S. Hieronymi
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Dédicace
Historique
Instruction
Epistola
De Psalmis
S. Hieronymi
Liber Psalmorum
Cantica
Supplenda
Liber Proverbiorum
Liber Ecclesiastes
Canticum Canticorum
Cantique

 

SANCTI HIERONYMI PRESBYTERI

IN PSALMOS
JUXTA HEBRAICAM VERITATEM
 

AD SOPHRONIUM PRĈFATIO.

 

Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicumque apud Septuaginta interpretes scriptum est, γένοιτο γένοιτο, id est, fiat fiat, finis librorum sit, pro quo in Hebrĉo legitur, amen amen. Nos autem Hebrĉorum auctoritatem secuti, et maxime Apostolorum, qui semper in Novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen asserimus. Psalmos quoque omnes eorum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis, David scilicet, Asaph, et Idithun, filiorum Core, Eman Ezrahitĉ, Mosi et Salomonis, et reliquorum quos Esdras uno volumine comprehendit. Si enim, amen, pro quo Aquila transtulit πεπιστομένως in fine tantum librorum poneretur, et non interdum aut in exordio, aut in calce sermonis sive sententiĉ, nunquam Salvator in Evangelio loqueretur : Amen amen dico vobis, et Pauli epistolĉ in medio illud opere continerent. Moses quoque, et Jeremias et cĉteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis voluminibus suis, amen, frequenter interserunt. Sed et numerus viginti duorum hebraicorum librorum, et mysterium ejusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse hebraicus, Sephar thallim, quod interpretatur, Volumen hymnorum, apostolicĉ auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. Quia igitur nuper cum Hebrĉo disputans, quĉdam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille te illudere, per sermones pene singulos asserebat non ita haberi in hebrĉo, ut tu de Septuaginta interpretibus opponebas ; studiosissime postulasti, ut post Aquilam, et Symmachum, et Theodotionem, novam editionem latino sermone transferrent. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et amore quo laberis, vel translatione,

64

vel judicio meo esse contentum. Unde impulsus a te cui et quĉ possum negare non possum (a), rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia requirere.Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil duntaxat scientem de hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit (b), interroga quemlibet Hebrĉorum, et liquido pervidebis me ab ĉmulis frustra lacerari, qui malunt contemnere videri prĉclara, quam discere. Perversissimi homines : nam cum semper novas expetunt voluptates, et gulĉ eorum vicina maria non sufficiant, cur in solo studio Scripturarum, veteri sapore contenti sunt ? Nec hoc dico, quo prĉdecessores meos mordeam, aut quidquam his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim meĉ linguĉ hominibus dederim ; sed quod aliud sit in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Judĉis singula verba calumniantibus respondere. Quod opusculum meum, si in grĉcum, ut polliceris, transtuleris, et imperitiĉ meĉ doctissimos quosque viros testes facere volueris, dicam tibi illud Horatianum : In sylvam ne ligna feras. Nisi quod hoc habebo solamen, si in labore communi intelligant, mihi et laudem et vituperationem tecum esse communem. Valere te in Domino Jesu cupio, et meminisse mei.

NOTĈ ABREVIANTES.

Hier. Hieronymus : qua item nota hebrĉus textus intelligitur : ubi autem hieronymus ab hebrĉo deflectere visus, Hebrĉum sic notamus : Hebr. Vulg. Vulgata. Chlad. Chaldœus : seu chaldaica paraphrasis. Syr. Syrus, seu antiqua versio syriaca. Antiqui autem interpretes ex hebrĉo in grĉcum sic notantur : Aquil. Aquila. Syrtim. Symmachus. Theodot. Theodotion. Theodor. Theodoretus. Comm. Hier. Commentarius Hieronymi in Psalmos : cĉtera obvia.

(a) Var. : Et quĉ possum debeo, et quĉ non possum. – (b) Discreparet.

Précédente Accueil Suivante