et seqq. Caveant ergo illi ad eruditæ mulieris sententiam, qui et pœnarum æternitatem, et ignem urentem, et vermem non morientem irrident.

 

403

 

CANTICA NOVI TESTAMENTI.

 

Hæc tria omnino sunt, triumque insignium personarum, quibus cum pia, fide Christum advenientem salutemus. Est autem Mariæ Canticum summa, cum rerum dignitate simplicius : Zachariæ autem, ut sacerdotem decebat, stylo figurisque et doctrina Scripturarum grandius : Simeonis denique, concitatius atque ardentius. Maria humilitatem : Zacharias fiduciam : Simeon mirabilem affectum in Christo acquiescentis animi, vitæque contemptum ipso adveniente demonstrat, quibus nihil erat ad excipiendum Salvatorem lætius atque aptius. Itaque hæc tria Cantica assidue in ore habemus, et quotidie canimus in Ecclesia.

 

CANTICUM MARIÆ,

 

Cum ad vocem Mariæ Christum in utero gestantis exultaret Joannes nondum editus, Elisabetha prophetaret, tantorumque operum velut effectricem Mariam, benedictam inter mulieres ac beatam prædicaret, illa conversa ad Dominum hæc ait...

lucæ capite i. vers. 46.

 

46. Magnificat anima mea Dominum :

47. Et exultavit spiritus meus, in Deo salutari meo.

46, 47. Magnificat : « Non quod Domino aliquid humana voce possit adiungi : sed quia magnificatur in nobis, » Ambr. lib. II in Luc., n. 27. Magnificatur autem, cum in eo laudando deficimus, cum supra omnem altitudinem, supra omnem cogitationem, supra omnem animi captum votumque extollimus. Sic eum omnis anima, sui oblita, totaque in Deum effusa, magnificat : « Dum autem magnificat eum, inquit Ambrosius, ibid, magnitudinis ejus quadam participatione sublimior fit. » Dominum : non se, sed Dominum : sane Elisabetha Mariam extollebat ; aiebat enim : Benedicta tu : et : Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? et : Ecce ut facta est vox salutationis tuæ,... exultavit infans :denique : Beata quæ credidisti. At Maria tantas laudes, seque ipsam supergressa, transfert omnia ad Dominum. Et exultavit spiritus meus : quid sit exultatio spiritus in Deo, nemo digne dixerit, nisi qui expertus sit ; nemo autem sic expertus est, ut beata Maria. Ejus ergo exultatio omnem dicendi facultatem excedit ; conjecturam autem facimus, ex eo quod Christo plena, potiebatur eo, quem oleo lætitiæ sanctæque exultationis, præ omnibus consortibus suis, a Deo

 

404

 

48. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

49. Quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus.

50. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

51. Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.

52. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

unctum esse sacer Vales cecinit, Psal., xliv, 8. In Deo salutari meo : quod est, in Deo Jesu meo : in Deo dante omnibus Jesum illum, qui singulari dilectione sit meus idemque et filius et Deus, sed Deus Jesus sive salvans, quo nihil cuiquam charius, nihil suavius matri. Anima... spiritus : animam intelligimus, id omne quo vivimus : spiritum autem, summum illud ac præcipuum in anima, quo Deo sociamur, eumque inhabitantem, insidentem, præsidentem complectimur ; quo loco Ambr. ibid., n. 26 : « Sit in singulis Mariæ anima, ut magnificet Dominum : sit in singulis spiritus Mariæ, ut exultet in Deo ; » nam etsi « secundum carnem una mater est Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Christus. Omnis enim animo concipit Dei verbum, si tamen immaculata et immunis a vitiis, intemerata castimoniam pudore custodiat. »

48. Respexit humilitatem, vilitatem ancillæ suæ : qua voce mater facta est ; statim enim atque dixit : Ecce ancilla Domini, impletum est mysterium, superfususque Spiritus matrem fecit, quæ se ancillam fatebatur : quare ancillæ nomine delectata, eam iterat vocem. Beatam me dicent : hinc tot hymni, tot præconia, quibus eam assidue beatificamus, nec laudandi finis. Omnes generationes : hic Mariam prophetare Patrum concentus tradit ; ecce enim prophetat generationem justorum ad finem usque sæculi duraturam, Christumque in æternum regnaturum, a cujus laudibus suas sejungi non posse.

49. Quia fecit m hi magna : « Incomprehensibilis enim incomprehensibiliter operatur in matre, » Ambr. n. 23, in vers. 41 : vide autem verborum simplicitatem pariter ac majestatem. Qui potens est : ὅ δυνατὸς, ille potens, unus potens. Fecit mihi magna : quæ sola magna sint, soloque Deo omnipotente digna, virginem parere, ancillam esse matrem, quæque omnium laudum summa sit, tam arcto, tam beato, tam unico nexu cum Christo esse conjunctam. Hæc igitur vere magna et cætera his consentanea fecit mihi ille potens, cui hoc unum est, quod rependam, nempe ut dicam ex imo pectore : Ut sanctum nomen ejus : quod nos pro modulo nostro quotidie dicimus, beatis illis vocibus :Sanctificetur nomen tuum sed libet quoque id cum beata Maria dicere, qua nulla dignius ac præstantius dixit.

50. Et misericordia : hanc subjungit omnipotentiæ, quæ gratia est Novi Testamenti, ut Deus se magnum atque omnipotentem, non minis ut antea ac terroribus, sed beneficentia et clementia præstet, aptatis quoque in eum finem omnibus Christi miraculis : Pertransiit enim benefaciendo, et sanando omnes oppressos : teste Petro, Act., x, 38.

51. Fecit potentiam : vim exemit : κράτος : de quo nempe dixerat : Fecit mihi magna, qui potens est, nunc autem non tantum mihi, sed orbi universo, ac potissimum omnibus per orbem universum piis bonisque, eo quod exaltavit humiles, ut vers. seqq. habetur. Dispersit : ut fumum, ut pulverem, quem projicit ventus, superbos metite, seu cogitatione, διανοίᾳ cordis sui : αὐτῶν eorum : superba cogitantes ; infixa penitus animis superbia.

52. Exaltavit humiles : sibi nullos ; cæteris fere despicabiles : quæ item gratia est Novi Testamenti, per Christum humilem ac pauperem : non enim multi sapientes in Christo, non multi potentes, non multi nobiles : sed ignobilia et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret, I Cor., i,

 

405

 

53. Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.

54. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ.

55. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini ejus in sæcula.

 

2-28. Cujus rei fons est, quod Deus respexerit Mariæ humilitatem, ut ab ea inciperet illud : Exaltavit humiles ; his autem similia notavimus in beatæ Annæ Cantico, quibus eam prælusisse gratiæ Novi Testamenti, ibid.memoravimus.

53. Esurientes : rerum omnium egenos : item esurientes sitientesque justitiam, eamque non a se, sed a Domino summæ gratiæ loco expectantes : hos Dominus implevit veris æternisque bonis.

54. Misericordiæ suæ : quæ una spes supererat, abundante peccato.

55. Ad patres nostros : hic commemorat impleta jam prisca promissa, ut et promissis Christi sua constet fides. Abraham et semini ejus : vero semini, nec tantum secundum carnem, verum etiam iis, qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ, Rom., iv, 12 : quod semen nos sumus. Hæc Maria quanta simplicitate, tanta sublimitate ac majestate dicit. Cæterum admirare quisquis es, christiane, ut quæ tanta, tam sublimia hic profert, alibi penitus conticescat ; non pastoribus, non Magis, non Simeoni et aliis respondeat quidquam ; sed quæ gererentur tacita in corde suo conferat, velut admirabunda, et ignara mysterii, Luc., ii, 19, 33, 51 : quamvis et ab angelo primum, et sibi conscia virginitatis suæ, experimento quoque tanta didicisset : quo luco me etiam contiscescere juvat, ac Mariæ virtutes silentio potius quam voce prosequi, rerum magnitudine victum.

 

CANTICUM ZACHARIÆ.

 

Nato Joanne Baptista, Zacharias parens, primum dictis angeli incredulus, atque ex incredulitate mutus ; posteaquam ex fide et obedientia scripsit : Joannes est nomen ejus, Luc., i, 63, continuo resoluta est lingua ejus et apertum est os ejus.... et repletus est Spiritu sancto, et prophetavit, dicens, ibid., 64, 67.

LUCÆ CAPITE I. vers. 68.

68. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ.

69. Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.

70. Sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus.

71. salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos :

68. Benedictus. Hæc per exclamationem : diu enim repressam vocem, statim in gratiarum actiones erumpere oportebat.

69. Cornu salutis : robur, fiduciam salutis consequendae, dato salvatore Christo. In domo David : cui Deus domum se facturum promiserat, II Reg., vii, 11 ; firmato in ea regno usque in sempiternum : quod in Christo impletum, jam Gabriel prædixerat : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, etc. Luc., I, 32, 33.

70. Prophetarum ejus : prophetas commemorat post Davidem eorum ducem,

 

406

 

72. Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :

73. Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis :

74. Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.

75. In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus.

quippe qui ei accinunt, ejusque regnum in Christo sempiternum futurum prædicant.

72, 73. Cum patribus nostris :... testamenti sui... ad Abraham patrem nostrum : a Davide ac prophetis ad patriarchas, atque ad originalia promissa, et ad caput gentis Abrahamum transgreditur. Misericordiam cum patribus nostris : effusa gratia in liberos : ipsis quoque in sinu Abrahæ Christi praesenta recreatis, et cum eo in cœlos eductis. Testamenti sui sancti : fœderis, latius sumpto testamenti nomine pro eo omni instrumento quo mentem testamur ; quod Latinis non insuetum : testamenti etiam proprie, quod Novum Testamentum intercedente testatoris morte sanciri oporteret : unde nec primum quidem sine victimarum sanguine dedicatum fuerit. Hebr., ix, 16, 18. Gr. διαθήκης, quod utrumque et fœdus et testamentum sonat. Sancti autem ; quod de sanctis repromissionibus conscriptum, sancte etiam custoditum, ac tandem per sanctitatis auctorem Christum, impletum est ; ut infra latius vers. 75 exponitur.Jusjurandum : docte, ut sacerdotem decebat, observat promissa Dei jurejurando firmata, ex ipsa natura fœderis : unde Dominus ad Abraham : Per memetipsum juravi, Gen., xxii, 16.

74. De manu inimicorum : ut supra dixerat : salutem ex inimicis, vers. 71. Intelligendi autem potissimum invisibiles illi inimici, diabolus et angeli ejus, ipsumque peccatum, quo eis in servitutem addicti eramus : qua de re vers. 77, quanquam nec dubitem, nisi Judæi Christum abjecissent, id futurum fuisse, ut ab hostibus quoque visibilibus tuti Domino deservirent.

75. In sanctitate, et justitia : prudens lector, attende, quid daturus esset Dominus : vers. 73 nempe ut ab inimicis tuti, justitiam sanctitatemque colerent, quæ gratia per Christum ut promissa, ita data est, effuso in electos Spiritu sanctitatis, quo nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum, Tit., ii, 14 ; atque ibid., iii, 4-7. Coram ipso : his verbis veram denotat justitiam, non fucatam ; quemadmodum scriptum est : Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela, Luc., i, 6. Hæc vera justitia, quam Deus, et se daturum promiserat, et probat a se datam : potest etiam referri,coram ipso, ad illud, serviamus : ut ideo sancte casteque, agamus quod assidue cogitemus in ejus conspectu esse nos et omnia nostra ; quod ipsum vel maxime Dei donum est, quale promiserat daturum se nobis.

76. Et tu, puer. Quod et figurate ad infantulum dici potuit, etiamsi non audiret, et proprie ex Ambros. quod non absurdum sit intellexisse jam editum, quod utero matris clausus persenserat. Propheta : imo plusquam propheta, teste Christo Matth., xi, 9, 10. Præibis enim ante faciem. Duo indicat insignia vaticinia de praecursoris officio, Malachiæ et Isaiæ ; et Malachiæ quidem : Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam, Malach., iii, 1 ; et iterum : Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, ibid., iv, 5, 6 ; quæ vaticinia de Joanne Baptista, et angelus, et ipse Christus interpretantur, Luc., i, 17 ; Matth., xi, 14. Parare vias ejus : en alterum vaticinium, Isa., xl, 3 : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : omnibus evangelistis, ipsoque Joanne Baptista de eodem Joanne interpretantibus. Vide autem quam diserte Christum, quem Joannes præire jubebatur, et Dominum et Altissimum, adeoque et vere Deum Zacharias appellet.

 

407

 

77. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus : in remissionem peccatorum eorum :

78. Per viscera misericordiæ Dei nostri : in quibus visitavit nos,

oriens ex alto :

79. Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

77. Scientiam salutis : scientiam Christi servatoris : de qua scriptum est : In scientia suo. iustificabit ipse justus (Christus) servus meus multos, Isa., liii, 11. In remissionem peccatorum : cui Joannes Baptista initiare cæpit populum, dato baptismo pœnitentiæ in remissionem peccatorum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum, Marc., i, 4 ; Act., xix, 4.

78. Visitavit nos, oriens : Christus ipse de quo scriptum est : Orietur vobis timentibus nomen meum, sol justitiæ, Malach., iv, 2 ; unde Christus prophetice Oriens appellatur. Adducam servum meum Orientem, Zach., iii, 8 ; atque iterum : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum sanctum Domino, ibid., vi, 12 ; quod quidem Zorobabeli competit, sed ut figuræ Christi : ut quemadmodum Zorobabel inter captivitatis Babylonicae tenebras, in spem recuperandae libertatis, instaurandique templi, ita Christus humano generi veræ libertatis auctor, verique templi fundatur illuxerit. Ex alto : quo immensum a Zorobabele distat : non enim Zorobabel, sed Christus solus desursum est, de cœlo est, de paterno sinu terris oritur, atque adeo super omnes est, Joan., i, 18 ; iii, 31. Vide autem quot et quanta testimonia prophetarum doctissimus sacerdos paucissimis versiculis colligit.

79. Qui in tenebris, et in umbra mortis... et hoc ex Isa., ix, 2 : Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis : quod de Christo Matthæus quoque intelligit, cap.iv, 16.

 

CANTICUM SIMEONIS.

 

Nihil videat qui Christum vidit ; nihil optet in sæculo, qui Christum amplexus est, lætusque abeat ad patres. Hæc vovet sanctus senex, accepto Christo in ulnas, Luc., ii, 28 ; nec nisi multa gratulatus, multaque vaticinatus, dimittit e manibus.

lucæ capite ii, a vers. 29.

 

29. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace :

30. Quia viderunt oculi mei salutare tuum,

29. Nunc dimittis : Græc. Nunc dimittes, vel ut legit Ambros. hic : Nunc dimitte ; tempus est ut dimittas. Idem Ambrosius, nunc dimittis : quasi necessitate quadam teneretur in hac vita, non voluntate, De bono mortis, lib. IIDimittis : tanquam e carcere, tanquam e vinculis, ibid. Vide autem viro justo quam sit vita insuavis ; quippe quæ miseriis, erroribus, vitiis sit obnoxia. Itaque sanctus senex Novi Testamenti spiritu plenus, nedum optet multos dies in Vetere Testamento toties repromissos, aegram senectutem Christi videndi spe vix sustentabat ; quo impleto, quasi omni vitæ officio functus, dimitti et expediri petit. Secundum verbum tuum. Responsum enim acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini, Luc., ii, 26.

30. Quia viderunt oculi mei : beati enim oculi, qui vident quæ vos videtis !

31. Quod parasti, ante faciem omnium populorum :

32. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel.

Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ, et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt, Matth., xiii, 16 ; Luc., x, 23, 24. Salutare tuum. · hæc igitur docent virο bono Christum ac salutem adepto, statim optandum esse vitæ exitum, et quidem potius quam ipsi Simeoni, cum statim post mortem Christo potiri detur ; quod sane sancto seni, nondum propalata sanctorum vii., contingere non poterat, Hebr., ix, 8 ; xi, 40 : et tamen mortem optat, quia viso Christo non erat in terris, quod videret amplius.

31. Omnium populorum : non tantum Judæorum, veram eliam gentilium, quod sequentia docent.

32. Lumen ad revelationem gentium : ad revelandam gentibus veritatem, quemadmodum Isaias scripserat : Ambulabunt gentes in lumine tuo, Isa., lx, 3 ; et alibi passim apud prophetas : cui rei præluserant Magi, ex Oriente, stella duce, acciti. Vide autem his tribus canticis, ut Christi gloria magis magisque illustretur. Maria enim et Zacharias de Israele tantum : hic autem non modo Israelis gloriam, verum etiam conversionem universæ gentilitatis præcinit.

Nunc tribus canticis expositis cogitare libet, quam apte omnia, Christo adveniente, gesta sint : decebat enim, ut quo pietatis sensu excipiendus esset, plebs christiana doceretur : primum a Maria matre, cui accinunt sanctæ mulieres Elisabetha et Anna prophetissa ; tum a sacerdote, qualis erat Zacharias praecursoris pater : denique a Simeone sene, viro e plebe, ut videtur ; quanquam alii alia conjiciunt ; sed si quid esset aliud, evangelistam non tacituram putamus. Jam pastores, Magosque, gentium primitias, commemorare nihil attinet, atque hos donis onustos, quo etiam divites ad Christum venturi praefigurarentur. Nec defuit infans Joannes Baptista, qui in matris utero ad Christi præsentiam Mariæque vocem exiliret ; ut omnis ætas, sexusque, gens omnis, omnis ordo in Christi laudes accenderetur : atque hic finis esto.

FINIS CANTICORUM.

Précédente Accueil Suivante